Petrus Paulus Rubens
Petrus Paulus Rubens
Nativitas: 28 Iunii 1577; Siegen
Obitus: 30 Maii 1640; Antverpia
Patria: Nederlandia Hispanica
Officium
Munus: Legatus, pictor
Patronus: Albertus VII, Vincenzo Gonzaga, Duke of Mantua, Maria Medicaea
Consociatio
Religio: Catholicismus
Familia
Genitores: Jan Rubens; Maria Pypelinckx
Coniunx: Isabella Brant, Helena Fourment
Proles: Albertus Rubenius
Memoria
Sepultura: St. James' Church
Insignia heraldica
Petrus Paulus Rubens (natus Sigenae in urbe Westphaliae die 28 Iunii 1577; Antverpiae die 30 Maii 1640 mortuus) fuit pictor barocus, hodie etiam celeberrimus, qui Antverpiae habitavit; saepe et legatus meruit pro regibus Hispaniensibus.
Filius fuit Ioannis Rubens uxorisque eius Mariae Pypelincks. Pater ob Calvinismum suum ex Antverpia ad Coloniam Agrippinam anno 1568 effugerat; ibi causidicus meruit, sed et amasius, reginae Annae Saxoniae, quae aulam suam Sigenae tenebat. Familia ab anno 1589 Coloniam regressa est, unde, patre anno 1587 mortuo, Petrus Paulus annum duodecimum agens cum matre Antverpiam petivit. Ibi in religione Catholica educatus est et in artibus, praeceptoribus Octavio Vaenio et Adamo van Noort, qui, decanus corporationis S. Lucae Antverpiensis, discipulum suum anno 1598 in gremium corporationis recipi suasit.
Rubens iter fecit anno 1600 ad Italiam. Ibi Venetias visitavit ubi picturas Titiani, Pauli Veronensis necnon Tentoreti vidit. Mox Mantuae apud ducem Vincentio I degit; quo adiuvante Rubens Florentiam et Romam anno 1601 ivit ibique opera Michaelis Angeli, Raphaelis et Leonardi Vincii admiravit, sed etiam Laocoontem cum filiis statuam Hellenisticam, magisque omnium picturas Caravaggii. Inter quas "Virginem rosarii" Dominicanis Antverpianis emere suasit, "Virginis mortem" patrono Vincentio Gonzagae.
Pro eodem anno 1603 in Hispaniam properavit ad regem Philippum III colandum; quo tempore opera Raphaelis et Titiani, olim a rege Philippo II collecta, in museo regali visitavit. Ab effigie Caroli V equestri Titiani motus, quam ibi viderat, effigiem similem nobilis ducis de Lerma ipse pinxit.
In Italiam reditus Mantuae, mox Genuae, sed ab anno 1606 Romae degit tabulasque pro patronis variis confecit: Genuae marchionissae Birgittae Spinola-Doria et Mariae Serra Pallavicini effigies; Romae, suadente cardinale Iacobo Serra (Mariae fratre), altarium ecclesiae novae Sanctae Mariae in Vallicella in quo effigiem S. Gregorii Magni pinxit. In eadem urbe pro basilica Sanctae Crucis in Hierusalem picturas tres confecit (inter eas "Sancta Helena Vera Cruce munita" hodie Grassae in ecclesia cathedrali Grassensi ostentatur); eodem fere tempore "Perseus et Andromeda", "Susanna et senes" et "Samson et Delila". Anno 1608, matre aegrotante, Antverpiam redire statutus est; quae autem ante eius reditum mortem obiit. Novis patronis a mense Septembri 1609 se dicavit, scilicet Alberto archiduci Austriae ducique Belgarum uxorique eius Isabella Clara Eugenia, qui aulam suam Bruxellis tenuerunt pacemque effecerunt inter regnum Hispanicum provinciasque Nederlandenses. Rubens autem Antverpiae manebat; ibi nuper reditus die 3 Octobris 1609 Isabellam Ioannis Brant filiam in matrimonium duxit, quam in "Umbraculo clymenorum" depinxit.
Insequenti anno domum novum a seipso designatum habitare coepit quae hodie nomine Rubenshuis museum vitae et operis eius constituitur. Inter opera hoc fere tempore confecta enumeranda sunt "Elevatio Crucis" et "Descensus a Cruce", "Innocentium caedes", "Prometheus vinctus", "Sanctus Sebastianus", "Venus ad speculum", "Venatio hippopotami et crocodili", "Romulus et Remus", "Adoratio Magorum". Discipulos satis multos apud se educavit et omnium clarissimum Antonium van Dyck; cum pictoribus interdum collaboravit Francisco Snyders et Ioanne Breugelio seniore. Quocum annis fere 1617-1618 allegorias quinque sensuum separatorum duasque sensuum coniunctorum confecit, figuras humanas ipse pingens, aliis rebus a Breugelio pictis; quae tabulae septem hodie in Museo Prado ostentantur. Xylographias ichnographiasque multas aut fecit aut designavit; talia opera confecerunt collaboratores, inter quos Lucas Vorsterman.
