Titus Quinctius L.f. Capitolinus Barbatus




Titus Quinctius L.f. Capitolinus Barbatus (nescimus, quando natus quandove mortuus sit) senator Romanus saeculi quinti a.C.n. erat.



Familia |


Pater eius quidam Lucius, frater Lucius Quinctius Cincinnatus dictator ac consul, filius Titus Quinctius T.f. Capitolinus Barbatus, consul anni 421 a.C.n. fuit.



Cursus honorum |


Titus Quintius sexies consul rei publicae Romanae erat. Primum anno 471 a.C.n. inter certamina ordinum electus est. Una cum collega Appio Claudio contra legem a tribuno plebis Volerone Publilio rogatam, qua tribuni plebis comitiis tributis creandi essent, certavit; sed cum Appius Claudius vim contra legem Publiliam pararet, Quinctius concordiam adipsci conatus est, ut lex acciperetur. Eodem anno contra Volscos feliciter certavit, cum collega a militibus suis relictus contra Aequos cladem accipit[1]. Anno 468 a.C.n. iterum consul electus iterum contra Volscos pugnavit et triumvir agris dandis assignandisque colonias in agro Antii deduxit[2]. Anno 465 consul III erat et contra Aequos certavit quod bellum et anno proximo proconsul gessit et Spurium Furium Medullinum consulem liberavit, qui ab Aequis circumventus erat. Anno 465 a Quinctio et census actus est: Fuerunt tum 104714 cives Romani[3]. Anno 458 quaestor erat et anno 446 consul IV. Eo anno collegae Agrippae Furio Fuso auxilium tulit, qui insidiis Aequorum captus erat[4]. Anno 444 a.C.n. interrex erat. Anno 443 consul V concordiam ordinum domi petebat[5], cum Marcus Geganius M.f. Macerinus collega bellum contra Volscos gessit et triumphator Romam rediit. Anno 439 denique consul VI erat. Hoc anno coniurationem Spurii Maelii detexit et dictaturam Lucii Quinctii Cincinnati a senatu impetravit[6]. Anno 438 iterum milites in Etruscos duxit.



Notae |




  1. Titus Livius II 56-59


  2. Titus Livius, ab urbe condita II 64-65


  3. Livius III 3,9


  4. op. cit. III 66


  5. op. cit. IV 10, 8-9


  6. op. cit. IV 13,6








Antecessores:
Lucius Pinarius Mamercinus Rufus et Publius Furius Medullinus Fusus

Consul
471 a.C.n.
cum
Appio Claudio Ap.f. Crasso Inregillensi Sabinus
Successores:
Lucius Valerius M.f. Potitus (Publicola) II et Tiberius Aemilius L.f. Mamercinus (Mamercus)





Antecessores:
Titus Numicius Priscus et Aulus Verginius Tricostus Caeliomontanus

Consul
468 a.C.n.
cum
Quinto Servilio Structo Prisco
Successores:
Tiberius Aemilius L.f. Mamercinus (Mamercus) II et Quintus Fabius M.f. Vibulanus





Antecessores:
Quintus Servilius Structus Priscus II et Spurius Postumius A.f. Albus Regillensis

Consul
465 a.C.n.
cum
Quinto Fabio M.f. Vibulano II
Successores:
Aulus Postumius A.f. Albus Regillensis et Spurius Furius Medullinus Fus(i)us





Antecessores:
Marcus Geganius M.f. Macerinus et C. Iulius (Iullus?)

Consul
446 a.C.n.
cum
Agrippa Furio Fuso
Successores:
Marcus Genucius L.f. Augurinus et (Gaius aut Agripp.) Curtius Philo





Antecessores:
Trib. Mil. Cons. Pot., deinde Lucius Papirius Mugillanus et Lucius Sempronius A.f. Atratinus

Consul
443 a.C.n.
cum
Marco Geganio M.f. Macerino II
Successores:
Marcus Fabius Q.f. Vibulanus et Postumius Aebutius Helva Cornicen





Antecessores:
Proculus Geganius Macerinus et Lucius Menenius Agrippae f. Lanatus

Consul
439 a.C.n.
cum
Agrippa Menenio T.f. Lanato
Successores:
Trib. Mil. Cons. Pot.



Popular posts from this blog

How to label and detect the document text images

Vallis Paradisi

Tabula Rosettana