Christianitas Orientalis




Christianitas Orientalis in quattuor principalibus ecclesiarum familiis consistit: Ecclesia Orthodoxa Orientali, Ecclesiis Orthodoxis Orientalibus, Ecclesia Assyrica Orientis, et Ecclesiis Catholicis Orientalibus. Hoc grex familiarum ecclesiarum contra familiam Christianitatem Occidentalem adhibetur. Ecclesiae orientales una sunt traditiones ecclesiaeque Christianae quae in Balcania, Europa Orientali, Asia Minore, Medio Oriente, Africa, India, et partibus Orientis Extremi nonnullos saecula crescebant. Hoc nomen unam communionem vel communem traditionem religiosam non describit. Nonnullae ecclesiae orientales plus historiae et theologiae cum Christianitate Occidentali quam inter se communiter habent. Variae ecclesiae orientales sese usitate orientales non appellant, Ecclesia Assyrica Orientis et eius prolibus exceptis.




Index






  • 1 Origo


  • 2 Propria


  • 3 Turmae principales


  • 4 Ritus


  • 5 Arianismus


  • 6 Nestorianismus


  • 7 Monophysitismus


  • 8 Ecclesiae Orientales, Orthodoxae, Catholicae Orientales sive Unitae


  • 9 Quattuor ecclesiae antiquae Patriarchatus orientales


  • 10 Litterae Sanctae Sedis (i.e. Ecclesiae Catholicae) de Ecclesiis Orientalibus


  • 11 Nexus externi





Origo |


Notio a geographia Imperii Romani deducta est, quod Antiquitate Posteriore in partem occidentalem et partem orientalem divisum est. Ecclesiae in parte orientali Imperii Romani ortae necnon filiationes earum Ecclesias Orientales formant.



Propria |


Licet Ecclesiae Orientales ritibus iureque multis modis distinguantur, tamen quaedam propria omnibus communia sunt:




  • Baptismus, eucharistia et pluria alia sacramenta;


  • Hierarchia sacramentaliter ordinata et episcopi cum successione apostolica;

  • Usus linguae vernaculae in liturgia (saepe in linguae momento antiquiore);


  • Autocephalia Patriarchatuum et ecclesiarum nationalium (in Ecclesiis Catholicis Orientalibus partim temperata);


  • Caelibatus obligatoria tantum episcopis et monachis. Ordinatio sacerdotalis est impedimentum matrimonii, non autem matrimonium iam factum impedimentum ordinationis sacerdotalis est.



Turmae principales |


Ecclesiae Orientales hodiernae in tres turmas dividuntur:




  • Ecclesiae Orthodoxae (sensu strictiore): Hae ecclesiae traditione byzantina cum Oecumenico Patriarcha Constantinopolitano in communione ecclesiastica sunt.


  • Ecclesiae ortodoxae orientales: Sunt illae ecclesiae, quae Concilium Chalcedonense (451) non agnoverunt, quare ab asseclis huius concilii non orthodoxae habebantur.


  • Ecclesiae Catholicae Orientales sive Unitae: Ecclesiae orientales, quae cum Papa Romano in communione ecclesiastica ("unione") sunt. Sicut ecclesiae sorores non-unitae liturgiam proprio ritu orientali celebrant et iuri proprio (CCEO).



Ritus |


Ferme quinquaginta Ecclesiae Orientales et Ecclesia Latina (i.e. ecclesiae ante reformationem ortae) in sex Ritus principales dividuntur:














































Ritus
Ecclesiae
Linguae Liturgicae
1 Ritus Latinus
Ecclesia Latina

Lingua Latina, linguae vernaculae
2 Ritus Byzantinus
Ecclesiae Orthodoxae

Lingua Graeca, Lingua Georgiana, Lingua Slavica Ecclesiastica, linguae vernaculae
3 Ritus Antiochenus
Ecclesia Orthodoxa Antiochena Syrorum, Ecclesia Malankara Syriaca Orthodoxa (Iacobitae), Ecclesia Syro-Malankara Orthodoxa, Ecclesia Syro-Malankara Catholica et Ecclesia Maronitarum

Lingua Syriaca, Lingua Arabica, Lingua Malayana
4 Ritus Alexandrinus
Ecclesia Coptica et Ecclesia Orthodoxa Aethiopica

