Christianus Schwarz-Schilling
Christianus (vulgo: Christian) Schwarz-Schilling (natus 19 Novembris 1930 Pontis Aeni) vir publicus Germaniae et sodalis Christianae Democraticae Unionis Germaniae (CDU) est.
Index
1 Munus
2 Familia
3 Cursus honorum
4 Nexus externi
Munus |
Post maturitatem anno 1950 Berolini acceptam Schwarz-Schilling Monachii litteris et linguis Asiae Orientalis studebat et anno 1956 doctor philologiae promotus est. Tum tirocinium argentarii fecit. Ab anno 1957 praeses fuit societatis, quae in oppido nomine Büdingen (Hassia) instrumenta electridi accumulandae fabricavit. Annis 1993 - 2002 societatem consultationis telecommunicationis eodem loco fuit.
Familia |
Pater eius Reinhardus Schwarz-Schilling (1904 - 1985) compositor fuit, ipse Christianus maritus esr atque duos liberos quattuorque nepotes habet.
Cursus honorum |
Schwarz-Schilling, qui ab anno 1960 sodalis CDU est, annis 1967 - 1980 secretarius generalis CDU Hassiae, tum vicarius praeses eius factionis fuit. Iam ab anno 1966 ad usque 1976 legatus senatus terrae Hassiae erat et tum legatus Dietae Foederalis Germaniae electus est.4 Octobris 1982 ab Helimuto Kohl cancellario foederali novo electo Administer Foederalis Cursus Publici nominatus est. Hunc honorem ad 14 Decembris 1992, quod consilia ministrorum de bello Bosniaco reprehendit. Legatus Dietae Foederalis ad annum 2002 mansit, cum noniam candidatus contendit. 31 Ianuarii 2006 - 30 Iunii 2007 commissarius superior Consociationis Nationum in Bosnia fuit. Ad hunc diem Schwarz-Schilling pro fugitivis belli civilis e Bosnia certat.
Nexus externi |
- Curriculum vitae lingua Theodisca in pagina Dietae Foederalis Germaniae
Ioannes Schuberth (CSU) | Siegfriedus Balke (CSU) | Volfgangus Bötsch (CSU) | |
Helimutus Kohl (CDU) | Ioannes-Theodericus Genscher (FDP) | Georgius Warnke (CSU) | | |
Helimutus Kohl (CDU) | Ioannes-Theodericus Genscher (FDP) | Volfgangus Schäuble (CDU) | | |
Helimutus Kohl (CDU) | Ioannes-Theodericus Genscher (FDP) | Ioannes Ioachim Walther (DSU) | | |
Helimutus Kohl (CDU) | Ioannes-Theodericus Genscher (FDP) | Fridericus Bohl (CDU) | | |
Carolus Bildt • Carolus Westendorp • Wolfgangus Petritsch • Paddy Ashdown • Christianus Schwarz-Schilling • Miroslaus Lajčák • Valentinus Inzko | |