Philippinae
Continens: Asia
Territoria finitima: Res publica Sinarum, Indonesia, Malaesia, Belavia
Caput: Manila
Gubernium
Princeps: Rodericus Duterte
Praefectus: Rodericus Duterte
Consilium: Congress of the Philippines
Situs interretialis
Populus
Numerus: 100 981 437
Sermo publicus: Lingua Philippinica, Lingua Anglica
Zona horaria: Philippine Standard Time
Moneta: Philippine peso
Commemoratio
Hymnus nationalis: Hymnus Nationalis Insularum Philippinarum
Praeceptum: Maka-Diyos, Maka-Tao, Makakalikasan at Makabansa
Sigla
ISO PH, PHL, 608; IOC PHI
Dominium interretiale: .ph
Praefixum telephonicum: +63
Siglum autoraedarum: RP
Philippinae inter civitates Asiae australis-orientalis.
Philippinae (-arum, fpl.)[1] (vulgo Pilipinas), seu plenius Insulae Philippinae[2][3], est nomen quod quasdam insulas designat Asiae australis-orientalis in occidentali Oceani Pacifici litore sitas, et Rempublicam Philippinarum quoque, cui caput est Manila, has insulas regentem. Insulae Philippinae nomen trahunt a Philippo II rege Hispanorum.[4] Praeses hodiernus est Rodericus Duterte, qui per suffragium universale electus est ad sexennii mandatum anno 2016.
Regio, quae ex 7107 insulis constat, ex altera parte ad Mare Philippinum ex altera ad Sinense spectans, divisa est in partes tres, quarum prima pars septentrionalis appellatur Luconia (vulgo: Luzon) sive Luzonia, secunda media Visayana et tertia meridionalis Mindanaum.
Timoria Orientalis et Philippinae solae civitates Christianae in Asia Orientali habentur. Philippinarum insularum gentes variarum linguarum et morum et institutorum sunt. Hodie quidem regimen Philippinarum et grex musulmanorum separatisticus regionum meridianarum iam multa decennia inter sese armis confligunt.
Index
1 Linguae
2 Historia
3 Geographia
3.1 Urbes principales
3.2 Flumina
3.3 Lacus
3.4 Maria
3.5 Montes
3.6 Provinciae
4 Homines clari
5 Universitates
6 Nexus interni
7 Notae
8 Nexus externi
Linguae |
Linguae publicae sunt Anglica et Philippinica. Philippinica significat formam altam linguae Tagalae (vulgo: Tagalog), quae ut sermo patrius vel lingua franca adhibetur et numerum loquentium maximum habet. Homines circa 170 quidem linguis vernaculis utuntur. Maximae post Tagalam numero locutorum linguae sunt sermones Caebuanus et Ilocanus. Lingua Hispanica in insulis Philippinis fere exstincta est; litteraturam tamen valde ingentem reliquit et in multis verbis omnium linguarum Philippinarum inveniri potest.
Historia |
Philippinae est nomen posterius Neolatinum, sed etiam ex Graecis et Romanis antiquis in margine orientali orbis terrarum nomine classico Prasodo Insularum cognitae, quarum insularum pars forsan agglomerata erat aut Maniola, quam Ptolemaeus descripsit. Postea detectae sunt anno 1521 a Ferdinando Magellano, navigatore Lusitano, in insula quae vulgo Mactan appellatur, prope Caebuam, occiso. Anno 1565 quam plurimas urbes, Michaele López de Legazpi duce, conquisitatores Hispanici ceperunt. Libera civitas sui iuris post regnum Hispaniae anno 1898 Insulae Philippinae declaratae sunt; imperium autem Civitatum Foederatarum Americae est subsecutum usque ad annum 1946, quo Philippinae iterum sui iuris factae sunt.
Geographia |
Archipelagus Philippinarum ex plus septem milibus insularum constat. Omnis terra est plus quam centum pedum milia. Equidem Philippinae partim circumdantur ab Oceano Pacifico. Indonesia est ad meridiem sita; Paeninsula Indosinensis ad occasum; Taivania ad aquilonem. Manila, urbs princeps portusque Philippinarum, est locus in insula Luzonia situs. Quamquam Manila non est magna urbs in Philippinis, Urbs Quezon est suburbium Manilae et habet plurimos incolas. Philippinae sunt calidae umidaeque.
