Cannabis       Cannabis sativa    Taxinomia     Regnum:    Plantae      Divisio:    Magnoliophyta      Classis:    Magnoliopsida      Ordo:    Rosales      Familia:    Cannabaceae      Genus:    Cannabis L.    Species      Cannabis sativa  L.   Cannabis indica  Lam.   Cannabis ruderalis  Janisch.     Cannabis , [1]  apud posteriores etiam Cannabum , [2] [3]  est genus plantarum florentium familiae Cannabacearum, cuius omnes species descriptae, nempe Cannabis sativa [4]  L., [5] Cannabis indica  Lam., Cannabis ruderalis  Janisch., [6]  sunt in Asia Media endemicae. Multum differt inter doctos utrum genus in tres species dividi debeat, an variationes unius speciei putari. [7]  Modis in permultis et saepius dissimilibus homines per aeva cannabim usurpabant, papyrum, funes, vestimenta, et vela ex cannabis fibris facientes, et folia, flores, semina cibo coquentes. Etiam cannabim medicinae medicamentoque consumebant, quia insunt multa chemica, cannabinoides vocata, quorum nonnulla sicu...