Helinandus (monachus Frigidimontis)
Helinandus (annis circiter 1160/1170 natus; post annum 1229 mortuus) fuit scriptor Latinus, poëta Francogallicus, monachus Cisterciensis abbatiae Frigidimontis et magister Universitatis Tolosanae. Carolus comes Flandrensis in ecclesia S. Donatiani Brugensis die 2 Martii 1127 orans trucidatus est. Grandes chroniques de France : Bibliotheca Nationalis Francica MS Français 2813 f. 206v De origine Helinandi scitur id tantum quod ipse dixit in Chronicis suis de occisu Caroli comitis Flandrensis die 2 Martii 1127 et de suppliciis interfectorum: In auctores sceleris acerrime vindicatum est a Ludovico Francorum rege, Philippi filio, ita ut etiam nonnulli ad rotam damnati sunt. Eorum progenies tota exiliata est, et multi innocentes quae non rapuerant exolverunt. Inter quos fuerunt pater meus Hermannus et frater eius Ellebaudus, qui pueri nobiles et pulcherrimi magnis hereditatibus perditis de Flandriis in Franciam aufugerunt (Helinandus Frigidimontis, Chronica anno 1127). Unde p...