Adventus
Play media
Adventus (-us, m.) est tempus liturgicum, quod festam Nativitatis Iesu Christi antecedit.
Tempus Adventus ex dominicis quattuor constat: in parte prima, adventus gloriosus Domini Iesu Christi cogitatur; ex die 17 Decembris primum adventum recordantur, et usque ad 23 decembris in celebratione vesperae hae antiphonae sollemnes ad cantum Magnificat cantantur incipientes voce o:
- 17 decembris: O sapientia
- 18 decembris: O Adonai
- 19 decembris: O radix Jesse
- 20 decembris: O clavis David
- 21 decembris: O oriens
- 22 decembris: O rex gentium
- 23 decembris: O Emmanuel
Violaceus color proprius temporis Adventus est praeter dominicam tertiam, quae "Gaudete" dicta est: hac in die colore roseo uti licet.
Tempus Adventus hodierno sensu saeculo septimo ortum est. Primum in ecclesia occidentali inter quattuor et sex adventus dominicae erant usque ad papam Gregorium Magnum, qui quattuor dominicas constituit. Hic numerus a papa Pio V denique sancitus est.
In ecclesiis orientalibus usque ad hoc tempus, sex adventus dominicae sunt, quae hodiernis temporibus illic etiam nonnumquam adventus corona sex cereis praedita celebrantur.
Et in Ecclesia Catholica Romana et in ecclesiis Protestantium, Adventus tempus exordium anni ecclesiae definit. Finis temporis adventus est pridie Nativitatis.
Pinacotheca |
Curia oppidi vulgo Hünfeld appellati ut magnum adventus calendarium.
Corona Adventus.
Corona Adventus.
Nexus interni
- Adventus calendarium
- "Ierusalem gaude"
- "Veni Veni Emmanuel"
- Feria Sanctae Luciae
Nexus externi |
Vicimedia Communia plura habent quae ad adventum spectant. |
Missale Romanum de festis mobilibus, apud www.intratext.com