Smyrna
Vide etiam paginam discretivam: Smyrna (discretiva)
Smyrna seu Zmyrna (Graece Σμύρνα, Ionice Σμύρνη; hodie Turcice İzmir) est antiqua urbs Turciae 2 732 669 incolarum, tertia Turciae Mari Aegaeo adiacens, quae dicitur margarita Aegaei. Smyrna est caput provinciae eiusdem nominis.
Index
1 Historia
1.1 Aetate Graeca
1.2 Aetate Graecoromana
2 Coniunctiones communium
3 Praeclari cives
4 Notae
5 Bibliographia
Historia |
Smyrna urbs antiquissima est. Iam de Smyrna (nomine ti-Smurna) ab Assyris scriptum est prima parte millennii secundi a.C.n.[1]
Aetate Graeca |
Saeculo nono a.C.n., Graeci coloni novam urbem et templum in honorem Athenae deae condiderunt in loco qui hodie Bayrakh dicitur.- Circa 600 a.C.n., Alyattus rex Lydorum urbem delevit. Graeci et urbem et templum mox restituerunt.
- Anno 546 a.C.n., Persae urbem deleverunt. Smyrna usque ad quartum saeculum magna civitas non iam fuit, etiamsi reliquiae domuum pulchrarum in situ repertae sunt, quae illius aetatis esse videntur.
- Circa 310 a.C.n., Macedones novam urbem sub monte Pago condiderunt. Quamquam Pausanias ipsum Alexandrum, somnio monitum, auctorem fuisse Smyrnae restituendae narrat, tamen verisimilius hodie videtur unum e ducibus Alexandri, fortasse Antigonum "Luscinum" dictum[2], urbem condidisse.
- Circa 290 a.C.n., Lysimachi regis beneficio Smyrnaei in confoederationem Ioniam (= Panionium) recepti sunt, quae tum non iam duodecim sed tredecim civitatum facta est[3].
- Anno 281 a.C.n., post pugnam ad Curopedium et mortem Lysimachi Smyrna in potestatem Seleucidarum devenit.
- Anno 219 a.C.n., Smyrna ab Attalo I capta est et in regnum Pergameum inclusa.
- Anno 133 a.C.n., Attalus III populum Romanum heredem regni sui instituit. Ex eo tempore Smyrna est urbs provinciae Romanae Asiae.
Usque ad annum 1923, magna pars incolarum Smyrnae Graeci erant.
Aetate Graecoromana |
- Primo bello Mithridatico, cum rex Mithridates provinciam Asiam vastaret, Smyrnaei in societate Romana constanter remanserunt[4]
- Anno 43 a.C.n. mense ianuario, Publius Dolabella, qui provincias orientales Cassio Brutoque eripere atque eas partibus Marci Antonii tradere volebat, proconsulem Asiae Gaium Trebonium Smyrnae oppressit ac necavit. Eodem anno Gaius Cassius provinciam Asiam, victo Dolabella, reciperavit.
- 41-31 a.C.n. post pugnam ad Philippos (42 a.C.n.), Smyrna cum provinciis orientalibus omnibus sub imperio Marci Antonii fuit.
- Anno 26, senatores Romani Smyrnaeos elegerunt, qui templum aedificarent in quo Tiberius velut deus coleretur, cum undecim civitates Asiae, meritis suis memoratis, certavissent ad hunc honorem adipiscendum[5].
- Circa 53, apostolus Paulus Smyrnae moratus est. Tunc primum ecclesia christiana in hac urbe fuit (septem ecclesiae in Asia initio fuerunt).
- Imperator Hadrianus, qui multa itinera in provinciis fecit, in urbe moratus est et eam novis aedificiis ornavit. Templum ipsi Hadriano Smyrnaei aedificaverunt. Tunc enim maxime floruerunt.
- Anno 155, martyrium Polycarpi episcopi.
- Anno 178, terrae motus Smyrnam funditus delevit. Paulatim ope Marci Aurelii[6] et successorum restituta est.
