Ars rhetorica






Imago e libro de Chironomia a Gilberto Austin, oratore Hibernico, scripto. Actio est pars artis oratoris, ut saepe dicit Cicero, in e.g. De oratore 2.73.


Ars rhetorica est ars liberalis bene dicendi et scribendi, pars trivii habita. Scribit Isidorus: "Quae propter nitorem et copiam eloquentiae suae maxime in civilibus quaestionibus necessaria existimatur" (Etym. 1, 2). Ars grammatica est fundamentum artis rhetoricae.




Index






  • 1 Figurae rhetoricae


  • 2 Historia


  • 3 Nexus interni


  • 4 Nexus externi





Figurae rhetoricae |


Figura rhetorica est transmutatio in verbis coniunctis, distincta a tropo, a transmutatione in verbis singulis. Modi transmutationis sunt quattuor:



  1. adiectio

  2. detractio

  3. immutatio

  4. transpositio


Transmutatio potest applicari ad quattuor elementa, scil. ad elementa



  1. vocis, e.g. allitteratio: veni, vidi, vici

  2. positionis, e.g. geminatio: fuit, fuit quondam in hac re publica virtus

  3. sensus, e.g. antithesis: ars longa, vita brevis

  4. cogitationis, e.g. hyperbola: te plus oculis meis amo


Secundum haec quattuor elementa figurae sunt denominata; exempli gratia figurae vocis, positionis, etc.



Historia |


In Graecia antiqua, sophistae artem rhetoricam ut eloquentiae publicae artem pecuniae faciendae causa docuerunt. Contra illos, Plato philosophiam posuit, sed ars rhetorica ut disciplina nihilominus semper bene aestimabatur.


Romae "nemo fere laudis cupidus adolescens non sibi ad dicendum studio omni enitendum putavit" (Cicero, De oratore, I.4).


Anno 1519, libris de arte dicendi primum editis, Philippus Melanchthon aliter atque Aristoteles artem oratoriam non persuadendi, sed, ut Cicero et Quintilianus, artem docuit recte et copiose esse dicendi. Qui quid esset eloquentia numquam perspicacius exposuit, quam cum Ioanne Pico Mirandula se respondere simulavit. Picus enim illud Platonis, quod est in dialogo "Gorgias", qui Gorgias inscriptus est, Hermolao Barbaro litteris exprobraverat, oratorem ab adulatione profectum et adeo contrarium esse philosophi, qui sapientiam amaret, ut, cum falsa pro veris probari vellet, quasi fuco, quo facies mulieris ingenua operiretur, arte sua dissimularet res ipsas. Contra Melanchthon adfirmavit, quam renatis litteris recentiores dicerent eloquentiam: invitis enim oratorem ita persuadere nolle, ut res ipsas his verbis laudare studeret, quibus essent dignae.


Nexus interni




  • Ars dictaminis

  • Captatio benevolentiae

  • Chiasmus

  • Epizeuxis

  • Falsismus

  • Fenestra Overtoniana

  • Figura loquendi

  • Homoeoteleuton

  • Metaphora

  • Paromoiosis

  • Rhetorica digitalis

  • Similitudo

  • Sophistae

  • Spoudaiogeloion




Nexus externi |




  • A Glossary of Rhetorical Terms with examples (Anglice, Latine)

  • Boncompagnus (1194–1243). Rhetorica novissima

  • Carsughi, Ranieri (1647–1709). Ars Bene Scribendi / Studiosis Rhetoricae / Adolescentibus

  • Thorbecke, J. R. 1819. Ciceronis de perfecto Oratore sententia.



Ars et litterae


Architectura · Ars · Artes liberales · Bellae artes · Cinematographia · Musica · Litterae · Photographia · Poësis · Saltatio · Sculptura











Popular posts from this blog

How to label and detect the document text images

Vallis Paradisi

Tabula Rosettana