De interpretatione recta
De interpretatione recta
Index
1 Praefatio
2 Cap. I
3 Cap. II
4 Cap. III
Praefatio
Cum Aristotelis libros ad Nicomachum scriptos e Graeca lingua in Latinum vertissem, praefationem apposui in qua per multos errores interpretis antiqui disserendo redargui. Has redargutiones meas nonnulli, ut audio, carpunt quasi nimium inclementes. Aiunt enim, etsi errores inerant, tamen illum quantum intellexit bona fide in medium protulisse, nec pro eo reprehensionem mereri sed laudem; consuevisse moderatos disputatores etiam manifesta errata non usque adeo aperire, sed factis potius redarguere quam verbis insectari.
Ego autem fateor me paulo vehementiorem in reprehendendo fuisse; sed accidit indignatione animi quod, cum viderem eos libros in Graeco plenos elegantiae, plenos suavitatis, plenos inaestimabilis cuiusdam decoris, dolebam profecto mecum ipse atque angebar tanta traductionis faece coinquinatos ac deturpatos eosdem libros in Latino videre. Ut enim, si pictura quadam ornatissima et amoenissima delectarer ceu Protogenis aut Apellis aut Aglaophontis, deturpari illam graviter ferrem ac pati non possem et in deturpatorem ipsum voce manuque insurgerem, ita hos Aristotelis libros, qui omni pictura nitidiores ornatioresque sunt, coinquinari cernens cruciabar animo ac vehementius commovebar. Si cui ergo vehementiores visi sumus, hanc nos causam noverit permovisse, quae profecto talis est, ut, etsi modum transgressi fuissemus, tamen venia foret nobis haud immerito concedenda.
Sed non sumus transgressi modum iudicio nostro, sed quamvis indignantes modestiam tamen humanitatemque servavimus. Sic enim cogita: An ego quicquam in mores illius dixi? An in vitam? An ut perfidum, ut improbum, ut libidinosum illum reprehendi? Nihil profecto horum. Quid igitur in illo reprehendi? Imperitiam solummodo litterarum. Haec autem, per deum immortalem, quae tandem vituperatio est? An non potest quis esse vir bonus, litteras tamen aut nescire penitus aut non magnam illam, quam in isto requiro, peritiam habere? Ego hunc non malum hominem, sed malum interpretem esse dixi. Quod idem fortasse de Platone dicerem, si gubernator navis esse vellet, gubernandi vero peritiam non haberet. Nihil enim de philosophia <ei> detraherem, sed id solummodo carperem, quod imperitus et ineptus gubernator esset.
Atque ut tota res ista latius intelligatur, explanabo tibi primo quid de hac interpretandi ratione sentio. Deinde merito reprehensiones a me factas docebo. Tertio me in reprehendendo illius errata doctissimorum hominum morem observasse ostendam.
Cap. I
Dico igitur omnem interpretationis vim in eo consistere, ut, quod in altera lingua scriptum sit, id in alteram recte traducatur. Recte autem id facere nemo potest qui non multam ac magnam habeat utriusque linguae peritiam, nec id quidem satis. Multi enim ad intelligendum idonei, ad explicandum tamen non idonei sunt. Quemadmodum de pictura multi recte iudicant qui ipsi pingere non valent, et musicam artem multi intelligunt qui ipsi sunt ad canendum inepti.
