Temperatura thermodynamica
Vide etiam paginam discretivam: Temperatura (discretiva)
Temperatura est magnitudo physica thermodynamica, quae significat quam calida aut frigida res quaedam sit. In re meteorologica, temperatura inter quantitates maximi momenti variabiles numeratur, praecipitationis modum, ventorum vehementiam, et tempestatum magnitudines determinantes.
Haec magnitudo olim etiam gradus caloris appellabatur, sed haec nomenclatura dubiosa proveniebat ex theoria falsa, quae calorem putabat esse materiam sicut aquam inter res fluentem.
Temperatura hodie saepe secundum scalam thermodynamicam scientificam indicatur, gradibus K = Kelvin. Haec unitas post Guilielmum Thomson, Baronem Kelvinis appellata est, propter eius conlationes maximi momenti ad theoriam thermodynamicam. Secundum axiomata thermodynamica, 0 Kelvin est temperatura minima in statu aequilibrii, quamquam temperaturae negativae sunt possibiles in statibus quo aequilibrio caretur.
Quamquam autem gradus K est unitas probata per Systema Unitatium Internationale, aliae unitates ad temperaturae thermodynamicae mensuram hodie etiam adhibitae sunt, sicut gradus °C appellata post Andreas Celsius, °F post Fahrenheit, °R post Reaumur et R aut °Ra post Rankine.
Index
1 De scala Kelviniana, Celsiana, et Fahrenheitiana
2 De temperaturae natura
3 Temperaturae speciales
4 Bibliographia
5 Nexus interni
6 Nexus externi
De scala Kelviniana, Celsiana, et Fahrenheitiana |
Cum systema altitudine maris sub pressione atmosphaerica (1 atm) quoddam calefaciatur, temperatura augmentat gradibus:
- 0 K, -273,15 C, -459,67 F: temperatura thermodynamica minima, quae scalam incipit; praeter helium, omnes materiae extrastellares hac temperatura sunt solidae
- 63,15 K, -210,00 C, -346,00 F: nitrogenium (quod 78% aëris Tellurici constituit) gelatur
- 77,36 K, -195,79 C, -320,33 F: nitrogenium liquidum conversum est in gas
- 273.15 K, 0 C, 32 F: aqua in glaciem vertur
- 310 K, 37 C, 98 F: temperatura interna hominis
- 373.15 K, 100 C, 212 F: aqua liquida nunc fervet in vaporem
- 1808 K, 1535 C, 2795 F: ferrum liquefit
- ca. 6500 K: superficies visibilis Solis
Ad usum quotidianum, homines scalam Celsianam malunt, ubi aquae congelationis temperatura valore zero assignatur, et ebullitionis centum. Ad temperaturas Kelvinienses in Celsienses et vice versa convertant, habemus igitur formulas
- Kelvin = °Celsius + 273.15 et °Celsius = Kelvin - 273.15
Quoque scalam veterem in usu CFA habemus Fahrenheitianam, cui formula definiens est
- ∘Fahrenheit=32∘+95(Kelvin−273.15){displaystyle ^{circ }{text{Fahrenheit}}=32^{circ }+{frac {9}{5}}({text{Kelvin}}-273.15)}
De temperaturae natura |
Temperatura generaliter decernitur per quodquam rei adiunctum, quod augmentat cum res calefacitur. Thermometra primitiva exempli gratia columnis vitrii longis Hydrargyri plenis utuntur; his in thermometris prope temperaturas normales hydraguntum in proportione calori dato expandit. Saepe autem adiuncta in proportione calori applicato agumentare nolunt. Aqua exempli gratia, cum ea calefacitur, primum contrahit, tunc expandit. Qua de causa hieme aquae crystalla in lacus superficie fluitant, quod ea minus densa sunt quam aqua liquida.
Temperaturae speciales |
- Temperatura Curiensis
- Temperatura planckiana
- Punctum liquefactionis
- Punctum fervoris
- Punctum triplex
- Punctum criticum
Bibliographia |
- Chang, Hasok. 2004. Inventing Temperature: Measurement and Scientific Progress. Oxoniae: Oxford University Press. ISBN 978-0-19-517127-3.
- Quinn, T. J. 1983. Temperature. Londinii: Academic Press.
- Zemansky, Mark Waldo. 1964. Temperatures Very Low and Very High. Princetoniae: Van Nostrand.
Nexus interni
- Status normalis
Nexus externi |
Vicimedia Communia plura habent quae ad temperaturam spectant. |
.mw-parser-output .stipula{padding:3px;background:#F7F8FF;border:1px solid grey;margin:auto}.mw-parser-output .stipula td.cell1{background:transparent;color:white}
Haec stipula ad physicam spectat. Amplifica, si potes! |