Symbolum Quicumque
Symbolum Quicumque,[1] sive Symbolum Athanasianum,[1] est symbolum Christianum ex saculo VI in Ecclesia Christiana usitatum. Primum symbolum Christanum est in quo aequalitas trium personarum Trinitatis nominatim indicatur. A Symbolo Nicaeno Constantinopolitano et Symbolo Apostolorum eo differt, quod anathemata, vel damnationem illorum qui cum eo dissentiunt, continet (sicut primum Symbolum Nicaenum). Ex Medio Aevo perperam Athanasio Alexandrio ascriptum est.
Index
1 Verba symboli
2 Nexus interni
3 Notae
4 Nexus externi
Verba symboli |
Hoc est Symbolum Quicumque, a Philippo Schaff recognitum et correctum.[2]
- Quicunque vult salvus esse: ante omnia opus est, ut teneat catholicam fidem.
- Quam nisi quisque integram inviolatamque servaverit: absque dubio in aeternum peribit.
- Fides autem catholica haec est: ut unum Deum in Trinitate, et Trinitatem in Unitate veneremur;
- Neque confundentes personas: neque substantiam separantes.
- Alia est enim persona Patris: alia Filii: alia Spiritus Sancti.
- Sed Patris et Filii et Spiritus Sancti una est divinitas: aequalis gloria, coaeterna maiestas.
- Qualis Pater: talis Filius: talis [et] Spiritus Sanctus.
- Increatus Pater: increatus Filius: increatus [et] Spiritus Sanctus.
- Immensus Pater: immensus filius: immensus [et] Spiritus Sanctus.
- Aeternus Pater: aeternus Filius: aeternus [et] Spiritus Sanctus.
- Et tamen non tres aeterni: sed unus aeternus.
- Sicut non tres increati: nec tres immensi: sed unus increatus: et unus immensus.
- Similiter omnipotens Pater: omnipotens Filius: omnipotens [et] Spiritus Sanctus.
- Et tamen non tres omnipotentes: sed unus omnipotens.
- Ita deus Pater: deus Filius: deus [et] Spiritus Sanctus.
- Et tamen non tres dii: sed unus est Deus.
- Ita dominus Pater: dominus Filius: dominus [et] Spiritus Sanctus.
- Et tamen non tres domini: sed unus [est] Dominus.
- Quia sicut singulatim unamquamque personam Deum ac Dominum confiteri, Christiana veritate compellimur:
- Ita tres deos, aut [tres] dominos dicere, catholica religione prohibemur.
- Pater a nullo est factus: nec creatus, nec genitus.
- Filius a Patre solo est: non factus, nec creatus: sed genitus.
- Spiritus Sanctus a Patre et filio: non factus, nec creatus, nec genitus: sed procedens.
- Unus ergo Pater, non tres patres: unus Filius, non tres filii: unus Spiritus Sanctus, non tres spiritus sancti.
- Et in hac Trinitate nihil prius, aut posterius: nihil maius, aut minus.
- Sed totae tres personae coaeternae sibi sunt, et coaequales.
- Ita, ut per omnia, sicut iam supra dictum est: et Unitas in Trinitate, et Trinitas in Unitate, venerenda sit.
- Qui vult ergo salvus esse, ita de Trinitate sentiat.
- Sed necessarium est ad aeternam salutem: ut incarnationem quoque Domini nostri Iesu Christi fideliter credat.
- Est ergo fides recta, ut credamus et confiteamur: quod Dominus noster Iesus Christus Dei Filius, Deus [pariter] et homo est;
- Deus [est] ex substantia Patris, ante secula genitus: et homo ex substantia matris, in seculo natus.
- Perfectus Deus: perfectus homo, ex anima rationali et humana carne subsistens.
- Aequalis Patri secundum divinitatem: minor Patre secundum humanitatem.
- Qui licet Deus sit et homo; non duo tamen, sed unus est Christus.
- Unus autem, non conversione divinitatis in carnem: sed assumptione humanitatis in Deum.
- Unus omnino; non confusione substantiae: sed unitate personae.
- Nam sicut anima rationalis et caro unus est homo: ita Deus et homo unus est Christus.
- Qui passus est pro nostra salute: descendit ad inferos: tertia die resurrexit a mortuis.
- Ascendit ad [in] cœlos: sedet ad dexteram [Dei] Patris [omnipotentis].
- Inde venturus [est] iudicare vivos et mortuos.
- Ad cuius adventum omnes homines resurgere habent cum corporibus suis;
- Et reddituri sunt de factis propriis rationem.
- Et qui bona egerunt, ibunt in vitam aeternam: qui vero mala, in ignem aeternum.
- Haec est fides catholicae: quam nisi quisque fideliter firmiterque crediderit, salvus esse non poterit.
Nexus interni
- Scutum Fidei
Notae |
↑ 1.01.1 Catechismus Catholicae Ecclesiae 1.2.192. Aliter Canticum Quicumque vel Quicunque, Symbolum Athanasium, etc.
↑ Philip Schaff, Creeds of Christendom, with a History and Critical notes, vol. II.: The History of Creeds (1876), pp. 66–71.
Nexus externi |
The Athanasian Creed in The Catholic Encyclopedia: an international work of reference (Novi Eboraci: Appleton, 1907–1914) .mw-parser-output .existinglinksgray a,.mw-parser-output .existinglinksgray a:visited{color:gray}.mw-parser-output .existinglinksgray a.new{color:#ba0000}.mw-parser-output .existinglinksgray a.new:visited{color:#a55858}
(Anglice)
Hymni et preces Christianae
Adeste Fideles · Adoro te devote · Ad regias Agni dapes · Aeterne Rex Altissime · Agnus Dei · Alma nox · Alma Redemptoris Mater · Alto ex Olympi vertice · Amazing Grace · Angele Dei · Angelus Domini · Anima christi · A solis ortus cardine · Audi benigne Conditor · Aurora, solis nuntia · Ave Maria · Ave maris stella · Ave Regina Coelorum · Ave verum corpus · Beata nobis gaudia · Beate Pastor Petre · Benedictus · Benedictus es Domine Deus · Caelestis agni · Caelestis aulae nuntius · Caelestis urbs Jerusalem · Caelitum Joseph decus · Christe sanctorum · Confiteor · Cor arca · Conditor alme siderum · Credo · Crudeles Herodes Deum · Custodes · Decora lux aeternitatis · Deus tuorum militum · Domare cordis impetus · Genuit puerpera regem · Gloria in excelsis · Gloria Patri · Kyrie · Lauda Sion · Litaniae Lauretanae · Litaniae Sanctorum · Litaniae Iesu Christi Sacerdotis et Victimae · Magnificat · Memorare · Nunc dimittis · Nunc Sancte nobis Spiritus · O Sanctissima · Pange Lingua · Pater noster · Quem pastores laudavere · Regina Caeli · Requiem · Salve Regina · Sanctus · Signore delle cime · Signum Crucis · Stabat Mater · Sub tuum praesidium · Symbolum Apostolorum · Symbolum Nicaenum Constantinopolitanum · Symbolum Quicumque · Tantum ergo · Te Deum · Tota Pulchra Es · Veni Creator Spiritus · Veni Redemptor Gentium · Veni Sancte Spiritus · Vexilla Regis
Ordines orationum
Rosarium