Antiquis temporibus commercium maritimum Smyrnam in primis opulentavit, quae tamen et in historia artium nota est. Nam multae officinae ibi pulcherrima signa fictilia producebant.[7] Quae sigella (parva enim saepe erant) iam nono decimo saeculo ab amatoribus et museis colligi coepta sunt. Inter quae genus quoddam morbos et membra turpiter depravata exprimebat: fortasse usui erant in medicorum scholis.[8] Alterum genus ad pulchritudinem supra naturam spectabat, magnis operibus illustrium sculptorum imitandis, ut Polycliti vel Lysippi. Tertium genus ("Ridicula" nonnumquam appellata) homines in vita quotidiana sic depingebat, ut vitia in maius exprimerentur,[9] sive ad risum movendum, sive, cuiusdam fascinii instar, ad malam fortunam avertendam.
Coniunctiones communium |
Constantia, Romania
Praeclari cives |
Secundum Vitam Homeri mythistoricam, Herodoto falso adscriptam, Homerus, Graecorum praeclarissimus poeta, Smyrnae natus est.[10]
Ibidem re vera nati sunt aut vixerunt multi clari homines, inter eos:
- Eduardus Balladur
- Aristoteles Onases
Polycarpus Smyrnaeus, episcopus et pater Ecclesiae
Sanctus Irenaeus, episcopus Lugdunensis
Notae |
↑ Vide en:Smyrna.
↑ Graece Antigonos Monophtalmos.
↑ Strabo XIV,1,4. Vitruvius, De Achitectura IV,1,4. Petzl, Inscriptio n°577.
↑ Tacitus, Annales IV,55-56.
↑ Tacitus, locus laudatus.
↑ Dio Cassius libro 72 apud Xiphilinum, Epitome 266.
↑ Multa in Museo Lupariensi servantur, quae exhibita sunt cum aliis in expositione "Ab Izmir ad Smyrnam : civitas antiqua detecta." (2009/2010)
↑ Nisi fortasse dona ab aegris sanatis in templis ponebantur, solvendorum votorum causa.
↑ Quod vulgo fiebat in arte dicta "hellenistica".
↑ Vide Statium, Silvae IV,2(9).
Bibliographia |
- [Expositio] : D'Izmir à Smyrne : découverte d'une cité antique, curantibus Isabella Hasselin Rous, Ludovico Laugier, et Johanne-Ludovico Martinez. - Museum Lupariense, 2009. ISBN 978-2-7572-0301-9 /978-2-35031-258-3 (francogallice).
- Georg Petzl, ed. Die Inschriften von Smyrna. (Latine Inscriptiones Smyrnae) Vol. 2, Grabschriften, postume Ehrungen, Grabepigramme. Inschriften griechischer Städte aus Kleinasien. Vol. 23, 24. Habelt, Bonna 1982, 1987, 1990. ISBN 3-7749-1808-2.
- Aliae encyclopaediae
- "Smyrna" in William Smith, ed., Dictionary of Greek and Roman Geography (Londinii, 1854) textus
Adana • Ahvaz • Almata • Ancyra • Attalea • Bacua • Bagdatum • Bancocum • Bandung • Basra • Bekasi • Berytus • Busan • Cabura • Caesarea in Cappadocia • Caloocan • Cần Thơ • Celiabinsca • Chittagong • Crasnoiarium • Cuala Lumpuria • Dacca • Daegu • Daejeon • Damascus • Urbs Davaensis • Depok • Dubai • Emesa • Erevanum • Faisalabad • Fukuoka • Gaziantep • Gedda • Comum • Goyang • Gujranwala • Hải Phòng • Halapia • Hanoi • Hirosima • Hochiminhopolis • Hyderabad • Iconium • Incheon • Isfahanum • Jakarta • Johor Bahru • Karachi • Karadsch • Kawasaki • Khulna • Klang • Kōbe • Kuangiu • Kyotum • Lahorium • Makassar • Mandale • Manila • Mexatum • Mecca • Medan • Medina • Mausilium • Multanum • Nagoya • Novosibirscum • Omium • Osaka • Palembang • Peshawar • Philadelphia • Phnom Penh • Prusa • Pyeongyang • Urbs Quezon • Rawalpindi • Riad • Saitama • Ṣanʾāʿ • Sapporum • Sirasium • Semarang • Sendai • Seongnam • Seulum • Singapura • Smyrna • Sulaimaniyya • Surabaya • Suwon • Tangerang • Tangerang Selatan • Tashkent • Tauris • Teheranum • Tiphlis • Tokium • Ulanbatoria • Ulsan • Yangon • Yokohama