Orda Aurea
Orda Aurea Res apud Vicidata repertae: Continens : Eurasia Caput : Sarai , Sarai Berke Gubernium elective monarchy Consilium : Kurultai Populus Sermo publicus : Lingua Mongolica , Kipchak , Old Tatar language , Uyghur Tabula aut despectus Orda Aurea [1] [2] vel Chanatus Dschudschii [2] erat chanatus mediaevalis in Eurasia (ut plurimum, in Europa Orientali et Asia Media). Orda Aurea circa annum 1389 Index 1 Historia 2 Notae 3 Bibliographia 4 Nexus externi Historia | Cum Cingischam Imperium Mongolicum inter filios suos ad annum 1224 divisit, eorum senior, Dschudschius nomine, terras in parte occidentali imperii illius recepit. Postquam Batus, filius Dschudschii secundus, annis 1236–1242 invasionem in Europam orientalem mediamque perfecit (Rutheniam inter alia occupans), possessiones territoriales chanatus huius, Ordae Aurae, graviter amplificatae sunt. Cum cor Ordae fuit in terris ad fluxum inferiorem fluminis Rha (ub...