Templum in antis
Templum in antis sive aedes in antis[1] est forma antiquissima simplicissimaque templi Graeci. Ex conclavi rectangulari (cella) cum porticu (pronaos) constat. Pronaos ex antis et duobus columnis interpositis formatur. Templo in antis est contignatio frontem et latera longiora circumcurrens, epistylio saepe lapidum tabulatu commutato. Contra contignatio peripteri plerumque ad pronai antas finem capit. Exempla templi in antis Graeca sunt Thesaurus Athenarum Delphis vel templum Dionysi Mileti. Etiam Romani hanc architecturae formam receperunt et ubique Imperii Romani diffuderunt.
Templum, cui sunt antae etiam in parte aversa, quae ibi opisthodomum formant, Templum in antis anceps nominatur. Si columnae inter antas desunt, tale templum Graece astylos vocatur.
Vitruvius loco citato de templo in antis scribit:
- In antis erit aedes, cum habebit in fronte antas parietum qui cellam circumcludunt, et inter antas in medio columnas duas supraque fastigium symmetria ea conlocatum, quae in hoc libro fuerit perscripta. Huius autem exemplar erit ad tres Fortunas ex tribus quod est proxime portam Collinam.
Templum in antis
Thesaurus Athenarum Delphis.
Bibliographia |
- Gottfried Gruben: Die Tempel der Griechen. Hirmer, Monaci 2001 (5. Ed.), ISBN 3-777-48460-1
- Heiner Knell: Architektur der Griechen: Grundzüge. Wiss. Buchges., Darmstadiae 1988, ISBN 3-534-80028-1
- Wolfgang Müller-Wiener, Griechisches Bauwesen in der Antike. C.H.Beck, Monaci 1988, ISBN 3-406-32993-4
Notae |
↑ Vitr. 3, 2, 1-2