Gnaeus Fabius Vibulanus
Gnaeus (vel Numerius) Fabius Vibulanus (nescimus, quando natus quandove mortuus sit) senator Romanus patricius saeculi quinti a.C.n. erat.
Familia |
Pater eius Quintus Fabius M.f. Vibulanus annis 467 a.C.n., 465, 459 consul atque 451 a.C.n. decemvir legibus scribundis, fratres Marcus Fabius Q.f. Vibulanus consul 442 et Quintus Fabius Q.f. Vibulanus consul anni 423 erant. Filius Gnaei Quintus Fabius Ambustus Vibulanus, consul anni 412 a.C.n. fuit.
Cursus honorum |
Ipse anno 421 a.C.n. consulatum una cum Tito Quinctio T.f. Capitolino Barbato gessit. Eo anno consul "haud magno decore" Aequos, qui "turpiter" fugebant, vicit et ovans tantum urbem intravit. Domi iterum a patriciis et plebi de principatu certatum est, cum plebeii postularent, ut quattuor quaestores eligerentur[1]. Constitutum est, ne numerus quaestorum augeretur, sed suffragium et plebeiorum esset liberum. Propter controversias electio consulum dilata et Lucius Papirius L.f. Mugillanus interrex electus est.
Anno 415 Fabius tribunus militum consulari potestate una cum Publio Cornelio Cosso, Gaio Valerio L.f. Potito Voluso, Quinto Quinctio Cincinnato erat. Hoc anno bellum Veiorum religione dilatum, Aequorum clade ab eis trennio accepta prohibitum est. Domi de coloniis Bolarum atque Labicorum decudendis cum tribuno plebis Lucio Decio iurgatum est[2].
Anno 407 Fabius iterum tribunus militum erat, tum cum Lucio Furio L.f. Medullino, Gaio Valerio L.f. Potito Voluso et Gaio Servilio P.f. Ahala. Eo anno cum Veientibus de pace agebatur, in Volscis clades accepta est[3].
Notae |
↑ Titus Livius, ab urbe condita, IV 43
↑ op. cit. IV 49,1-6
↑ op cit. IV 57,12-58,5
Antecessores: Trib. Mil. Cons. Pot.: Lucius Papirius L.f. Mugillanus, Quintus Antonius T.f. Merenda, Lucius Manlius Capitolinus | Consul 421 a.C.n. cum Tito Quinctio T.f. Capitolino Barbato | Successores: Trib. Mil. Cons. Pot.: Titus Quinctius L.f. Poenus Cincinnatus III (vel Lucius Quinctius L.f. Cincinnatus III, Lucius Furius Medullinus III, Marcus Manlius Vulso, Aulus Sempronius Atratinus II |