Universitas Ludovico-Maximilianea Monacensis
48°9′3″N 11°34′49″E / 48.15083°N 11.58028°E / 48.15083; 11.58028
Universitas Ludovico-Maximilianea Monacensis[1] (Theodisce Ludwig-Maximilians-Universität München, LMU) est universitas publica Monaci in Bavaria sita, e Ludovico IX et Maximiliano IV Iosepho ducibus Bavariae appellata.
Historia |
Universitas, anno 1472 Ingolstadii concessione papali ab Ludovico IX Divite Bavariae-Landshutarum condita, est prima universitas Bavariana. (Herbipolis, quae ab anno 1402 ad annum 1412 universitatem habuerat, illo tempore Bavariae pars nondum fuit.) Maximilianus IV Iosephus, princeps elector, qui ab anno 1805 Bavaria regno facta Maximilianus I rex nominatus est, universitatem anno 1800 Landishutam translocavit. Viginti sex annos post, anno 1826, Ludovicus I rex universitatem Monacum transtulit.
Facultates |
Universitas Ludovico-Maximilianea Monacensis duodeviginti facultates habet, quarum numeri officiales historiae causa continui non sunt.
- 1 - Theologica catholica
- 2 - Theologica evangelica
- 3 - Iura
- 4 - Oeconomia industrialis
- 5 - Oeconomia nationalis
- 7 - Medicina (humana et dentalis)
- 8 - Medicina veterinaria
- 9 - Historica et artes
- 10 - Philosophia, ratio scientiarum et ratio religionum
- 11 - Psychologia et paedagogia
- 12 - Humanitates
- 13/14 - Philologiae
- 15 - Sociologiae
- 16 - Mathematica, informatica et statistica
- 17 - Physica
- 18 - Chemica et pharmaceutica
- 19 - Biologia
- 20 - Geologia
Notae |
↑ "Universitas Ludovico-Maximilianea Monacensis" (p. 320 apud Google Books); "universitas literarum Ludovico-Maximilianea" (p. 1 et alibi apud Google Books)