Magna res igitur ac difficilis est interpretatio recta. Primum enim notitia habenda est illius linguae de qua transfers, nec ea parva neque vulgaris, sed magna et trita et accurata et multa ac diuturna philosophorum et oratorum et poetarum et ceterorum scriptorum omnium lectione quaesita. Nemo enim, qui hos omnes non legerit, evolverit, versarit undique atque tenuerit, vim significataque verborum intelligere potest, praesertim cum Aristoteles ipse et Plato summi, ut ita dixerim, magistri litterarum fuerint ac usi sint elegantissimo scribendi genere veterum poetarum et oratorum et historicorum dictis sententiisque referto, et incidant frequenter tropi figuraeque loquendi quae aliud ex verbis, aliud ex consuetudine praeiudicata significent. Qualia sunt apud nos "gero tibi morem" et "desiderati milites" et "boni consules" et "operae pretium fuerit" et "negotium facesso" et milia huiuscemodi. Quid enim sit "gerere" et quid "mos", etiam rudis lector intelligit; quod vero totum significat, aliud est. "Desiderati milites centum", si verba attendas, aliud, si consuetudinem, "perierunt". Idem est de ceteris quae supra posuimus, cum aliud verba, aliud sententia verborum significet. "Deprecor hoc" negationem dicit; rudis autem lector et inexercitatus perinde capiet, quasi illud velit quod deprecatur, etsi interpretandum sit: contrarium mihi dicet, quam littera habeat de qua transfert. "Iuventus" et "iuventa" duo sunt, quorum alterum "multitudinem", alterum "aetatem" significat. "Si mihi foret illa iuventa", dixit Virgilius; et alibi: "primaevo flore iuventus exercebat equos"; et Livius: "armata iuventute excursionem in agrum Romanum fecit". "Deest" et "abest": alterum vituperationem, alterum laudem importat; "deesse" namque dicimus quae bona sunt, ut oratori vocem, histrioni gestum; "abesse" autem vitia, ut medico imperitiam, causidico praevaricationem. "Poena" et "malum" affinia videntur; sunt autem longe diversa. Nam "dare poenas": "subire" est ac "perpeti"; "dare" autem "malum" est: "alteri inferre". Contra vero, quid alienius videri potest quam "recipio" et "promitto"? Sunt tamen interdum eadem. Cum enim dicimus "recipio tibi hoc", nihil aliud significamus quam "promitto". Possem innumerabilia paene huius generis commemorare, in quibus, qui non plane doctus sit, perfacile aberret. Qui ergo ista non intuitus fuerit, aliud pro alio capiet.
Saepe etiam ex uno aut altero verbo totas sententias significamus, ut "actoris Aurunci spolium", quod ridicule de speculo poeta dixit; et illud "utinam ne in nemore Pelio", quod originem causamque mali primaevam ostendit. Haec apud Graecos frequentissima sunt. Nam et Plato multis in locis talia interserit, et Aristoteles crebro his utitur: ut "duo simul euntes", quod ab Homero sumptum ad vim ac robur amicitiae transfert; et "de surreptitio repulso", quod ab Achille in oratione ad legatos dictum in Politicorum libris expressit; et "de Helenae pulchritudine et gratia", quod a senioribus Troianorum sapienter dictum transfert ad naturam voluptatis. Latus est hic ad dicendum campus. Nam et Graeca lingua diffusissima est, ac innumerabilia sunt huiusmodi apud Aristotelem et Platonem de Homero, de Hesiodo, de Pindaro, de Euripide ac de ceteris veteribus poetis scriptoribusque assumpta; et alioquin crebrae interseruntur figurae, ut, nisi quis in multa ac varia lectione omnis generis scriptorum versatus fuerit, perfacile decipiatur ac male capiat quod est transferendum.
Sit igitur prima interpretis cura linguam illam de qua sumit peritissime scire, quod sine multiplici et varia ac accurata lectione omnis generis scriptorum numquam assequetur. Deinde linguam eam ad quam traducere vult sic teneat, ut quodammodo in ea dominetur et in sua totam habeat potestate, ut, cum verbum verbo reddendum fuerit, non mendicet illud aut mutuo sumat aut in Graeco relinquat ob ignorantiam Latini sermonis; vim ac naturam verborum subtiliter norit, ne "modicum" pro "parvo", ne "iuventutem" pro "iuventa", ne "fortitudinem" pro "robore", ne "bellum" pro "proelio", ne "urbem" pro "civitate" dicat. Praeterea inter "diligere" et "amare", inter "eligere" et "expetere", inter "cupere" et "optare", inter "persuadere" et "perorare", inter "recipere" et "promittere", inter "expostulare" et "conqueri" et huiusmodi paene infinita quid intersit discernat. Consuetudinis vero figurarumque loquendi quibus optimi scriptores utuntur nequaquam sit ignarus, quos imitetur et ipse scribens, fugiatque et verborum et orationis novitatem praesertim ineptam et barbaram.
Haec omnia quae supra diximus necessaria sunt. Et insuper ut habeat auris earumque iudicium, ne illa quae rotunde ac numerose dicta sunt dissipet ipse quidem atque perturbet. Cum enim in optimo quoque scriptore et praesertim in Platonis Aristotelisque libris et doctrina rerum sit et scribendi ornatus, ille demum probatus erit interpres qui utrumque servabit.
