Paradisus (mythologia Iudaica)
Vide etiam paginam discretivam: Paradisus
Paradisus in Eden (Hebraice גן בעדן gan b Eden, scil. "hortus in Eden"; versione Vulgata "paradisus voluptatis"[1] sed Nova Vulgata "paradisus in Eden"[2]) in mythologia Iudaica fuit locus regionis Eden ubi Iehova hortum seu paradisum creavit; ibi hominem primum misit mulieremque primam coniugem eius introduxit.
Originem et geographiam huius horti liber Genesis sic describit: "Plantavit Iehova hortum in Eden ad orientem, in quo posuit hominem quem formaverat; produxitque Iehova de humo omne lignum visu pulchrum et ad vescendum suave, lignum etiam vitae in medio horti lignumque scientiae boni et mali. Et fluvius egrediebatur ex Eden ad inrigandum hortum, qui inde dividitur in quattuor capita. Nomen uni Phison: ipse est qui circuit omnem terram Hevila, ubi est aurum; et aurum terrae illius optimum est; ibi invenitur bedolach et lapis soham. Et nomen fluvio secundo Gehon: ipse est qui circuit omnem terram Cus. Nomen vero fluminis tertii Tigris: ipse vadit ad orientem Assyriae. Fluvius autem quartus ipse est Euphrates."[3]
De origine et confectione libri Genesis pauca pro certo habentur; nescitur ergo quo tempore haec historia conscripta sit. Hortus autem Iehovae seu Dei (Hebraice גן-יהוה Gan-Jahweh, גן-אלהים Gan-Elohim) sive hortus Eden (Hebraice גן-בעדן Gan-Eden) iam auctoribus Hebraicis saeculorum VI et V a.C.n. bene notus est; Ezechiel enim propheta, qui annis inter 600 et 580 a.C.n. vaticinia declamavit, de arboribus seu "lignis Eden" tris locutus est,[4] semel addens "in Eden fuisti in horto Iehovae",[5] semel "Hortum Eden" adducens, de quo et propheta alius, Ioel, locutus est.[6]Isaias tertius ille de restitutione Hierosolymorum haec praedixit: "Consolatur enim Iehova Sion, consolatur omnes ruinas eius, et ponit desertum eius quasi Eden et solitudinem eius quasi hortum Iehovae."[7]
Notae |
↑ Textus
↑ Textus
↑ Genesis 2.8-14 (versio "Nova Vulgata" emendata)
↑ Prophetia Ezechielis 31.9 ("omnia ligna Eden, quae erant in paradiso Dei"), 31.16, 31.18
↑ Prophetia Ezechielis 28.13 (sed versione Nova Vulgata "in deliciis paradisi Dei fuisti", verbo Eden pro nomine communi "deliciis" accepto)
↑ Prophetia Ezechielis 36.35; Prophetia Ioel 2.3
↑ Liber Isaiae 51.3 (versio Nova Vulgata emendata)
Nexus externi |
- "Paradies/Paradieserzählung" apud WiBiLex.de
Bibliographia |
- "Eden, Garden of" in Jewish Encyclopedia (Novi Eboraci: Funk & Wagnalls, 1901-1906) textus
- W. F. Albright, "The Location of the Garden of Eden" in American Journal of Semitic Languages and Literatures vol. 39 (1922) pp. 15-31
- Francis Brown, "A Recent Theory of the Garden of Eden" in The Old Testament Student vol. 4 (1884) pp. 1-12
- Dietz-Otto Edzard et alii in Reallexikon der Assyriologie und vorderasiatischen Archäologie pars 7 (Berolini: de Gruyter, 1990. ISBN 3-11-010437-7) p. 137
- A. R. Millard, "The Etymology of Eden" in Vetus Testamentum vol. 34 (1984) pp. 103-106
- Alessandro Scafi, Mapping Paradise: a history of heaven on earth. Londinii: British Library, 2006
- A. S. Yahuda, The Language of the Pwentateuch in its Relation to Egyptian (Londinii: Oxford University Press, 1933); vide recensionem ab M. A. Murray confectam in Journal of the Royal Asiatic Society (Ian. 1934) pp. 121-126