Bivalvia
| Bivalvia | |
|---|---|
| "Acephala" in Ernesti Haeckel[1]Kunstformen der nature, 1899, 1904 | |
Taxinomia | |
Regnum: | Animalia |
Phylum: | Mollusca |
Classis: | Bivalvia Linnaeus, 1758 |
Ordines | |
Subclassis Anomalosdesmata
Subclassis Heterodonta
Subclassis Paleoheterodonta
Subclassis Protobranchia
Subclassis Pteriomorphia
| |
Bivalvia (Bivalve -is, n.) sunt molluscorum marinorum et aquae dulcis classis, quae Pectinidas, Ostreidas, Mytilidas, et multas alias molluscorum familias quibus sunt bina valvia cardine praedita comprehendit. Classis diu Pelecypoda appellabatur, nomen quod ad molles animalis partes spectat, cum nomen Bivalvia testam describit, cui sunt bina valvia. Nominaverunt aliqui malacologi classem Lamellibranchia (ad branchias sicut lamellae spectans; vide ctenidium), Acephala (eis non est caput), et Bivalva [sic] (bina valvia).
Omni classi sunt plus minusve 9200 specierum, quae intra 1260 genera et 106 familias circumscribuntur. Bivalvia marina (cum speciebus aquae amarae et aestuariorum) sunt circa 8000 specierum, in quattuor subclassibus et 99 familiis cum 1100 generum digestarum. Maximae familiae recentiores sunt Veneridae, cum plus quam 680 species, Tellinidaeque et Lucinidae, utrique plus quam 500 species. Bivalvia aquae dulcis sunt septem familiae additae, quarum Unionidae circa 700 species continent.[2]
Bivalvibus (gastropodibus dissimilibus) radula deest; pascuntur vero particellis ex aqua siphonandis colandisque. Alia bivalvia epifauni sunt (se bysso, caemento organico, superficiebus adligant), alia infauna (se sub harena sedimentisve condunt): haec pedem fortem fossilem habere solent. Nonnulla, insigniter Pectinidae, natare possunt.
Index
1 Bivalvia antiquis nota
2 Taxinomia
3 Fontes
4 Notae
5 Nexus externi
Bivalvia antiquis nota |
Haec bivalvia apud scripta antiqua commemorantur:
Balanus = Pholas dactylus, Pholas crispata
Chema striata[3] = Venus verrucosa
Chema levis[3] = Callista chione
Dactylus = Lithophaga lithophaga
Glycymeris fortasse = Glycymeris glycymeris
Mitulus[4] = Mytilus galloprovincialis et spp.
Myiscus = Modiolus barbatus
Onyx = Solen vagina?
Ostrea = Ostrea edulis et spp.
Pecten = familia Pectenidae
Peloris, Lucrina peloris = Tapes decussatus
Aquosa peloris fortasse = Venerupis aurea
Pinna = Pinna nobilis
Solen = Ensis ensis et spp.
Spondylus = Spondylus gaederopus
- Telline, xiphydrion, sciphidrion = Donax trunculus
Taxinomia |
Systema infra datum classificationem Norman D. Newell (1965) sequitur, secundum morphologiam dentium cardinis?[5]:
Subclassis | Ordo |
|---|---|
Palaeotaxodonta | *Nuculoida |
Cryptodonta | †Praecardioida Solemyoida |
Pteriomorphia | Arcoida †Cyrtodontoida Limoida Mytiloida Ostreoida (olim in Pterioidis descripta) †Praecardioida Pterioida |
Paleoheterodonta | †Trigonioida Unionoida †Modiomorpha |
Heterodonta | †Cycloconchidae †Hippuritoida †Lyrodesmatidae Myoida †Redoniidae Veneroida |
Anomalodesmata | Pholadomyoida |
Fontes |
- Dalby, Andrew. 2003. Food in the Ancient World: from A to Z. ISBN 0415232597.
- Ponder, W. F., et David R. Lindberg. 2008. Phylogeny and evolution of the Mollusca. University of California Press. ISBN 0520250923.
- Schneider, Jay A. November 2001. Bivalve Systematics During the 20th Century. Journal of Paleontology 75(6): 1119–1127. doi 10.1666/0022-3360(2001)075<1119:BSDTC>2.0.CO;2.
Notae |
↑ Haeckel duos saltem libros Latine scripsit, nempe De telis quibusdam Astaci fluviatilis (1857) et De Rhizopodum finibus et ordinibus (1861), sed quo nomine Latino non patet.
↑ Huber, Markus (2010). Compendium of Bivalves. A Full-color Guide to 3'300 of the World's Marine Bivalves. A Status on Bivalvia after 250 Years of Research. Hackenheim: ConchBooks. pp. 901 pp. + CD. ISBN 978-3-939767-28-2
↑ 3.03.1 Plinii NH 32.53.147.
↑ Varie scriptum: mitulus, mytulus, mytilus, etc. A verbo Graeca, quae est μύτυλος.
↑ Norman D. Newell (1969), Bivalvia systematics, in Treatise on Invertebrate Paleontology, ed. R. C. Moore, pars N.
Nexus externi |
Vicimedia Communia plura habent quae ad Bivalvia spectant. |
- Bivalvia.net.
- Data de Marinis Cambodiae Bivalvibus
- Marinae Bivalvium Conchae Insularum Britannicarum
Museum Palaeontologiae in Universitate Californiae Berkeleiae- Situs de "bioerosion" in Collegio Wooster
.mw-parser-output .stipula{padding:3px;background:#F7F8FF;border:1px solid grey;margin:auto}.mw-parser-output .stipula td.cell1{background:transparent;color:white}
Haec stipula ad bivalve spectat. Amplifica, si potes! |