Tabula Philippinarum cum quinque super-regionibus et 80 provinciis.
Philippinae in quinque super-regiones et 80 provincias dividuntur:
| Regio | Designatio | Procurationis sedes |
|---|---|---|
| Regio Ilocana | Regio I | Urbs Ferdinandopolitana ab Unione, Unio |
| Regio Vallis Cagaianae | Regio II | Urbs Tuguegaraoensis, Cagaianus |
| Regio Luconiensis Centralis | Regio III | Urbs Ferdinandopolitana, Pampanga |
| Regio Calabarzona | Regio IV-A | Urbs Calambensis, Laguna |
| Regio Mimaropensis | Regio IV-B | Urbs Calapana, Mindorus Orientalis |
| Regio Bicolana | Regio V | Urbs Legazpina, Albaius |
| Regio Insularum Bisaiarum Occidentalium | Regio VI | Urbs Iloiloensis |
| Regio Insularum Bisaiarum Centralium | Regio VII | Urbs Caebuana |
| Regio Insularum Bisaiarum Orientalium | Regio VIII | Urbs Taclobana, Leyte |
| Regio Peninsulae Zamboangae | Regio IX | Urbs Pagadiana, Zamboanga Meridionalis |
| Regio Mindanai Septentrionalis | Regio X | Urbs Auricagaiana |
| Regio Davaoensis | Regio XI | Urbs Davaoensis |
| Regio Soccuxargena | Regio XII | Urbs Coronadalensis, Cotabatus Meridionalis |
| Regio Caragana | Regio XIII | Urbs Butuanensis |
| Regio Autonoma Musulmani Mindanai | ARMM | Urbs Cotabatensis |
| Regio Administrativa Catenae Montium | CAR | Urbs Baguioensis |
| Regio Capitalis Nationalis | NCR | Urbs Manilana |
| Regio Insularum Nigrorum | NIR | Urbs Bacolodensis et Urbs Dumaguetensis |
Urbes principales |
Principales urbes Philippinarum sunt:
Manila vel Manilla- Caebua
- Quezon
- Davaum
Flumina |
- Pasigus
Lacus |
- Lacus Baiae (Laguna de Bay)
- Taalus
Maria |
Navicula prope litus Boracay.
- Oceanus Pacificus
Montes |
- Maiona
- Pinatubus
Provinciae |
Philippinae in octoginta provincias (lingua Philippinica lalawigan sive probinsya) dividuntur, inter quas:
- Abra
Agusana Septemtrionalis (Agusan del Norte)
Agusana Meridionalis (Agusan del Sur)
Capix (Capiz)- Caebua
Ilocus Septentrionalis (Ilocos Norte)
Ilocus Meridionalis (Ilocos Sur)
Pangasinania (Pangasinan)
Iloilum (Iloilo)
Samaris (Samar)- Leyte
Cagaianum (Cagayan)
Sambalia (Zambales)
Antica (Antique)
Aculana (Aklan)- Pampanga
- Siquijor
- Sorsogon
Homines clari |
|
|
Universitates |
- Universitas Philippinarum
- Regia et Pontificia Universitas Sancti Thomae Manilensis
- Universitas Athenaea Manilensis
- Universitas De La Salle
- Universitas Manilae
Universitas Asiae et Pacificarum[5]
- Universitas Civitatis Manilensis
- Academia Militaris Philippinensis
Nexus interni
- Colles Socolatei
- Laophorium philippinicum
- NAIA
- Philippine Airlines
- Pontificium Collegium Philippinum
- Spoliarium
- Ultimi Philippinarum
Notae |
↑ "Philippinae in Lexicon universale" Iohannes Iacobus Hofmannus, Lexicon universale (1698) textus
↑ Nuntius radiophonicus die datus, quo Pontificium Seminarium Collegium Philippinarum Insularum in Urbe inauguratum est
↑ Constitutio Apostolica Surigensis (Butuanensis)
