Adimantus Androsthenis filius
Adimantus Androsthenis filius (Graece Ἀδείμαντος), qui saeculo IV a.C.n. exeunte floruit, Antigoni Monophthalmi coaevus, fuit Demetrii Poliorcetae sectator. Templum Aphroditae Philae ad honorem partim deae Veneris, partim autem Philae Demetrii uxoris in demo Atheniensi Thriis dicare suasit. Adimantus inter praesides Consociationis Corinthianae (anno 302 a.C.n. iussu Demetrii redivivae) numeratus est. Adimantus fuit etiam testamenti Theophrasti philosophi exsecutor.
Fontes |
Demochares FGrHist 75 F 1 apud Athenaei Deipnosophistas 253a
Dionysius Tryphonis filius apud Athenaei Deipnosophistas 255c
Diogenes Laërtius, Vitae philosophorum 5.57
Strabo, Geographica 589
IG XII.9 198- G. Daux, Delphes au 2e et au 1er siècles (Lutetiae, 1936) p. 351 no. 2
- L. Moretti, Iscrizione storiche ellenistiche (Florentiae, 1967-1975) no. 9
Bibliographia |
- "Prosopography of Antigonos's Friends and Subordinates" in Richard A. Billows, Antigonos the One-Eyed and the Creation of the Hellenistic State (Berkeley: University of California Press, 1990) no. 1, p. 362