Denique interpretis vitia sunt: si aut male capit quod transferendum est, aut male reddit, aut si id, quod apte concinneque dictum sit a primo auctore ipse, ita "convertit", ut ineptum et inconcinnum et dissipatum efficiatur. Quicumque vero non ita structus est disciplina et litteris, ut haec vitia effugere cuncta possit, is, si interpretari aggreditur, merito carpendus et improbandus est, vel quia homines in varios errores impellit aliud pro alio afferens, vel quia maiestatem primi auctoris imminuit ridiculum absurdumque videri faciens. Dicere autem non vituperationem, sed laudem mereri eum qui quod habuit in medium protulit, nequaquam rectum est in his artibus quae peritiam flagitant. Neque enim poeta, si malos facit versus, laudem meretur, etsi bonos facere conatus est, sed eum reprehendemus atque carpemus, quod ea facere aggressus fuerit quae nesciat. Et statuarium vituperabimus qui statuam deformarit, quamvis non per dolum, sed per ignorantiam id fecerit. Ut enim ii, qui ad exemplum picturae picturam aliam pingunt, figuram et statum et ingressum et totius corporis formam inde assumunt, nec quid ipsi facerent, sed quid alter ille fecerit meditantur, sic in traductionibus interpres quidem optimus sese in primum scribendi auctorem tota mente et animo et voluntate convertet et quodammodo transformabit eiusque orationis figuram, statum, ingressum coloremque et lineamenta cuncta exprimere meditabitur. Ex quo mirabilis quidam resultat effectus.
Nam cum singulis fere scriptoribus sua quaedam ac propria sit dicendi figura, ut Ciceroni amplitudo et copia, Sallustio exilitas et brevitas, Livio granditas quaedam subaspera, bonus quidem interpres in singulis traducendis ita se conformabit, ut singulorum figuram assequatur. Itaque, sive de Cicerone traducet, facere non poterit quin comprehensiones illius magnas quidem et uberes et redundantes simili varietate et copia ad supremum usque ambitum deducat, ac modo properet, modo se colligat; sive de Sallustio transferet, necesse habebit de singulis paene verbis iudicium facere proprietatemque et religionem plurimam sequi atque ob hoc restringi quodammodo atque concidi; sive de Livio traducet, facere non poterit quin illius dicendi figuram imitetur. Rapitur enim interpres vi ipsa in genus dicendi illius de quo transfert, nec aliter servare sensum commode poterit, nisi sese insinuet ac inflectat per illius comprehensiones et ambitus cum verborum proprietate orationisque effigie. Haec est enim optima interpretandi ratio, si figura primae orationis quam optime conservetur, ut neque sensibus verba neque verbis ipsis nitor ornatusque deficiat.
Sed cum sit difficilis omnis interpretatio recta propter multa et varia, quae in ea, ut supra diximus, requiruntur, difficillimum tamen est illa recte transferre, quae a primo auctore scripta sunt numerose atque ornate. In oratione quippe numerosa necesse est per cola et commata et periodos incedere ac, ut apte quadrateque finiat comprehensio, diligentissime observare. In exornationibus quoque ceteris conservandis summa diligentia erit adhibenda. Haec enim omnia nisi servet interpres, prima orationis maiestas omnino deperit et fatiscit. Servari autem sine magno labore magnaque peritia litterarum non possunt. Intelligendae sunt enim ab interprete huiuscemodi, ut ita dixerim, orationis virtutes ac in ea lingua, ad quam traducit, pariter repraesentandae. Cumque duo sint exornationum genera - unum quo verba, alterum quo sententiae colorantur - utrumque certe difficultatem traductori affert, maiorem tamen verborum quam sententiarum colores, propterea quod saepe huiusmodi exornationes numeris constant, ut cum paria paribus redduntur aut contraria contrariis vel opposita inter se, quae Graeci "antitheta" vocant. Frequenter enim verba Latina vel plus vel minus syllabarum habent quam Graeca, neque par sonus auribus faciliter correspondet. Iacula quoque quae interdum iacit orator, ita demum fortiter feriunt, si numeris contorquentur; nam fluxa et decurtata vel inepte cadentia minus confodiunt. Haec igitur omnia diligentissime cognoscenda sunt ab interprete et servatis ad unguem numeris effingenda. Quid dicam de sententiarum exornationibus, quae orationem illustrant plurimum et admirabilem reddunt? Et tam hae quam superiores frequenter ab optimis scriptoribus adhibentur. An poterit interpres eas sine flagitio vel ignorare vel praeterire vel non servata illarum maiestate transferre?