↑ Olim "insulae Luzoniae" (p. 24 apud Google Books)
↑ http://www.uap.edu.ph
Nexus externi |
Vicimedia Communia plura habent quae ad Philippinas spectant. |
- Situs regiminis
Philippinae in Iohannes Iacobus Hofmannus, Lexicon universale (1698) textus
| Civitates | Atropatene · Afgania · Arabia Saudiana · Armenia · Baharina · Bangladesa · Birmania · Bruneium · Butania · Cambosia · Chirgisia · Corea meridiana · Corea septentrionalis · Cuvaitum · Cyprus · Emiratus Arabici Coniuncti · Georgia · Iaponia · Iemenia · India · Indonesia · Iordania · Iracum · Irania · Israël · Kazachstania · Laotia · Libanus · Malaesia · insulae Maldivae · Mongolia · Nepalia · Omania · Pakistania · Philippinae · Quataria · Russia · Sinae · Singapura · Syria · Tadzikistania · Taprobane · Thailandia · Timoria Orientalis · Turcia · Turcomannia · Uzbecia · Vietnamia |
|---|---|
| Civitates statu dubio | Abascia · Carabachia Superior · Cyprus septentrionalis · Ossetia Meridionalis · Taivania |
| Territoria obnoxia et statu dubio | Acroterium et Decelea · Casmiria · Territoria Palaestinensia |
Aemilius Aguinaldo 1899-1901 • Manuel Quezon 1935 • Iosephus Laurel 1943 • Sergius Osmeña 1944 • Manuel Roxas 1946 • Elpidius Quirino 1948 • Raimundus Magsaysay 1953 • Carolus P. Garcia 1957 • Deodatus Macapagal 1961 • Ferdinandus Marcos 1965 • Corazón Aquino 1986 • Fidelis Ramos 1992 • Iosephus Estrada 1998 • Gloria Macapagal-Arroyo 2001 • Benignus Aquino tertius 2010 • Rodericus Duterte 2016 Opus geopoliticum • Duces civitatum Asiaticarum hodiernarum Capsae cognatae: Secretarii rerum externarum Philippinenses | |
Elpidius Quirino 1946 • Ioachim Michael Elizalde 1948 • Carolus P. Romulo 1950 • Ioachim Michael Elizalde 1952 • Carolus P. Garcia 1953 • Felixberto M. Serrano 1957 • Emmanuel Pelaez 1961 • Salvator P. López 1963 • Carolus P. Romulo 1963 • Maurus Mendez 1964 • Narcissus Ramos 1965 • Carolus P. Romulo 1968 • Manuel Collantes 1984 • Arthurus M. Tolentino 1984 • Pacificus A. Castro 1985 • Salvator Laurel 1986 • Manuel Yan 1987 • Radulphus S. Manglapus 1987 • Robertus Romulo 1992 • Dominicus Siazon 1995 • Teofisto Guingona 2001 • Blas Ople 2002 • Franklin Ebdalin 2003 • Delia Albert 2003 • Albertus Romulo 2004 • Albertus del Rosario 2011 • Alanus Petrus Cayetano 2017 • Theodorus Locsin 2018 Opus geopoliticum • Ministri a rebus externis civitatum Asiaticarum hodiernarum Capsae cognatae: Praesides Philippinarum | |
| Luconia | I – Regio Ilocana • II – Vallis Cagayan • III – Luconia Media • IV-A – Calabarzon • IV-B – Mimaropa • V – Bicol Regio • CAR – Cordillera Administrative Region • NCR – National Capital Region |
|---|---|
| Visayana | VI – Visayas Occidentalis • VII – Visayas Media • VIII – Visayas Orientalis • NIR/XVIII – Negros Island Region |
| Mindanaum | IX – Paeninsula Zamboanga • X – Mindanao Septemtrionalis • XI – Regio Davao • XII – Soccsksargen • XIII – Caraga • ARMM – Regio Mindanai Islamici Autonoma |
| ||||||