Annus
Annus (-i, m.) est spatium temporis quo planeta errans circum solem suum a puncto quodam ad idem punctum movetur. Vox annus spatium temporis apud nostrum orbem terrarum persaepe significat, sed omnes planetae proprium annum habent. E.g. annus Martius est spatium temporis quo planeta Mars circum solem movetur.
Index
1 Variae definitiones anni terrestri
1.1 Annus sideralis
1.2 Annus Gaussianus
1.3 Annus tropicus
1.4 Annus Iulianus
1.5 Annus Gregorianus
1.6 Annus Sothicus
1.7 Annus Platonicus
2 Data quae ad calendaria spectant
2.1 Quae praecipua ad calendaria lunaria spectant
2.2 Quae ad calendaria solaria spectant
3 Nexus interni
4 Bibliographia
Variae definitiones anni terrestri |
Spatium anni distinctas definitiones et historicas et scientificas habet, potissimum quoniam per tempus axis Telluris praecedit et nutat, ut punctum aequinoctiale anno omni correspondat distincto puncto in gyro terrestri circum solem. Etiam Tellus punctum in spatio exactum numquam reddit perfectiter, quod ob aliorum planetarum tractatum gyrum suum circum solem non est ellipsis perfecta. Deinde est distinctio inter annum sideralem et solarem.
Annus sideralis |
Annus Sideralis, qui aequat 365.256 363 051 dies (365 d 6 h 9 min 9 s) anno 2000, est tempus qui necesse est ut Tellus ad punctum indenticum versus stellas distantes reddit.
Annus Gaussianus |
Annus Gaussianus, qui aequat 365.256 898 3 dies (365 d 6 h 9 min 56 s), est ille annus sideralis qui Tellus habuerit si omnnes alios planetas in systemate solari absint et gyrum circum solem suum ellipsis perfecta sit.
Annus tropicus |
Annus Tropicus, qui aequat 365.242 189 67 dies (365 d 5 h 48 min 45 s) anno 2000, est tempus mediocre qui necesse est ut aequator Telluris planum eclipticum transeat. Utile est quod correspondet tempori inter tempestates terrestres.
Annus Iulianus |
Annus Iulianus est constans utilis in arte astronomiae, littera "a" denotatus, qui 365.25 dies habet exactiter. Saeculum Iulianum eodem modo 365.25 dies, millennium Iulianum 365.250 dies habet. Anno Iuliano Spatium lucis annuae, vel spatium quod lux in anno transit, computatur. Hic annus fuit basis Calendarii Iuliani quo mundus Romanus ab anno 45 a.C.n. usque ad annum 1582 usus est.
Annus Gregorianus |
Annus Gregorianus, qui aequat 365.2425 dies, definitus est ut punctum aequinoctiale vernale circiter accurate semper die 21 Martii correspondat. Hic annus est basis Calendarii Gregoriani moderni.
Annus Sothicus |
Annus Sothicus spatium temporis inter ortus Sirii (qui Graece Sothus antiquitus vocabatur) heliacos. (In 'ortu heliaco' stella vel planeta super orbem finientem ad orientem versus apparet.) Hoc spatium temporis est idem fere ac spatium Anni Iuliani (365.25 dies). Aegyptii antiquitus hoc genere anni usi esse putantur.
Annus Platonicus |
Annus Platonicus, sive Ambitus Aequinoctialis ambitui totorum aequinoctum per eclipticam congruat. Hic ambitus, qui circa 25 700 annos (Iulianos) permanet, propter velocitatem precessionum mutabilem exacte cerni non potest.
Data quae ad calendaria spectant |
Quae praecipua ad calendaria lunaria spectant |
- 353, 354 vel 355 dies — usitata spatia temporis anno, qui calendarium lunare habet.
- 354.37 dies — 12 menses lunares; saepe spatium temporis anno, qui calendarium lunare habet.
- 383.9 dies — 13 menses lunares; annus bisextilis in nonnullis calendariis lunisolaribus
Quae ad calendaria solaria spectant |
- 365 dies — saepeius spatium temporis anno, qui caldendarium solare habet.
- 366 dies — annus bisextilis multis calendariis solaribus
- 365.2564 dies — annus siderealis
- 365.25 dies — spatium temporis Anno Iuliano
- 365.24219 dies — annus tropicalis mediocris anno 2000
- 365.2425 dies — medium spatii temporis Calendario Gregoriano
Gregorianus annus mediocris habet 365.2425 dies = 52.1775 hebdomades = 8 765.82 horas = 525 949.2 minuta.
Annus cotidianus habet 365 dies = 8760 horas = 525 600 minuta.
Annus bisextilis habet 366 dies = 8784 horas = 527 040 minuta.
Ambitus 400-annos Gregoriani calendarii 146 097 dies habet ut 20 871 hebdomades adeo habeat.
Nexus interni
- Vicipaedia:Annus
Bibliographia |
- Bureau International des Poids et Mesures, The International System of Units (SI). 8a ed. Organisation Intergouvernementale de la Convention du Mètre, 2006
secundum • minutum • hora • dies • hebdomas • mensis • annus • decennium • saeculum • millennium Systema Internationale • Dies hebdomadis • Menses | |