Anuta






Insulae Sanctae Crucis: Anuta in parte vulturna


Anuta, olim Cherry Island, est parva insula alta in vulturna parte provinciae Temotus in Insulis Salomonis. Insula, fere 500 km vulturno ante insulam Nendonem, 11°36'39.00" S latitudine, 169°51'1.00" E longitudine iacens, est parva insula volcanica abs curalii scopulo cincta. Summus locus est 65 m super maris superficiem. Diametros est fere 750 m.


Cultura Anutana est una ex disiunctis Polynesiae Occidentalis culturis, quae extra Triangulum Polynesium sitae sunt.




Index






  • 1 Historia


  • 2 Populus et cultus


  • 3 Nexus interni


  • 4 Fontes


  • 5 Nexus externi





Historia |


Insulani dicunt insulam sublatam esse ab alveo maris ad superficiem a demideo Mautikitikis.


Originem primarum indigenarum non noscimus. Tempus antiquissimi situs ab archaeologis inventi est 950 a.C.n., in varietate annorum 1165–765, sed nexus inter quos in insula primum consederunt et homines hodiernos non est verisimilis.


Prospecta est insula die 12 Augusti 1791 ab Eduardo Edwards praefecto in Pandora, regia navi Britannica, dum seditiosos de navi Bounty petebat.


Anuta a typhone marino Zoe attacta est anno 2003.



Populus et cultus |


Numerus habitantium est fere 250. Populus translaticie Fatutakam navigabant, insulam volcanicam fere 60 km in vulturnum, ubi fruges colabant.


Insulani, ut Tikopiani, sunt Polynesii, et sua lingua est membrum Samoici rami linguarum Polynesiarum.


Insulani agriculturae piscatuique confidunt.


Visitati sunt insulani a Bruce Parry, viro qui fortuná periclitatur pro serie televisifica Tribu (Anglice: Tribe).


Nexus interni


  • Tikopia


Fontes |



  • Feinberg, Richard. 1978. "Rank and Authority on Anuta Island." In Adaptation and Symbolism: Essays on Social Organization. Ediderunt Karen Ann Watson-Gegeo et S. Lee Seaton, 1–32. Honolului: University Press of Hawaii.


  • Feinberg, Richard. 1979. "Kindred and Alliance on Anuta Island." Journal of the Polynesian Society 88(3):327–348.


  • Feinberg, Richard. 1981. Anuta: Social Structure of a Polynesian Island. Nullo loco: Institutum pro Studia Polynesia et Centrum Culturale Polynesium, cum Museo Nationali Danico.


  • Feinberg, Richard. 1986. "The 'Anuta Problem': Local Sovereignty and National Integration in the Solomon Islands." Man 21(3):438–452.


  • Feinberg, Richard. 1988. Polynesian Seafaring and Navigation: Ocean Travel in Anutan Culture and Society. Cantiae, in Ohio: Kent Sate University Press.


  • Feinberg, Richard. 2004. Polynesian Life Ways for the 21st Century. Prospect Heights, in Illinoesia: Waveland Press.

  • Yen, D. E., et Janet Gordon, editores. 1973. Anuta: A Polynesian Outlier in the Solomon Islands. Pacific Anthropological Records, 21. Honolului: Bernice Pauahi Bishop Museum.


Nexus externi |




  • http://www.barcapulita.org/Spedizione%202005.html (Italice)


  • http://www.barcapulita.org/Spedizione.html (Italice)


  • http://www.bbc.co.uk/tribe/tribes/anuta/index.shtml Situs Seriei Televisificae Tribus (Anglice)


.mw-parser-output .stipula{padding:3px;background:#F7F8FF;border:1px solid grey;margin:auto}.mw-parser-output .stipula td.cell1{background:transparent;color:white}




Terra

Haec stipula ad geographiam spectat. Amplifica, si potes!


Civitates et territoria Oceaniae











Civitates
Australia · Belavia · Iaponia · Indonesia · Viti · Insulae Marsalienses · Insulae Salomonis · Samoa (Samoa Occidentalis) · Kiribati · Foederatae Micronesiae Civitates · Nauru · Nova Zelandia · Papua Nova Guinea · Philippinae · Timoria Orientalis · Tonga · Tuvalu · Vanuatu
Etiam membrum Asiae est.
Territoria obnoxia
Insulae Aleutiae · Insula Baker · Insula Christi Natalis · Guama · Havaii · Insula Howland · Insulae Marianae Septentrionales · Insula Norfolk · Nova Caledonia · Polynesia Francogallica · Rapanui (Insula Paschalis) · Samoa Americana · Tokelau · Insula Wake

Opus geopoliticum • Nationes mundi • Oceania • Oceanus Pacificus

Capsae cognatae: Africa • America • Asia • Europa









Popular posts from this blog

How to label and detect the document text images

Vallis Paradisi

Tabula Rosettana