Constantius Gallus






Constantius Gallus in Solido depictus


Constantius Gallus (natus anno 325, Massae Veternensis in Etruria, supplicio affectus Flamona in insula apud Pietatem Iuliam in fine anni 354) Caesar Romanus annis 351 - 354 fuit.




Index






  • 1 Familia


  • 2 Ante imperium


  • 3 Caesar


  • 4 Notae





Familia |


Pater Galli Flavius Iulius Constantius erat, mater Galla. habuit fratrem et sororem ignotorum nominum. Pater post mortem matris iterum uxorem duxit Basilinam, e qua filium Iulianum habuit, Galli semifratrem et postea imperatorem Romanum. Ipse Gallus anno 351 Constantinam, sororem Constantii II duxit. Filiam unam habuerunt.



Ante imperium |


Mater iam circa annum 330 mortua est, pater anno 337 militibus Romanis necatus est, qui posteriores Constantii I et Theodorae uxoris secundae necaverunt, ut posteriores Constantini I, i.e. Constans, Constantius II atque Constantinus II imperarent. Soli Gallo et Iuliano semifratribus pepercerunt. Constantius II eos Eusebio episcopo Nicomediae ad erudiendum tradidit. Apud eum ab anno 340 vixerunt.



Caesar |


Anno 350 Magnentius usurpator in occidente Imperii Constantem imperatorem pepulerat et necaverat. Constantius II, qui bellum contra eum paravit, Gallum die 15 Martii 351 Sirmii Caesarem fecit, ut orientem partem contra Persas defenderet. Praeterea Constantinam sororem suam ei uxorem dedit. Gallus Antiochiae mansit, cum Constantius in bellum civile profectus est et Magnentium anno 353 vicit et necavit. Gallus autem et uxor sua, qui imperiis magistratus Constantii non oboedirent et ut imperator atque imperatrix se gererent[1], praetextu ad Constantium vocati sunt. In fine anni 354 Gallus iussu Constantii supplicio affectus est[2].



Notae |




  1. Ammianus Marcellinus, Res Gestae XIV 1


  2. Ammianus Marcellinus, op.cit. XIV 11








Antecessores:
* in occidente: Imp. Caesar Flavius Magnus Magnentius Augustus et Gaiso
  • in oriente: Post consulatum Sergii et Nigriniani


Consul
352
cum
Imp. Caesare Flavio Iulio Constantio Augusto V
  • in occidente: Magnus Decentius Caesar et Paulus

Successores:
* in occidente: Imp. Caesar Flavius Magnus Magnentius Augustus II et Magnus Decentius Caesar II
  • in oriente: Imp. Caesar Flavius Iulius Constantius Augustus VI et Flavius Claudius Constantius Caesar II






Antecessores:
* in occidente: Magnus Decentius Caesar et Paulus
  • in oriente: Imp. Caesar Flavius Iulius Constantius Augustus V et Flavius Claudius Constantius Caesar


Consul
353
cum
Imp. Caesare Flavio Iulio Constantio Augusto VI
  • in occidente: Imp. Caesar Flavius Magnus Magnentius Augustus II et Magnus Decentius Caesar II

Successores:
Imp. Caesar Flavius Iulius Constantius Augustus VII et Flavius Claudius Constantius Caesar III





Antecessores:
* in occidente: Imp. Caesar Flavius Magnus Magnentius Augustus II et Magnus Decentius Caesar II
  • in oriente: Imp. Caesar Flavius Iulius Constantius Augustus VI et Flavius Claudius Constantius Caesar II


Consul
354
cum
Imp. Caesare Flavio Iulio Constantio Augusto VII
Successores:
Flavius Arbitio et Quintus Flavius Maesius Egnatius Lollianus



Popular posts from this blog

How to label and detect the document text images

Vallis Paradisi

Tabula Rosettana