Publius Quinctilius Varus






Varus victus


Publius Quinctilius Varus anno 47 vel 46 a.C.n. natus et anno 9 p.C.n. mortuus est vel potius sibi ipsi mortem in proelio dedisse dictus est.




Index






  • 1 De gente


  • 2 De cursu honorum


  • 3 Fontes


  • 4 Notae


  • 5 Nexus externi





De gente |


Pater eius Sextus Quinctilius fuit. Ipse quaestor Augusti anno 23 a.C.n. principem in Orientem sequebatur. Anno 13 a.C.n. consul ordinarius cum Tiberio fuit. Uxorem primam filiam Agrippae, secundis nuptiis Claudiam Pulchram duxit et filium Quinctilium Varum ex Pulchra genuit[1].



De cursu honorum |




  • 8/7 proconsul Africae erat, postea ab anno 6 a.C.n. legatus Augusti pro praetore Syriae[2] erat. Ibi Herodi regi adsedit in iudicio filii et tum successoris designati Antipatri qui insidiarum adversus patrem convictus est atque de ea re ad Augustum rettulit[3]. Rege anno 4 a.C.n. mortuo successioni ex mandatis Augusti consuluit[4] et magnam seditionem Iudaeorum per totam Palaestinam odio Herodis late flagrantem oppressit. Tum atrociter saeviit : nam duo milia hominum crucibus adfixit[5]

  • Ab anno 6 vel 7 legatus Augusti in Germania fuit. Agros ultra Rhenum a Romanis bellis adversus Germanos partos mense septembri anni 9 amisit, cum ab Arminio Cherusco in Teutoburgiensi saltu superatus est. Caesar Augustus, nuntio cladis Varianae Romam adlato, "Quintili Vare, legiones redde!"[6] exclamavisse dicitur.


Filium Quinctilium Varum ex Pulchra habuit[7].



Fontes |




  • Dio Cassius libro LVI Historiae Romanae, cap. 18-23.


  • Flavius Iosephus, libro primo de Bello Iudaico 617-639 necnon libro secundo 16-18, 25, 39-83
    • libro septimo decimo Antiquitatum Iudaicarum 89-303



  • Suetonius, Vita Divi Augusti, capitulo 23.


  • Tacitus libro primo Annalium capitulo 55


  • Velleius Paterculus, libro secundo Historiae Romanae capitulis 117-120.



Notae |




  1. Der Neue Pauly, Stuttgardiae 1999, vol. 10, c. 702-704


  2. Nicolaus Damascenus, de Vita sua fragmentum 136(6).


  3. Flavius Iosephus, Bell. Iud. I.617-639. Ant. Iud. XVII.93-133


  4. Ant. Iud. XVII.303


  5. Flavius Iosephus, Bell. Iud. II.39-79. Ant. Iud. XVII.250-253 et 286-299


  6. Suetonius, "Divus Augustus" 23.2


  7. Der Neue Pauly, Stuttgardiae 1999, vol. 10, c. 702-704



Nexus externi |







Commons-logo.svg

Vicimedia Communia plura habent quae ad Publium Quinctilium Varum spectant.








Antecessores:
Marcus Licinius Crassus Frugi et Gnaeus Cornelius Lentulus Augur

Consul
13 a.C.n.
cum
Tiberio Claudio Nerone
Successores:
Marcus Valerius Messalla Barbatus Appianus et Publius Sulpicius Quirinius



Popular posts from this blog

How to label and detect the document text images

Vallis Paradisi

Tabula Rosettana