De quibus omnibus, quo melius ea, quae dixi, intelligantur, exempla quaedam adscribere libuit, ut conspicuum sit non ab oratoribus modo, verum etiam a philosophis huiusmodi exornationes frequentari et maiestatem orationis totam perire, nisi servata earum figura transferantur.
Plato philosophus in eo libro qui dicitur "Phaedrus" ornate sane ac numerose locum quemdam pertractat. Verba illius hic adscripsi paulo altius repetita. Sunt autem haec:
"O puer, unicum bene consulere volentibus principium est: intelligere de quo sit consilium, vel omnino aberrare necesse. Plerosque vero id fallit, quia nesciunt rei substantiam. Tamquam igitur scientes non declarant in principio disceptationis, procedentes vero, quod par est, consequitur ut nec sibi ipsis neque aliis consentanea loquantur. Tibi igitur et mihi non id accidat, quod in aliis damnamus. Sed cum tibi atque mihi disceptatio sit, utrum amanti potius vel non amanti sit in amicitiam eundum, de amore ipso, quale quid sit et quam habeat vim, diffinitione ex consensu posita, ad hoc respicientes referentesque considerationem faciamus, emolumentumne an detrimentum afferat. Quod igitur cupiditas quaedam sit amor, manifestum est. Quod vero etiam qui non amant cupiunt, scimus. Rursus autem, quo amantem a non amante discernamus, intelligere oportet, quia in uno quoque nostrum duae sunt ideae dominantes atque ducentes, quas sequimur quacumque ducunt: una innata nobis voluptatum cupiditas, altera acquisita opinio, affectatrix optimi. Hae autem in nobis quandoque consentiunt, quandoque in seditione atque discordia sunt: et modo haec, modo altera pervincit. Opinione igitur ad id quod sit optimum ratione ducente ac suo robore pervincente, "temperantia" exsistit; cupiditate vero absque ratione ad voluptates trahente nobisque imperante "libido" vocatur. Libido autem, cum multiforme sit multarumque partium, multas utique appellationes habet. Et harum formarum, quae maxime in aliquo exsuperat, sua illum nuncupatione nominatum reddit, nec ulli ad decus vel ad dignitatem acquiritur. Circa cibus enim superatrix rationis et aliarum cupiditatum cupiditas "ingluvies" appellatur, et eum qui hanc habet hac ipsa appellatione nuncupatum reddit. Rursus quae circa ebrietates tyrannidem exercet ac eum, quem possidet, hac ducens patet, quod habebit cognomen? Et alias harum germanas et germanarum cupiditatum nomina, semper quae maxime dominatur, quemadmodum appellare deceat, manifestum est. Cuius autem gratia superiora diximus, fere iam patet. Dictum tamen, quam non dictum, magis patebit. Quae enim sine ratione cupiditas superat opinionem ad recta tendentem rapitque ad voluptatem formae et a germanis, quae sub illa sunt circa corporis formam, cupiditatibus roborata pervincit et ducit, ab ipsa insolentia, quod "absque more" fiat "amor" vocatur"
Totus hic locus insigniter admodum luculenterque tractatus est a Platone. Insunt enim et verborum, ut ita dixerim, deliciae et sententiarum mirabilis splendor. Et est alioquin tota ad numerum facta oratio. Nam et "in seditione esse animum" et "circa ebrietates tyrannidem exercere" ac cetera huiusmodi translata verba quasi stellae quaedam interpositae orationem illuminant. Et "innata nobis voluptatum cupiditas", "acquisita vero opinio, affectatrix optimi" per antitheta quaedam dicuntur; opposita siquidem quodammodo sunt "innatum" et "acquisitum", "eupiditasque voluptatum" et "opinio ad recta contendens". Iam vero quod inquit "huius germanae germanarumque cupiditatum nomina" et "superatrix rationis aliarumque cupiditatum cupiditas"; et "utrum amanti potius vel non amanti sit in amicitiam cundum", haec omnia verba inter se festive coniuncta tamquam in pavimento ac emblemate vermiculato summam habent venustatem. Illud praeterea quod inquit: "cuius gratia haec diximus, fere iam patet; dictum tamen, quam non dictum, magis patebit": membra sunt duo, paribus intervallis emissa, quae Graeci "cola" appellant. Post haec ambitus subicitur plenus et perfectus: "quae enim sine ratione cupiditas superat opinionem ad recta tendentem rapitque ad voluptatem formae et a germanis, quae sub illa sunt circa corporis formam, cupiditatibus roborata pervincit et ducit, ab ipsa insolentia, quod absque more fiat, amor vocatur". Videtis in his omnibus sententiarum splendorem ac verborum delicias et orationis numerositatem; quae quidem omnia nisi servet interpres, negari non potest quin detestabile flagitium ab eo commitatur.
