Lucius Valerius L.f. Potitus




Lucius Valerius L.f. Potitus (nescimus, quando natus, quandove mortuus sit) vir publicus Romanus saeculi quinti et quarti a.C.n. fuit.




Index






  • 1 Familia


  • 2 Cursus honorum


  • 3 Nexus externi


  • 4 Notae





Familia |


Pater eius Lucius Valerius P.f. Poplicola Potitus anno 449 a.C.n. consul erat, filius Publius Valerius L.f. Potitus Poplicola inter annos 386 et 367 a.C.n. sexiens tribunus militum consulari potestate erat.



Cursus honorum |



  • Anno 414 a.C.n. Valerius ipse primo tribunus militum consulari potestate erat. Eo anno, cum Romani contra Aequos pugnaverunt de de agris dividendis ordines iurgabant[1]. *Anno 406 tribunus militum II fuit. Tum bellum contra Veios et Volscos renovatum est[2].

  • Anno 403 tribunus III erat et iterum contra Veios certatum est, sed tum Romani cladem acceperunt.[3].

  • Anno 401 a.C.n. Valerius tribunus IV cum collegis (fuerunt Gnaeus Cornelius P.f. Cossus, Manius Aemilius Mam.f. Mamercinus, Kaeso Fabius M.f. Ambustus, Lucius Iulius L.f. Iullus Marcus Furius Camillusque) bellum contra Veios, Capenam, Falerios atque in Volscos gerebant[4].

  • Anno 398 tribunus V eodem bello quo ante cum collegis certavit[5].

  • Anno 393 consul electus est, una cum Publio Cornelio Maluginensi. Sed ambo consul valetudinis causa a magistratu se abdicavit atque Lucius Lucretius Flavus Tricipitinus et Servius Sulpicius Q.f. Camerinus suffecti sunt[6].

  • Anno 392 consul II creatus est, una cum Marco Manlio T.f. Capitolino. Consules ludos magnos fecerunt, quos Marcus Furius Camillus dictator Veienti bello voverat[7].



Nexus externi |


  • Biographia brevis in pagina imperiumromanum.org reperta (lingua Theodisca)


Notae |




  1. Titus Livius, ab urbe condita, IV 49,7-50,8


  2. op. cit., IV 58,6 - 60


  3. op. cit. V 1 - 7


  4. op. cit., V 10


  5. op. cit., V 14


  6. Titus Livius, ab urbe condita, V 31,1 alteros magistratus tradidit, sed Fasti Capitolini hanc rem confirmant.


  7. op.cit., V 31,3








Antecessores:
Trib. Mil. Cons. Pot.: Marcus Furius Camillus III, Lucius Furius L.f. Medullinus VI, Gaius Aemilius Ti.f. Mamercinus, Lucius Valerius L.f. Poplicola, Spurius Postumius Albinus Regillensis, Publius Cornelius Scipio II

Consul
393 a.C.n.
cum
Publio (aut Ser.) Cornelio Maluginensi
Successores:
ipse II et Marcus Manlius T.f. Capitolinus





Antecessores:
ipse et Publius (aut Ser.) Cornelius Maluginensis

Consul
392 a.C.n.
cum
Marco Manlio T.f. Capitolino
Successores:
Trib. Mil. Cons. Pot.: Lucius Lucretius Flavus Tricipitinus, Servius Sulpicius Q.f. Camerinus, Lucius Aemilius Mam.f. Mamercinus, Lucius Furius L.f. Medullinus VII, Agrippa Furius Sex.f. Fusus, Gaius Aemilius Ti.f. Mamercinus II



Popular posts from this blog

Callistus I

Tabula Rosettana

How to label and detect the document text images