Radiatio electromagnetica
Tabula spectri electromagnetici, de radiatione gamma in parte sinistra, cuius undae minimae sunt, usque ad undas radiophonicas in parte dextra.
Radiatio electromagnetica dicitur et photona et undae electromagneticae quae per spatium propagant utrum in materia aut in vacuo spatio.
Radiatio electromagnetica in genera varia, secundum undae frequentiam, classificatur; haec genera, ex ordine frequentia undae augente, longitudine autem decrescente, sunt:
undae radioelectricae vel radiophonicae—frequentia 3 KHz usque ad 300 GHz, longitudo plus quam 1 metrum
undae micrometricae—frequentia 109Hz usque ad 1012Hz, longitudo 1mm usque ad 1m
radiatio terahertziana—frequentia fere 1 terahertz, vel 1012 Hz, longitudo 0.1mm ad 1 mm
radiatio infrarubra—frequentia 1010 Hz usque ad 4 x 1012 Hz, longitudo 750 nanometra ad 1 mm; radiatio terahertziana et radiatio micrometrica sunt species radiationis infrarubrae
lux visibilis—frequentia 400-800 terahertz, longitudo 390-700 nanometra
radiatio ultraviolacea—frequentia fere 1016 Hz, longitudo 10-400 nanometra
radiatio Roentgensis—frequentia 3 x 1016 Hz ad 3 x 1019 Hz, longitudo 0.01-1 nanometrum
radiatio gamma—frequentia plus quam 1029 Hz, longitudo minus quam 10 picometra
Propagatio undarum: campus electronicus est in plano verticali, campus magneticus in plano horizontali.
Undae electromagneticae moventur per materies vel etiam per vacuum. Campus electronicus et campus magneticus vibrent, et perpendiculares sunt directioni ubi it energia undarum.
Bibliographia |
- Chari, M. V. K., et S. J. Salon. 2000. Numerical Methods in Electromagnetism. Didacopoli: Academic Press. ISBN 012615760X
- Parker, E. N. 2007. Conversations on Electric and Magnetic Fields in the Cosmos. Princetoniae: Princeton University Press. ISBN 9780691128412
- Pollack, Gerald L. 2002. Electromagnetism. Franciscopoli: Addison Wesley. ISBN 0805385673
Nexus interni
- Fluorescentia
- Radiatio
Nexus externi |
Vicimedia Communia plura habent quae ad radiationem electromagneticam spectant (Electromagnetic spectrum, Electromagnetic radiation). |
Introductio apud NASA (anglice)