Regio Arctica
Regio arctica[1][2] est regio polaris in septentrionalissimis Telluris partibus sita, quae in Oceano Arctico et partibus Canadae, Russiae, Groenlandiae, Civitatum Foederatarum, Norvegiae, Sueciae, Finniae, et Islandiae consistit. Regio ex vasto oceano constat, glacie tecto, et a pruina perenne arboribus carente cincto. Ea describi potest pars orbis terrarum ad septentriones Circuli Arctici (66°33'S), propinquus solis mediae noctis et noctis polaris terminus. Invicem definiri potest regio ubi media mensis calidissimi (Iulii) temperatura est sub 10 °C; septentrionalissima arborum linea isothermum apud confinia huius regionis ferme sequitur.[3][4]
Quod ad societatem et civilitatem spectat, regio Arctica terras septentrionales octo civitatum Arcticarum comprehendit, quamquam secundum definitiones scientiae naturalis multum harum terrarum subarcticum existimatur. Regio Arctica est locus unicus inter oecosystemata Telluris. Culturae regionis et indigenae ipsi se ad eius frigidos extremosque circumiectus accommodaverunt. Annis recentioribus, ambitus glaciei marinae deminutus est. Inter vitam Arcticam sunt organismi intra glaciem habitantes,[5]zooplancton et phytoplancton, pisces et mammalia marina, aves, animalia terrestria, plantae, et societates humanae.
Index
1 Aquae Arcticae
2 Terrae Arcticae
3 Nexus interni
4 Notae
5 Bibliographia
6 Nexus externi
Aquae Arcticae |
- Fretum Beringianum
- Fretum Danicum
- Fretum Davisianum
- Fretum Nares
Mare Barentsii[1] seu Barentii[6]
- Mare Beaufort
- Mare Beringianum
Mare Tschukotense[7]
- Mare Groenlandiae
Mare Karense[6]
Mare Lapteviorum[7]
- Mare Norvegicum
Mare Sibiricum Orientale[7]
- Oceanus Arcticus
- Sinus Baffinianus
- Sinus Hudsonianus
Terrae Arcticae |
Designatio geographica | Coniunctio nationalis | Genus |
---|---|---|
Alasca | Civitates Foederatae | Civitas |
Insulae Aleutianae | Civitates Foederatae | Archipelagus Alascanus |
Regio Archangelopolitana | Russia | Subiectum foederalis |
Archipelagus Arcticus Canadiensis | Canada | Archipelagus Canadiensis |
Insula Diomedes (Magna), seu Insula Ratmanov | Russia | Insula (ad districtum autonomum Tschucoticum pertinens) |
Insula Diomedes (Parva), seu Insula Krusenstern | Civitates Foederatae | Insula |
Finnmark | Norvegia | Comitatus |
Terra Francisci Iosephi | Russia | Archipelagus (ad regionem Archangelopolitanam pertinens) |
Groenlandia | Dania | Civitas autonoma |
Grímsey | Islandia | Insula |
Jan Mayen | Norvegia | Insula |
Laplandia | Finnia | Regio |
Laplandia | Suecia | Provincia |
Insulae Sibiricae Novae | Russia | Archipelagus (ad rem publicam Iacutiam pertinens) |
Nordlandis | Norvegia | Comitatus |
Norrbotten | Suecia | Provincia |
Territoria Boreoccidentalia | Canada | Territorium |
Nova Zembla | Russia | Archipelagus (ad regionem Archangelopolitanam pertinens) |
Nunavik | Canada | Septentrionalis Quebeci pars |
Nunavut | Canada | Territorium |
Insulae Arcticae Russicae | Russia | Insulae |
Sápmi | Norvegia, Suecia, Finnia, Russia | Regio Fennoscandica |
Terra Borealis | Russia | Archipelagus (ad territorium Crasnoiarense pertinens) |
Siberia | Russia | Regio geographica |
Svalbard | Norvegia | Archipelagus Gubernator Svalbardiae |
Troms | Norvegia | Comitatus |
Yukon | Canada | Territorium |
Insula Wrangelii | Russia | Insula cum vivario naturali (ad districtum autonomum Tschucoticum pertinens) |
Nexus interni
- Clima subarcticum
- Glaciarium
Notae |
↑ 1.01.1 "Regione arctica: Mare Barentsii, fretum Beringi, Grönlandia, Sinus St. Lawrenzi, Mare Album" [1]
↑ "Carex pedata ... Regio arctica" hic
↑ "arctic," in Dictionary.com Unabridged (v 1.1) (Random House, Inc.).
↑ Addison, Kenneth (2002). Fundamentals of the physical environment. Routledge. p. 482. ISBN 0415232937
↑ Christopher Krembs et Jody Deming, "Organisms that thrive in Arctic sea ice" (National Oceanic and Atmospheric Administration, 18 Novembris 2006).
↑ 6.06.1 "Observationes in stratus superficiales aquarum Maris Barentii et Maris Karensis" (Bibliographia Oceanographica, vol. 7, p. 41)
↑ 7.07.17.2 Meri (Series), vol. 51-55, p. 38
Bibliographia |
The Battle for the Next Energy Frontier: The Russian Polar Expedition and the Future of Arctic Hydrocarbons, by Shamil Midkhatovich Yenikeyeff and Timothy Fenton Krysiek, Oxford Energy Comment, Oxford Institute for Energy Studies, August 2007
"Global Security, Climate Change, and the Arctic" – 24-page special journal issue (fall 2009), Swords and Ploughshares, Program in Arms Control, Disarmament, and International Security (ACDIS), University of Illinois
GLOBIO Human Impact maps Report on human impacts on the Arctic
- Krupnik, Igor, Michael A. Lang, et Scott E. Miller, eds. 2009. Smithsonian at the Poles: Contributions to International Polar Year Science. Vasingtoniae: Smithsonian Institution Scholarly Press.
- Sperry, Armstrong. 1957. All About the Arctic and Antarctic. Novi Eboraci: Random House. LCCN 7-7518.
Nexus externi |
Vicimedia Communia plura habent quae ad Arcticam spectant. |
- "Arctic Report Card,"
- Institutum Scientiarum Arcticarum Internationale
- De rebus arcticis
- "Arctic time series: The Unaami Data collection,"
- Programma arctica internationalis WWF
- "Bering Sea Climate and Ecosystem,"