In eodem libro rotunde admodum et significanter per continuationem verba posuit, inquiens:
"Hanc tibi, o dilecte amor, nostra pro facultate, quam pulcherrime optimeque valuimus, poetico quasi more palinodiam cecinimus. Quare et antedictorum veniam presta, et horum gratia mihi propitius assiste. Tum, si quid indignum tuo numine a Phaedro et me dictum sit, Lysiam huius disputationis patrem accusans, ab huiusmodi sermonibus desistere facias, et ad philosophiam quemadmodum frater eius Polemarchus versus est, ita illum converte. Hec ipsa et ego deum oro, o Socrates. Tuum vero sermonem iam pridem admiror. Quam valde superiori antecellit; ut iam vereri incipiam, ne Lysias mihi exilis exanguisque videatur si pergat ad hunc tuum alium suum conferre."
Totus hic locus in Graeco valde insignis et numerosus est et amoenus. Nos autem in Latinum transferentes an servaverimus maiestatem elegantiamque primi auctoris nescimus. Conati certe sumus illam servare.
Quid Aristoteles? An et ipse ornamenta dicendi eodem modo consectatur? Mirifice profecto atque creberrime, ut ego ipse interdum admirari cogar tantam eius rei curam in medio subtilissimarum disputationum philosopho adfuisse. Referam vero unum aut alterum locum exempli gratia. Aristoteles in decimo "Ethicorum" libro, cum de felicitate contemplativi hominis loquerentur, sic inquit:
"Esse vero perfectam felicitatem contemplativam quandam operationem vel ex eo patebit, quod deos maxime exsistimamus felices ac beatos esse. At quas res illis tribuimus agendas? Utrum iustas? At erit ridiculum si in contractibus ac reddentis depositis et huiusmodi rebus occupati dicantur. Sed an fortes in substinendis terroribus et periculis subeundis honesti causa? At quenam pericula et qui terrores esse diis possunt? An liberales? At cui dabunt? Et simul absurdum est dicere illis esse nummos vel aliquid tale. An modestas? At quid tandem ista laus est non habentibus pravas cupiditates? Ita per omnia discurrenti apparebit in rebus agendis parvum quiddam esse et indignum numine deorum. Atqui vivere illos cuncti exsistimant. Et operari ergo. Nam dormire eos dicendum non est, quemadmodum Endymionem. Viventi autem si nec agere quicquam tribuatur et multo magis nec facere, quid restat tandem praeter contemplationem? Quare operatio dei beatitudine precellens contemplativa quedam esset. Et in hominibus ergo illa, que huic cognatissima est, erit utique felicissima!"
Ne Demosthenes quidem aut Cicero, qui verborum dicendique artifices exsistunt, melius hanc exornationem explicassent, quam est ab Aristotele explicata.
Idem in secundo "Ethicorum" inquit:
"Non enim ex eo, quia saepe audivimus aut saepe vidimus, sensum accepimus, sed contra habentes usi sumus, non utentes habuimus. At virtutes acquirimus operando prius, quemadmodum et in aliis artibus. Que enim oportet postquam didicerimus facere, ea faciendo addiscimus, ceu fabricando fabri et citharam pulsando citharedi; sic iusta agendo iusti et modesta modesti et fortia fortes efficiuntur."
