Crimen




Crimen est accusatio iuridica: ope consilioque hominis alicuius scelus aliquod commissum esse.[1] Crimen non est igitur ipsum scelus delictumve sed factum sive facinus, quo quis accusatur (sive in crimen vocatur),[2] atque in iudicium adducitur. Itaque cum de sceleris,[3] facinoris,[4] maleficii[5] crimine loquimur, deliberandum est, utrum hic de crimine commenticio agatur,[6] an non. Qui crimen defendit[7] sceleri non favet sed accusationem sceleris depellere vult.[8]



Notae |




  1. ↑ Cic. Cael. 6 "Accusatio crimen desiderat, rem ut definiat, hominem ut notet, argumento probet, teste confirmet."


  2. ↑ Cic. Rosc.Amer. 38.


  3. ↑ Cic. Cael. 56 "vos non videtis fingi sceleris maximi crimen."


  4. ↑ Cic. Cael. 65 "ad se revocarent maximi facinoris crimen"


  5. ↑ Cic. Rosc.Amer. 72 "Tanti malefici crimen . . . probare te, Eruci, censes posse".


  6. ↑ Cic. Rosc.Amer. 42.


  7. ↑ Cic. Verr. 2.3.212.


  8. ↑ Cic.Cael. 31 "de qua ego nihil dicam nisi depellendi criminis causa.








Popular posts from this blog

Callistus I

Tabula Rosettana

How to label and detect the document text images