Cancer (morbus)
Vide etiam paginam discretivam: Cancer (discretiva)
Cancer (vide partem de vocabulo) est genus morborum, quod in multiplicatione sine limite cellularum oritur. Cancer sensu lato est omnis tumor malignus; sensu stricto, tumor malignus epithelialis (carcinoma), vel tumor malignus mesenchymaticus (sarcoma).
Magna cancrorum pars metastases gignit, id est novum tumorem (qui Latine etiam filius dicitur) amotum a primo tumore etiam in alio corporis membro. Proprium est uniuscuiusque tumoris peculiares metastases creare, exempli gratia: cancer prostatae saepe in ossibus, cancer colorectalis in iecure, cancer stomachi in mulieribus in ovariis metastases gignunt.
Plerique hominum non tumore primo moriuntur, sed metastasibus cancri, quae augent et organis ad vivendum necessariis nocent. Causae mortis directae saepe sunt thromboses, tumorkachexia vel sepsis.
Etiam animalia floraque a cancro infestari possunt, exempli gratia ossa dinosaurorum cancro affecta inventa sunt.
Disciplina medica cancri studio, diagnosi, therapiae, praeventioni dicata oncologia appellatur.
Index
1 De vocabulo
2 Aetiologia
3 Cancri modi
4 Therapia
5 Bibliographia
6 Nexus interni
7 Nexus externi
8 Notae
De vocabulo |
Latinitate antiqua cancer plerumque cancrum crustaceum significans, deinde ad ulcus, gangraenam, vel tumorem malignantem translatum est, quia venae tumidi ulceris pedibus cancri erant similes.[1] Exempli gratia, Aulus Cornelius Celsus cancrum inter "genera in quibus noxa corpori est": "cum quid intra se ipsum corruptum est, ut in cancro".[2] Vocabulum Graecum carcinoma (καρκίνωμα) eodem senu adhibitum est. Nunc in lingua Latina medica cancer morbum divisionis cellularum immoderatae, vel tumores, morbi symptomas, significat.
Cancer est nomen secundae declinationis; vide Cancer#De declinatione.
Aetiologia |
Origo cancri non semper nota est, sed frequentia cancri cum aetate crescit; causae primae sunt etiam fistularum nicotianarum fumi suctus, modus vivendi resque nocentes, propensio ad morbum apud consanguineos nec non infectiones (Papillomaviridae (HPV), Hepatitis B et C, Helicobacter pylori, EBV, Herpesviridae (HHV-8), Human T-lymphotropic Virus 1 (HTLV-1), nonnulli parasiti).
Multae species cancri sunt, e.g. melanoma malignum, cancer prostatae, et cetera. Nam hic morbus multa membra corporis afficere potest; vide, e.g., tabulam de crebritate cancri in Germania anno 2002:
vires | feminae | Summa | ||||
Membrum affectum | diagnosticati | mortui | diagnosticati | mortui | diagnosticati | mortui |
Omnia | 218 250 | 109 631 | 206 000 | 99 945 | 424 250 | 209 576 |
Pulmones | 32 550 | 28 742 | 12 450 | 10 390 | 45 000 | 39 132 |
Intestinum | 35 600 | 14 014 | 35 800 | 14 854 | 71 400 | 28 868 |
Cancer mammae | ? | ? | 55 150 | 17 780 | 55 150 | 17 780 |
Pancreas | 6050 | 6103 | 6600 | 6716 | 12 650 | 12 819 |
Stomachus | 11 200 | 6612 | 8250 | 5776 | 19 450 | 12 388 |
Prostata | 48 650 | 11 422 | 48 650 | 11 422 | ||
Sanguis: Leuchaemia | 5500 | 3508 | 4750 | 3369 | 10 250 | 6877 |
Renes | 10 300 | 3819 | 6400 | 2560 | 16 700 | 6379 |