Lingua Coptica, Lingua Aethiopica (Ge'ez), linguae vernaculae
5 Ritus Armenus
Ecclesia Apostolica Armena

Lingua Armenica vetus
6 Ritus Chaldaicus
Ecclesia Syrorum Orientis, Ecclesia Chaldaeorum Catholica et Ecclesia Syrorum Malabarensium

Lingua Syriaca, Lingua Malayana

Ecclesiae numerorum (3-6) saepe Ecclesiae orthodoxae orientales appellantur; grex rituum (3,4,5) initio Monophysitismo signatae erant, ritus (6) Nestorianismo. Hae notiones capitibus sequentibus explanabuntur.



Arianismus |


Arianismus est doctrina theologica, quae nomen habet ab Ario (256–336), presbytero Alexandrino, qui, ut doctrinam Platonicam et fidem trinitariam ab ecclesia pronuntiatam inter se conciliaret, enixus est. Arius Unum (Ἕν) Platonicum et Patrem biblicum dixit idem esse, qua definitione factum est, ut solus Pater in transcendentia aeternus esset; nam Patre a serie disiuncto locus demiurgi attributus est Filio et Spiritui Sancto. Ergo Pater et Filius non sunt consubstantiales. Filius Logos, licet primus factus sit, tamen creatus (κτίσμα); nec potest Iesus Nazaretanus, Filius Logos incarnatus, ulla communione substantiae cum Patre esse.


Fidei Arianae, a conciliis Nicaeae (anno 325) et Constantinopoli (anno 381) habitis repudiata, tamen (imprimis) gentes Germanici (Visigothi, Ostrogothi, Vandali et Burgundiones) diu adhaerebant. Octavo fere saeculo motus Ariana evanuit.



Searchtool.svgSi plus cognoscere vis, vide Arianismus


Nestorianismus |




Processio palmarum (?), Khocho, Templum Nestorianum, 683–770, hodie: Museum für Asiatische Kunst, Berolini-Dahlem.


Nestorianismus est doctrina christologica ex Nestorio, patriarcha Constantinopolitano, vocata, quae anno 553 concilio Constantinopolitano secundo haeresis damnata est.


Doctrina Nestoriana definita est anathematibus Cyrilli Alexandrini et Concilii Ephesini (anno 431). Secundum Synodum Ephesinam Nestorius asseruit in Christo duas personas esse, sc. purum hominem, ex sancta Maria natum, et aliam personam deitatis, quae solo amoris vinculo coniunctae sint; inde beatam virginem Mariam non dei sed hominis tantummodo genetricem (verbis Graecis Mariam non theotokon, sed Christotokon) esse.


Nestorius munere episcopi missus est, multi sectatorum eius denique in regnum Sassanidarum emigraverunt, ut tum ecclesia in Persia saepe „ecclesia Nestoriana“ nominatur. Cui tamen, quamvis ecclesiae Romanae imperiali inimicae, nihil cum Nestorio nec cum fide Nestoriana, sicut a concilio est definita, erat commune, et melius Ecclesia Syrorum Orientis (sive Assyrorum vel Chaldaeorum) vocetur.


Cum loci medii Christianitatis orientis (Constantinopolis, Antiochia, Alexandria) essent extra fines Sassanidarum, Edessa (hodie: Urfa sive Şanlıurfa in Turcia austro-orientali) locus medius "Nestorianus" factus est. Sedes Catholici erat Ctesiphon.


Via Sericaria, quae per Edessam currebat, fides Christiana missionariis et mercatoribus in oriente diffusa est: Communitates Christianae apud gentes Turcicas in Media Asia et in Uiguristania ortae, singulae gentes ex toto Christianae factae sunt. Anno 779 in Sinis occidentalibus monumentum erectum est, quod de introductione magnae religionis fulgentis e terra Ta-Ch’in (i.e. terra Iudaeorum) oriundae narrat. Vestigia huius ecclesiae etiam in Japonia (saeculo nono attestata) et in Sumatra inventa sunt. Ecclesia Syrorum Malabarensium („Christiani Sancti Thomae") in India meridionali progenies huius ecclesiae est.
Ecclesia, quae saeculo tredicesimo summum culmen fortunae attigerat, saeculo decimo quarto a Musulmano Tamerlane paene exstincta est. Matthaeus Riccius Iesuita saeculo decimo sexto in Sinis reliquias religionis Christinae repperit.



