Philoctetes
Vide etiam paginam discretivam: Philoctetes (discretiva)
Philoctetes (Graece: Φιλοκτήτης), in Mythologia Graeca, fuit rex Meliboeae in Thessalia et filius prioris regis Poeantis. Cum Heracles temerariae uxoris Deianirae culpa in summis cruciatibus periret, rogum funebrem suscendit. Gratus Heracles arcum et sagittas suas Hydrae sanguine venenatas Philocteti donavit. Postea, dum Achivi deae Dianae immolant Troiam classe petituri, Philoctetes a serpente volnus in pede accepit[1], qui sanari non potuit. Quia Achivi in navibus taetrum odorem et clamores sagittarii non tolerabant, nocte Philoctetem in insula Lemno reliquerunt, ubi Poeantius sagittarius per decem annos vixit. Cum vero vates cecinerunt sine Herculeo arcu et pharetra sagittarum plena Troiam vinci non posse, Ulixes a Diomede comitatus heroem repetiit atque ei persuasit ut Ilium secum veniret. Ubi, sanatus a Machaone medico, Philoctetes optimus sagittarius in omni exercitu Graeco fuit et Parida necavit[2].
Philoctetes nommen suum tragoediae Sophocleae dedit, necnon Euripideae Aeschyleaeque hodie deperditis. Persona etiam fuit in Hercule Oetaeo Senecano.
Fontes |
Apollodori Bibliotheca II,7,7 et Epitome V,5,8.
Hyginus mythographus, Fabulae 102.
Ovidius, libro tertio decimo Metamorphoseon 45-55 necnon IX, 229-235.
Seneca, Hercules Oetaeus.
Sophocles, Philoctetes
Notae |
↑ Secundum aliam traditionem non serpens, sed una ex suis sagittis eum vulneravit.
↑ Hyginus CXII,4.
.mw-parser-output .stipula{padding:3px;background:#F7F8FF;border:1px solid grey;margin:auto}.mw-parser-output .stipula td.cell1{background:transparent;color:white}
Haec stipula ad mythologiam spectat. Amplifica, si potes! |
| ||||