Ovarium | 9950 | 5910 | 9950 | 5910 | ||
Vesica urinaria | 18 850 | 3432 | 7100 | 2019 | 25 950 | 5451 |
Nodi lymphacei : Non-Hodgkin-Lymphoma | 5850 | 2708 | 6250 | 2713 | 12 100 | 5421 |
Os et Pharynx | 7800 | 3713 | 2600 | 986 | 11 400 | 4699 |
Oesophagus | 3700 | 3476 | 1050 | 1047 | 4750 | 4523 |
Uterus | 11 350 | 2678 | 11 350 | 2678 | ||
Cutis:melanoma malignum | 6000 | 1137 | 7700 | 1073 | 13 700 | 2210 |
Cervix uteri | 6500 | 1763 | 6500 | 1763 | ||
Larynx | 2800 | 1382 | 450 | 201 | 3250 | 1583 |
Glandula thyreoidea | 1300 | 250 | 2800 | 525 | 4100 | 775 |
Sanguis: Morbus Hodgkin | 900 | 162 | 850 | 169 | 1750 | 331 |
Testes | 4350 | 193 | 4350 | 193 |
Cancri modi |
Cancer malignus a cancro benigno differt. Cellulae tumoris maligni textum propinquum penetrant et destruunt metastasesque per vasa sanguinea vel vasa lymphacea formant.
Sunt etiam tumores semimaligni, qui solum duo criteria complent. Exemplum tumoris semimaligni est tumor cutis epithelioma basocellulare appellatus, qui a luce solis efficitur et textum propinquum penetrat destruensque crescit, sed nullas metastases format. Non curatus hic tumor faciem totam et faciei ossa quoque destruere potest.
Carcinoma secundum partitionem TNM discernuntur. T0–T4 significat magnitudinem primi tumoris, N0–N3 dicit, utrum noduli lymphacei affecti sint, M0 aut M1, utrum metastases adsint an absint.
Therapia |
Cancer, qui tempori cognoscitur vel in aetate extrema lente crescens incipit, non semper letalis est.
Praecipuae cancri formae curandae sunt chirurgia, id est tumoris et nodorum lymphaceorum propinquorum amotione, et chemiotherapia, id est per medicamenta et radiotherapiam, qua cellulae aegrae radiatione necantur. Therapia palliativa qualitatem vitae auget, si valitudo bona restitui non potest.
Bibliographia |
Encyclopedia of Cancer. 4 vol.
Food, Nutrition, Physical Activity, and the Prevention of Cancer: A Global Perspective. 2007. World Cancer Research Fund. ISBN 978-0-9722522-2-5.- Kleinsmith, J. L. 2006. Principles of Cancer Biology. Pearson Benjamin Cummings. ISBN 0-8053-4003-3.
- Parkin, D., F. Bray, J. Ferlay, et P. Pisani. 2005. "Global cancer statistics, 2002." CA Cancer J Clin 55(2):74–108. doi=10.3322/canjclin.55.2.74. pmid=15761078.
- Pazdur, R., L. D. Wagman, K. A. Camphausen, et W. J. Hoskins, eds. 2009. Cancer Management: A Multidisciplinary Approach. Ed. 11a.
- Tannock, I. F., et al., eds. 2005. The Basic Science of Oncology Ed. 4a. McGraw-Hill. ISBN 0-07-138774-9.
- Weinberg, Robert A. 1996. "How Cancer Arises; An explosion of research is uncovering the long-hidden molecular underpinnings of cancer—and suggesting new therapies." Scientific American,September, 62–70.
Nexus interni
- Fatigatio
- Hexokinasis
- Oncologia
- Tumor
- Dies mundi contra cancrum
Nexus externi |
Vicimedia Communia plura habent quae ad cancrum spectant. |
- Vide etiam oncologiam in Communibus
Notae |
↑ Paulus Aegineta, Epitomae Medicae 6.45.1.
↑ Celsus, De medicina 5.26.1a.1.
Cave: notitiae huius paginae nec praescriptiones nec consilia medica sunt. |
---|