Camelus
Camelus | |
---|---|
Camelus bactrianus in Mongolia visus | |
Taxinomia | |
Regnum: | Animalia |
Phylum: | Chordata |
Classis: | Mammalia |
Ordo: | Artiodactyla |
Familia: | Camelidae |
Genus: | Camelus Linnaeus, 1758 |
Species | |
|
Camelus (nomen a Linnaeo anno 1758 statutum) est genus mammalium quorum duae species hodie vivae agnoscuntur, ambae hominibus utiles: onera enim necnon homines ipsos transportare possunt, dies aliquot per regiones aridis et desertis sine necessitate bibendi euntes. Camelus bactrianus e media Asia oritur, C. dromedarius ex Arabia et Africa Septentrionali. Hi singulas habent in dorso gibbas, illi binas.
Nomen Graecum et mox Latinum "κάμηλος, camēlus" e lingua Semitica quadam mutuatum est (cf. Arabice جمل, Hebraice גמל gamal). Hoc nomen a scriptoribus classicis ambobus "generibus" attribuitur quas Aristoteles Graece,[1]Plinius maior Latine distinxit.[2]Linnaeus igitur, qui hoc genus anno 1658 definivit, idem nomen selegit duasque species omnibus cognitas enumeravit.
Nexus interni
- Animalium soni
Notae |
↑ Aristoteles, Historia animalium 499a13
↑ "... duo genera, Bactriae et Arabiae; differunt quod illae bina habent tubera in dorso, hae singula": Plinius, Naturalis historia 8.67
Nexus externi |
Situs scientifici: • ITIS • NCBI • Biodiversity • Encyclopedia of Life • Fossilworks |
Vide Camelum apud Vicispecies. |
Vicimedia Communia plura habent quae ad Camelum spectant. |
.mw-parser-output .stipula{padding:3px;background:#F7F8FF;border:1px solid grey;margin:auto}.mw-parser-output .stipula td.cell1{background:transparent;color:white}
Haec stipula ad mammale spectat. Amplifica, si potes! |