Heron Alexandrinus
Heron Alexandrinus. Imago anno 1688 facta. Heron vel Hero Alexandrinus (Graece Ἥρων ὁ Ἀλεξανδρεύς ) saeculo primo in Schola Alexandrina fuit clarus mathematicus et machinator. Opera | Haec opera sua nobis tradita sunt: Dioptra („Liber Opticae“) Automata („Liber Machinarum“) Pneumatika („Liber Pneumaticae et Hydraulicae“) Belopoeika („Liber Telorum) Metrika („Liber Mensurae“) De rebus mathematicis, opticis atque mechanicis aguntur. Notae sunt maxime descriptiones eius ad machinas automatas quasi programmabiles et ad usum aquae, aeris atque caloris ad vim generandam spectantes. Imprimis inveniens Aeolipila sive pila Heronis et puteum Heronis se praestitit. Praeterea Methodus Heronica ad computandum radicem quadratam et Formula Heronis nobis tradita sunt, quae in libro nomine Metrica ('Liber Mensurae') introduxit et probavit. Etiam Triangulum Heronicum nomen eius accepit. In libro Dioptra ('Liber Opticae') instrumentum ad dimetienda...