Ab anno 1621, suadente Maria Medicaea Franciae regina vidua, Rubens series picturarum incepit ut enarraretur vita Mariae et Henrici IV mariti. Cyclus de Maria ipsa usque ad annum 1625 elaboravit; quae tabulae in Museo Lupariensi hodie servantur.
Opera selecta |
- "Medusa"
- "Triumphus Romanus"
- "Cena apud Simonem Pharisaeum celebrata"
- Adumbrationes
- "Alcibiades in convivium irrumpit"
- "Amazonomachia"
- "Iesus de cruce demissus est"
Bibliographia |
Rubens et l'art de la gravure: catalogue d'exposition. Musée royal des Beaux-Arts d'Anvers, Antwerpiae 2004- Svetlana Alpers, The Making of Rubens. Novo Portu: Yale University Press 1995.
- Prosper Arents, A. K. L. Thijs, edd.: De Bibliotheek van Pieter Pauwel Rubens. Antwerpiae 2001
- Frans Baudouin: Peter Paul Rubens. Köster, Königstein/Taunus 1977
- Kristin Lohse Belkin: Rubens. Londinii 1998
- Kristin Lohse Belkin, Fiona Healy, edd.: A House of Art: Rubens as Collector. Museum Rubenshuis, Antwerpiae 2004
- Christopher Brown, ed.: Making & Meaning: Rubens's Landscapes. National Gallery, Londinii 1997
- Nils Büttner: Herr P. P. Rubens. Vandenhoeck, Göttingen 2006 ISBN 3-525-47906-9
- Sabine Cotté: Rubens und seine Welt. Gondrom, Bayreuth 1980
- Dagmar Feghelm, Markus Kesting: Rubens. Bilder der Liebe. Prestel, Monaci 2005, ISBN 978-3-7913-3353-3
- Ulrich Heinen: "Rubens' Garten und die Gesundheit des Künstlers", in: Wallraf-Richartz-Jahrbuch 65, 2004, S. 71–182
- Julius S. Held: The Oil-Sketches of Peter Paul Rubens: A Critical Catalogue. Princeton 1980 (2 Bde.)
- Nico van Hout: Copyright Rubens.Koninklijk Museum, Antwerpiae 2004
- Michael Jaffé, Rubens and Italy. Cornell University Press, Ithaca 1977. ISBN 0-8014-1064-9
- Jan de Jong et al., edd.: Rubens and the Netherlands. Zwolle 2006 (Nederlands Kunsthistorisch Jaarboek 55, 2004)
- Peter Kränzle, "RUBENS, Peter Paul" in Biographisch-Bibliographisches Kirchenlexikon vol. 8 (Herzberg, 1994. ISBN 3-88309-053-0) , columnae 892–908
- Mark Lamster, Master of Shadows: The Secret Diplomatic Career of the Painter Peter Paul Rubens. 2009
- Reinhard Liess: Die Kunst des Rubens. Wasmuth, Brunsvici 1977
- Anne-Marie Logan, Michiel Plomp: Peter Paul Rubens. The Drawings. Metropolitan Museum of Art, Novi Eboraci 2005 Versio interretialis
- Marjorie van der Meulen; Arnout Balis, ed.; Rubens: copies after the antique. 3 voll. Londinii: Harvey Miller
- Ilse von zur Mühlen: Bild und Vision. Peter Paul Rubens und der Pinsel Gottes. Francofurti 1998
- Matías Díaz Padrón, ed.: El Siglo de Rubens en el Museo del Prado. Barcelone 1995
- Otto von Simson: Peter Paul (1577–1640): Humanist, Maler und Diplomat. Moguntiaci 1996
- Martin Warnke: Peter Paul Rubens. Leben und Werk. Dumont, Coloniae Agrippinensis 2006
- Christopher White: Peter Paul Rubens. Leben und Kunst. Belser Verlag, Turici 1988
Nexus externi |
Vicimedia Communia plura habent quae ad Petrum Paulum Rubens spectant. |
- Petri Pauli Rubens domus Antwerpiae
Rubens Online .mw-parser-output .existinglinksgray a,.mw-parser-output .existinglinksgray a:visited{color:gray}.mw-parser-output .existinglinksgray a.new{color:#ba0000}.mw-parser-output .existinglinksgray a.new:visited{color:#a55858}
(Nederlandice)
peterpaulrubens.org
(Anglice)
Expositio adumbrationum Novi Eboraci apud Museum Artium Metropolitanum
.mw-parser-output .stipula{padding:3px;background:#F7F8FF;border:1px solid grey;margin:auto}.mw-parser-output .stipula td.cell1{background:transparent;color:white}
Haec stipula ad biographiam spectat. Amplifica, si potes! |