Uncia (pondus et nummus)





Vide etiam paginam fere homonymam: Uncia (mensura longitudinis)




Aes grave : uncia aenea grano hordei signata. Circa 275 a.C.n. 26gr.53. Prope granum globulus unus = uncia.


Apud antiquos Romanos uncia erat mensura (longitudinis, areae, ponderis...) duodecimam partem praecipuae unitatis valens. Item fuit nummus aeneus duodecimam partem assis valens, praecipue tertio saeculo a.C.n. signatus. Post imperium Romanum quoque in pluribus regionibus Europae uncia remansit mensura ponderis tralaticia, ita ut hodieque pretium unciae auri ceterorumque metallorum pretiosorum toto orbe terrarum in mercatibus quotidie aestimatur.


Nomen ipsum ab uno derivatum est[1] (confer cum "unico", similiter suffixo).




Index






  • 1 Roma antiqua


    • 1.1 De mensura


    • 1.2 De nummo




  • 2 Temporibus modernis


  • 3 Fontes


    • 3.1 Antiqui


    • 3.2 Moderni




  • 4 Notae


  • 5 Nexus interni





Roma antiqua |



De mensura |


Romani unciam ut mensuram usurpabant inter alia :



  • ad longitudinem metiendam. Tum duodecimam partem pedis valebat, id est circiter 2cm50. Unde vocabulum anglicum "inch" ductum est. Vide etiam Uncia (mensura longitudinis).

  • ad aream metiendam. Tum duodecimam partem iugeri valebat, id est 2400 pedes quadratos[2].

  • in primis tamen ad pondus metiendum, ubi duodecimam partem librae valebat, id est circiter 27gr.



De nummo |


Tertio saeculo a.C.n. ineunte cum Romani aes grave conflare coeperunt, quae prima eorum res nummaria fuit, as ob id ipsum libralis dictus libram aeris pendebat, uncia vero duodecimam partem eius, id est circiter 27gr. Uncia globulo unico valorem declarante cognoscebatur, eodem modo quo sextans duobus globulis, quadrans tribus, triens quattuor signati erant quia duas, tres vel quatuor uncias pendebant et valebant. Divisiones quoque semuncia et quartuncia nonnumquam emissae sunt.


In magno discrimine secundi belli Punici paucis annis assis pondus sexiens imminutum est ita ut as sextantarius dictus sit et circiter 54gr. pependerit. Circa 200 a.C.n. etiam unciarius factus est. A quo tempore uncia, qui minimus et vilissimus nummus factus erat (paulo plus quam 2 gr. pendere debebat), raro percussus est.


Post annos circiter 230/225 a.C.n. notae unciae fuerunt caput galeatum deae Romae ex una parte, ex altera parte prora navis : quae uncia assi gemino capite dei Iani signato respondebat. Antea aliae notae fuerunt : granum hordei, articulus digiti...


Minimi pretii nummus erat uncia, unde poeta comicus Terentius de peculio loquitur quod servus quidam unciatim, id est paulatim et aegre



Suom defrudans genium compersit miser[3]


Temporibus modernis |




Uncia Trecensis auri.


Medio aevo non iam duodecimam sed plerumque sedecimam partem librae uncia valebat ; at aliud alibi pondus librae et unciae fuit : itaque cognomine geographico definiebatur : exempli gratia libra Parisiensis. Hodieque uncia quaedam 28gr.349 valens (nota oz) apud quasdam nationes anglice loquentes, quae fuerunt partes imperii Britannici, in usu cotidiano usurpatur, etiamsi ubique decimalis ratio grammaque in publicis rebus magis in dies dominatur.


In auro et metallis pretiosis uncia mensura internationalis est, quae valet 31gr.1034768. Uncia Trecensis dicitur ab urbe Trecis, et duodecimam partem hodie inusitatae librae Trecensis pendet.



Fontes |



Antiqui |




  • Plinius Maior, libro XXXIII Historiae naturalis, capitulo 13.

  • Lucius Volusius Maecianus, de Assis distributione



Moderni |




  • Gulielmus Budaeus, De asse et partibus eius, apud Iodocum Badium, 1514.

  • Crawford, Michael H. (1985). Coinage and Money under the Roman Republic, Methuen & Co. ISBN 0-416-12300-7


  • Lucas Paetus, De mensuris, et ponderibus Romanis, et Graecis : cum his quae hodie Romae sunt collatis libri quinque. Eiusdem variarum lectionum liber unus. Venetiis, 1573.

  • Zehnacker, Hubert (1973). Moneta : recherches sur l'organisation et l'art des émissions monétaires de la République romaine (289-31 av. J.-C.). - Rome : École française de Rome ; Paris : diffusion de Boccard, 1973.

  • Vide etiam eiusdem auctoris commentarium ad editionem Plinianam libri XXXIII, Parisiis, Les Belles Lettres,1983.



Notae |




  1. Varro LL V,171. Ernout et Meillet, Dict. etym. de la langue latine.


  2. Columella V,1,10


  3. Phormio 43-44


Nexus interni



  • Mensurae Romanae - Aes grave - As - Quadrans - Quartuncia - Quincunx - Semis - Semuncia - Sestertius - Sextans (nummus) - Triens (nummus)








Popular posts from this blog

How to label and detect the document text images

Vallis Paradisi

Tabula Rosettana