Genealogia

Multi tool use
Multi tool use






Series avorum.


Genealogia (e verbis Graecis γενεά et λόγος) est generis descriptio, quae stemmatis ordinem, ductam per stirpium seriem, indicat, plerumque in forma tabellaria composita. Genealogiae hoc tempore in duas classes praecipue dividuntur: series avorum et series prolum. Prima, retrorsum respiciens, cuiusdam parentes, avos, proavos maioresque eorum sed non alios consanguineos complectitur. Secunda, prorsum intuens, cuiusdam generis auctoris posteros (quos ab aliquo ortos) recensit. Utraque classis vel agnationem tantum, h.e. familiam paterni generis, comprehendit vel omnes cognatos, maternos quoque.



Synonimi |


Cognominati verbi vocabuli genealogiae sunt: tabula genealogica, sermo de origine generationis, index maiorum, generis descripta series, familiarum ordo, stemma, stemmatis ordo, stemmatis descriptio, generis recensio.



Progenies |




  • Proavus, proavia, propatruus, proamita, promatertera et proavunculus


  • Avus et avia, patruus magnus, amita magna, avunculus magnus et matertera magna


  • Pater et mater, patruus, amita, avunculus et matertera

  • Ego, frater patruelis, soror patruelis, amitinus, amitina, soror, frater, consubrinus et consubrina


  • Filius, filia, subrinus, subrina


  • Nepos, neptis


Nexus interni



  • Historiographia

  • Stemma genealogicum









EGRf8j8O7m0
KVswqrypgkbkfNq7Mr HY nnKcRsnqNm018n3 wiPy,blMI4S,E0,O7e N2b tR8u8MAhZhkgCQ,omWsT oWHh UB,r2M4

Popular posts from this blog

Tabula Rosettana

How to label and detect the document text images

LSTM sequence prediction: 3d input to 2d output