Monophysitismus |


Monophysitismus est doctrina christologica, quae Christum perfecte divinum esse et tantum unicam, sc. divinam, naturam habere affirmat. Contra Concilium Chalcedonense (451) duas naturas in Christo esse docet, divinam humanamque, et eas simul incofusas et inseparatas.


Ecclesiae, quae doctrinam Concilii Chalcedonensis refutant, se "Monophysitas" appellari nolunt, quia vox non ante saeculum septimum orta plerumque ab hostibus sensu maligno adhibita sit, ipsae "Miaphysitas" sive "Miaphysitismum" anteferentes.



Searchtool.svgSi plus cognoscere vis, vide Monophysitismus

Ecclesiae, quae in occidente "monophysiticae" dicuntur et inter se in communione ecclesiastica sunt:



  • Ecclesia Orthodoxa Aethiopica

  • Ecclesia Apostolica Armena

  • Ecclesia Orthodoxa Eritreensis

  • Ecclesia Orthodoxa Coptorum

  • Ecclesia Syro-Malancara

  • Ecclesia Orthodoxa Antiochena Syrorum



Ecclesiae Orientales, Orthodoxae, Catholicae Orientales sive Unitae |


vide:



  • Ecclesiae Orthodoxae

  • Ecclesiae orthodoxae orientales

  • Ecclesia Syrorum Orientalium

  • Ecclesiae Catholicae Orientales



Quattuor ecclesiae antiquae Patriarchatus orientales |


vide:



  • Patriarchatus Oecumenicus Constantinopolitanus

  • Patriarchatus Alexandrinus

  • Patriarchatus Antiochenus

  • Patriarchatus Hierosolymitanus

  • Patriarcha



Litterae Sanctae Sedis (i.e. Ecclesiae Catholicae) de Ecclesiis Orientalibus |


Sancta Sedes multas litteras ad ecclesias orientales pertinentes edidit, quarum hic selectio enumeratur:


I. Encyclicae




  • Allatae Sunt, die 26 Iulii 1755, papa Benedictus XIV; prima epistula encyclica omnes res ad ecclesias orientales pertinentes complectens


  • In suprema Petri sede, die 6 Ianuarii 1848, papa Pius IX; de Catholicesimo in oriente


  • Christi Nomen, die 24 Decembris 1894, papa Leo XIII; de propaganda fidei in oriente deque ecclesiis orientalibus


  • Rerum orientalium, die 8 Septembris 1928, papa Pius XI; de scientia orientis fovenda


  • Orientalis ecclesiae, die 9 Aprilis 1944, Pius XII; de sancto Cyrillo Alexandrino; de unitate ecclesiarum orientalium exoranda


  • Orientales omnes ecclesias, die 23 Decembris 1945, Pius XII; encyclica scripta, quod tum quinquagesimus ac trecentesimus volutus est annus, ex quo Ruthenorum Ecclesia ad Apostolicae Sedis communionem unita est.


  • Orientales ecclesias, die 15 Decembris 1952, Pius XII; de persecutione ecclesiarum orientalium


II. Litterae Apostolicae




  • Orientalium Dignitas, die 30 Novembris 1894, papa Leo XIII; de ecclesiis orientalibus


  • Orientis catholici, die 15 Octobris 1917, forma decreti Motu Proprio dicti, papa Benedictus XV, litterae fundatoriae Pontificii Instituti Orientalium Studiorum.


  • Orientale lumen, die 2 Maii 1995, papa Ioannes Paulus II; in memoriam litterarum apostolicarum "Orientalium Dignitas" papae Leo XIII


III. Decreta



  • Orientalium Ecclesiarum, die 21 Novembris 1964 , a papa Paulo VI promulgatum; documentum Concilii Vaticani Secundi


Nexus externi |




  • Index fontium ecclesiarum orthodoxarum in interrete (pagina Theodisca cum nexibus variarum linguarum)


  • Catechismus Orthodoxus (Italiane)


  • scientifica de ecclesiis orientalibus (praecipue Theodisce)




Popular posts from this blog

How to label and detect the document text images

Vallis Paradisi

Tabula Rosettana