Sol
Sol (-is, m.) est stella neque maxima neque minima illius galaxiae quam orbem seu Viam Lacteam appellamus, medio Calcari Orionis collocata, stellis proxime vicinantibus α Centauri, Sirio, Procyone aliisque minoribus. In serie principali diagrammatis Hertzsprung-Russell Sol est stella pumilio flava generis G2 V. Medio systemate planetario suo situs planetas octo circum se agit, inter quos distantiá tertius Tellus, ubi habitamus nos, commovetur.
Sol sphaera est paene absoluta, in plasmate calido cum campis magneticis intexto consistens.[1][2]Diametrum circa 1 392 000 chiliometrorum habet, circa centies novies diametri Terrae, atque massa, circa 2×1030chiliogrammatum et tres centies millies et tricies millies massae terrenae, circa 99.86 centesimae massae Systematis Solaris.[3]
In chemia, circa tres partes massae Solis ex hydrogenio constant, dum reliquum plerumque est helium. Pars reliqua (1.69%, quae nihilominus aequat 5628-ies massa telluris) in oxygenio, carbonio, neon, ferro, et aliis elementis gravioribus consistit.[4]
Sine Solis vi, vita in Terra fieri non posset, quia ille lucem caloremque emittit qui necessarii functionibus vitae sunt. Ergo religionibus polytheisticis pluribus Sol est deus vel dea. Romani antiqui Solem inter deos antiquiores aevo rei publicae venerabantur.[5] Rursus imperatoribus Elagabalo et praesertim Aureliano successoribusque Solem invictum adorabant.[6] In mythologia Nordicá origo deae Sól curiose narratur, sed non erat inter veneratissimas.[7]Biblia Sacra in primo capitulo libri Genesis narrant Deum Iudaeorum Solem una cum Luna stellisque dei quarto creationis fecisse.[8]
Nomen Solis Latinum, quod Cicero aliique per errorem ad adiectivum solus assimulabant, re vera e verbo proto-Indoeuropaeo *sāwel- derivatur, e quo, mutationibus vocalium et variatione l/n, deducuntur et nomina Graecum ἥλιος helios, Sanscritum sūrya-, Slavonicum slŭnĭce (cum suffixo diminutivo), Nordicum sól et sunna.
Index
1 Nexus interni
2 Notae
3 Bibliographia
4 Nexus externi
Nexus interni
- Apricatio
- Advanced Composition Explorer
- Astronomia solaris
- Astronomia X-radiorum solarium
- Classificatio stellaris
- Defectio solis
- Deitas solaris
- Dies Solis et Terrae
Ecliptica (vel Ecliptica linea)- Energia solaris
- Fusio superficiei solaris
- Index stellarum splendidissimarum
- Macula solaris
- Planeta
- Punctus antisolaris
- Sol in cultura humana
- Solis occasus
- Solis ortus
- Solstitium
- Ventus solaris
Notae |
↑ "How Round is the Sun?". NASA. 2 Octobris 2008 .
↑ "First Ever STEREO Images of the Entire Sun". NASA. 6 Februarii 2011 .
↑ Woolfson, M. (2000). "The origin and evolution of the solar system". Astronomy & Geophysics 41: 1.12.
↑
Basu, S.; Antia, H. M. (2008). "Helioseismology and Solar Abundances". Physics Reports 457 (5–6): 217.
↑ Tacitus, Annales 15.74 et alibi.
↑ Herodianus, Ab excessu Divi Marci 5.3.4; Historia Augusta "Aurelianus"
↑ Snorro Sturlaeus, Ludificatio Gylviana 8, 11-12, 53.
↑ Liber Genesis 1.14-18.
Bibliographia |
- Bounama, C., W. v. Bloh, et S. Franck. 2004. Das Ende des Raumschiffs Erde. Spektrum der Wissenschaft 10(Oct.):52–59. ISSN 0170-2971.
- Cohen, Richard. 2010. Chasing the Sun: the Epic Story of the Star that Gives us Life. Simon & Schuster. ISBN 1-4000-6875-4.
- Dambeck, Thorsten. 2008. Der Hexenkessel im Sonnenofen. MaxPlanckForschung 1:28–33. ISSN 1616-4172.
- Herrmann, F., et H. Hauptmann. 1997. Understanding the stability of stars by means of thought experiments with a model star. Am. J. Phys. 65:292–295.
- Kippenhahn, Rudolf. 1990. Der Stern von dem wir leben. Stutgartiae: DVA. ISBN 3-421-02755-2.
- Lang, Kenneth R. 1996. Die Sonne: Stern unserer Erde. Berolini, Heidelberg, Novi Eboraci: Springer. ISBN 3-540-59437-X.
- Langer, Josef. Theoria motuum Solis et Lunae.
- Mattig, Wolfgang. 1995. Die Sonne. Monaci: C. H. Beck. ISBN 3-406-39001-3.
- Mattig, Wolfgang. 2002. Bevor die Sonnenbeobachtung zur Sonnenphysik wurde – in Deutschland und Umgebung. SONNE, Mitteilungsblatt der Amateursonnenbeobachter 103(67). ISSN 0721-0094.
- Sackmann, I.-J., et al. 1993. Our Sun. T 3. Present and Future. Astrophysical Journal 11(Nov.):457–468. ISSN 0004-637X.
- Scheffler, Helmut, et Hans Elsässer. 1990. Physik der Sterne und der Sonne. Mannheim: BI-Wiss.-Verlag. ISBN 3-411-14172-7.
- Stix, Michael. 2004. The Sun: An Introduction. Novi Eboraci: Springer. ISBN 3-540-20741-4.
- Thompson, M. J. 2004. Solar interior: Helioseismology and the Sun's interior. Astronomy and Geophysics 45(4): 21–25.
Nexus externi |
Animata Structurae Solis Explicatio, apud alienworlds.glam.ac.uk (Universitatis Glamorgan)
Congeries mirificarum solis imaginum ex variis institutis, apud www.boston.com (The Boston Globe)
Futurum Nostri Solis, apud www.youtube.com
Satellites NASA SOHO apud sohowww.nas.com.nasa.gov (Solar & Heliospheric Observatory)
Nationale Solis Observatorium apud www.nso.edu
Sol, apud www.astronomycast.com
Ad Solem Aspectans (photographemata) apud www.life.com
Observationes luciditatis solaris ex satellitibus, apud www.acrim.com
The Swedish 1-meter Solar Telescope, SST, apud www.solarphysics.kva.se
Solar Conveyor Belt Speeds Up, apud science.nasa.gov
"Sun|Trek," situs educationalis de Sole, apud www.suntrek.org
Systema Solare nostrum |
Sol Planetae: Mercurius | Venus | Tellus (Terra) | Mars | Iuppiter | Saturnus | Uranus | Neptunus |
Planetulae: Ceres | Pluto | Haumea | Makemake | Eris Corpora alia: Satellites | Luna | Asteroides (+ indices) | Corpora transneptuniana |
Vide etiam indices corporum Systematis Solaris redactos secundum radium et massam. |