Mamma
Mamma | |
---|---|
Mamma lacte repleta mulieris gravidae | |
Arteria | arteria thoracica interna |
Vena | vena thoracica interna |
Mamma[1] est regio ventralis superior trunci Primatum, in utroque latere sita. Mamma feminea glandulam mammariam continet, quae lac ad alendos infantes excernit.
Marum et feminarum mammae ex eisdem texturis embryologicis crescunt; tempore autem pubertatis hormonta feminea, praecipue oestrogena, auctum mammarum promovent, quod in maribus ob maiorem testosteroni copiam non fit.
Index
1 Anatomia
1.1 Incrementum mammarum
1.2 Asymmetria
2 Morbi mammae
3 Symbolismus
4 Mammae in operibus artis
5 Nexus interni
6 Notae
7 Bibliographia
8 Nexus externi
Anatomia |
Incrementum mammarum |
In embryonibus primordia glandularum mammariarum feminearum atque masculinarum ex ectodermate proveniunt. Circa pubertatem puellarum glandula hormontibus ad crescendum excitatur. Qui processus diagrammate Tanneriano describi potest. Graviditatis et lactationis temporibus glandula partes suas tuetur.
Cum aetate forma mammae mutatur. In adulescentibus maxima pars mammarum in textu conexivo constat. Deinde, a tricesimo fere aetatis anno, mammae textu glandulari crescente mollescere solent. Cum menses steterunt, glandularis et conexivus textus mammarum minuuntur. Quibus texturis aliqua ex parte adipe compensatis mammae magnitudine firmitateque dilabuntur?. Denique in senectute etiam adeps tabescit.
Asymmetria |
Mammae mulierum usque ad 25 centesimas continuam asymmetriam aspectabilem exhibent.[2][3]
Morbi mammae |
Internoscimus mutationes benignas atque malignas: inter benignas numerantur mastitis, mastodynia, mastopathia, cystae mammarum, fibroadenomata, papylomata ductorum lactioferorum, hypertrophia mammarum hormonis effecta.
Morbus malignus mammarum est cancer mammae.
Symbolismus |
Nonnullis iconographiae Christianae operibus mulieres depinguntur mammas suas in manibus aut in patella ferentes, quod eas mammis exsectis mortuas esse martyres significat; exemplum huius generis mortis est Agatha Catanensis.
Mammae in operibus artis |
Opus tessellatum ex antiquo templo Byzantino Petrae sito.
Venus. Statua marmoris.
La Liberté guidant le peuple, tabula ab Eugenio Delacroix anno 1830 picta. Museum Lupariense, Lutetiae.
Fleurs des Champs. Tabula ab Iulio Iosepho Lefebvre picta.
Gabriela d'Estrées? (dextra) et soror, Ducissa de Villars. Tabula a pictore ignoto facta.
Iuditha. Tabula a Gustavo Klimt picta.
Marianna, signum libertatis Francicae. Statua in schola.
Dea serpentium Minoa. Creta, circiter 1600 a.C.n.
Mulier strophium gerens. Villa Romana Siciliae sita.
Nexus interni |
- Caritas Romana
Notae |
↑ Federative Committee on Anatomical Terminology (1998). Terminologia Anatomica. Stuttgart: Thieme
↑ "Breast Development". Massachusetts Hospital for Children .
↑ "Breast Development". Massachusetts Hospital for Children .
Bibliographia |
- Ayalah, Daphna, et al. 1983. Brüste: Frauen sprechen über ihre Brüste und ihr Leben. Berolini: Courage Frauenbuchverlag. ISBN 3-921710-03-0.
- Broer, Karl-Heinz, et al. 2001. Die weibliche Brust: Vorsorge, Schutz, Gesundheit und Schönheit. Coloniae: Verlag Neuer Honos. ISBN 3-8299-5546-4.
- Fontanel, Béatrice. 1997. Corsets et soutiens-gorge: l'épopée du sein de l'Antiquité à nos jours. Lutetiae: Éditions de La Martinière. ISBN 2-7324-2354-8.
- Hollander, Anne. 1993. Seeing through Clothes. Berkleiae: University of California Press. ISBN 978-0-520-08231-1.
- Latteier, Carolyn. 1998. Breasts: The Women's Perspective on an American Obsession. Haworth innovations in feminist studies. Novi Eboraci, Londinii: Routledge. ISBN 0-7890-0422-4.
Love, Susan. 1996. Das Brustbuch: Was Frauen wissen wollen. Monaci: Limes. ISBN 3-8090-3003-1.
Morris, Desmond. 1967. The Naked Ape: A Zologist's Study of the Human Animal. Canada: Bantam Books.- Olbricht, Ingrid. 1989. Die Brust: Organ und Symbol weiblicher Identität. Rowohlt, Reinbek. ISBN 3-499-18525-3.
- Olbricht, Ingrid. 2002. Brustansichten: Selbstverständnis, Gesundheit und Symbolik eines weiblichen Organs. Berolini: Orlanda Frauenverlag. ISBN 3-929823-93-4.*Yalom, Marilyn. 1998. A History of the Breast. Londinii: Pandora. ISBN 978-0-86358-400-8.
- Yalom, Marilyn. 1998. A History of the Breast. Londinii: Pandora. ISBN 0-86358-400-4.
Nexus externi |
Vide mammas in Victionario. |
Vicimedia Communia plura habent quae ad mammas spectant. |
Imagines mammarum feminarum, apud http://www.007b.com/
Curatio cancri mammae, apud http://www.mdanderson.org/
"Are Women Evolutionary Sex Objects?: Why Women Have Breasts," apud http://www.nyu.edu/