Cimon Georgiev
Cimon Georgiev Stojanov (Bulgarice Кимон Георгиев Стоянов (natus die 11 Augusti 1882 in urbe Bessapara in provincia eiusdem nominis, mortuus die 28 Septembris 1969 Serdicae) vir militaris atque rerum politicarum peritus Bulgaricus fuit.
Iuventus et munus |
Georgiev post scholam finitam Georgiev in academia militari praefectus militum factus est. Bellis Balcanicis et primo bello mundano interfuit.
Cursus honorum |
Anno 1923 seditioni militari interfuit, qua praeses ministrorum Alexander Stambolijski depositus est. Anno 1926 brevi tempore administer commeatus in consilio ministrorum Andreae Ljapcev fuit. Anno 1930 sodalis factionis dextrae "Zveno" (Lat. Catena) factus est. Mense Maio 1934 alteri seditioni interfuit et die 19 Maii Praeses ministrorum Bulgariae atque pro tempore etiam administer rerum exterarum nominatus est. Quos honores ad diem 22 Ianuarii 1935 tulit. Hoc tempore factiones dissolvi iussit atque Rem Publicam condere in animo habuit. Qua de causa Boris III rex Bulgariae eum dimisit. Ad mortem damnatus e patria fugit, postea revertebat et a rege veniam accipit. Aliquot annos autem in carcere manere debuit. Inter secundum bellum mundanum iterum praefectus militum fuit et legionem duxit. Cum mense Septembri 1944 exercitus Unionis Sovieticae finibus Bulgariae immineret, Georgiev seditionem coepit, qua consilium ministrorum Constantini Muraviev depositum est. Ipse die 9 Septembris 1944 iterum praeses ministrorum factus est. Brevi tempore post Moscoviae indutias cum Unione Sovietica signavit. Quamquam communistae rerum Bulgariae paulatim potiti sunt, Georgiev ad usque 23 Novembris 1946 praeses ministrorum mansit. Die 15 Septembris eiusdem anni Res Publica Popularis Bulgariae proclamatus est. Successor eius Georgius Dimitrov Communista eum praesidem ministrorum vicarium nominavit. Idem ad usque 11 Decembris 1947 etiam administer rerum exterarum erat. Factione eius "Zveno" anno 1949 dissoluta nunc ad nullam factionem pertinuit. Fuit deinde administer progressus et commeatus et ad usque annum 1959 administer progressus.
Nexus externi |
Vicimedia Communia plura habent quae ad Cimonem Georgiev spectant. |
- Biographia apud encyclopedia2.thefreedictionary.com (lingua Anglica)
Opus geopoliticum • Porta Unionis Europaeae • Gubernatores civitatum Europaearum hodiernarum • Primi ministri Bulgariae Capsae cognatae: Gubernatores civitatum sociarum Unionis Europaeae • Praesides Bulgariae • Ministri rerum externarum Bulgarici | ||||||||