In eodem quoque libro de hoc ipso loquens sic inquit:
"Praeterea nequaquam simile est in artibus et virtutibus. Nam quae ab arte procedunt laudem in se habent, quare sufficit illa ita exsistere. Sed quae a virtute proficiscuntur, non satis est si ipsa iuste, quodammodo se habent et modeste agantur, sed si agens ita egerit: primo si sciens, secundo si eligens et eligens propter ipsa, tertio si certo et immobili iudicio agat. Ad ceteras vero artes habendas nihil horum requiritur praeter quam scientia. At in virtutibus scire ipsum parum est aut nihil. Uti vero atque exercere plurimum imo totem valet, utpote que ex frequenti actione iustorum modestorumque proveniant. Res enim tunc iusta et modesta dicitur quando talis est qualem iustus et modestus ageret. Iustus autem et modestus est non qui hoc agit, sed qui sic agit ut iusti et modesti agunt. Bene ergo dicitur quod quis iusta agendo iustus fit et modesta modestus, non agendo autem nullus ut bonus sit ne curare quidem videtur. Sed plerique non ita faciunt, verum ad verba disputationemque conversi putant se philosophari atque ita viros bonos fieri: ergotos imitati, qui verba medicorum audiunt quidem diligenter faciunt autem nihil ex his que sibi praecepta sunt. Ut ergo illorum corporibus non bene erit qui ita curantur, sic ne illorum animis qui ita philosophantur."
Videtis in his verbis elegantiam, varietatem et copiam cum exornationibus tum verborum tum etiam sententiarum.
In libris vero "Politicorum" multo crebrior est. Quod enim materia est civilis et eloquentiae capax, nullum fere locus ab eo tractatut sine rhetorico pigmento atque colore, ut interdum etiam festivitatem in verbis oratoriam persequatur. Quale est illud in septimo "Politicorum" libro:
"Videmus, inquit, homines acquirere et tueri non virtutes externis bonis, sed externa virtutibus, ipsaque beata vita - sive et gaudio posita est, sive in virtute, sive in ambobus - magis exsistit moribus et intellectu in excessum ornatis, mediocra vero externa possidentibus, quam his qui externorum plura possident quam opus sit, moribus vero intelligentiaque deficiant." Et alio loco de magistratu, qui custodiae reorum praesit, sic inquit: "Contingit vero, ut boni quidem viri maxime hunc magistratum devitent, pravis autem nequaquam tutum sit illum committere, cum ipsi potius indigeant custodia et carcere, quam alios debeant custodire."
Pleni sunt Platonis Aristotelisque libri exornationum huiusmodi ac venustatum, quas longum nimis foret per singula consectari. Lector certe, si modo eruditus disciplina sit, faciliter ea deprehendet. His vero exemplis abunde patet neminem posse primi auctoris maiestatem servare, nisi ornatum illius numerositatemque conservet. Dissipata namque et inconcinna traductio omnem protinus laudem et gratiam primi auctoris exterminat. Ex quo scelus quodammodo inexpiabile censendum est hominem non plane doctum et elegantem ad transferendum accedere.
Cap. II
Quoniam illa, quae habere oportet interpretem, ostendimus ac reprehensiones artificum ex opere ipso, si non recte fecerint, merito nasci docuimus, videamus nunc tandem unum aliquem locum illius interpretationis. Ex eo namque totum genus translationis eius poterimus intelligere et, utrum reprehensionem aut laudem mereatur, iudicare.
Aristoteles in libro "Politicorum" quarto (utriusque enim operis idem fuit traductor, nec refert, ex illo vel ex hoc exempla sumantur), Aristoteles ergo in libro "Politicorum" quarto docet:
"Solere potentes et magnos in civitate homines simulare interdum quaedam ac dolose praetexere ad multitudinem populi excludendam a rerum publicarum gubernatione. Esse vero illa in quius ista simulatione utuntur quinque numero: contiones, magistratus, iudicia, armaturam, exercitationem. Poena enim magna constituta adversus divites, nisi contioni intersint, nisi magistratus gerant, nisi in iudicio cognoscant, nisi arma possideant, nisi ad bellicos usus exerceantur. Per huiusmodi poenam ad ista facienda divites compellunt; at pauperibus nullam in his rebus poenam constituunt, quasi parcentes eorum tenuitati. Haec enim praetexitur causa; sed re vera hoc agunt, quo illi impunitate permissa a gubernatione rei publicae se disiungant. Poena siquidem remota, nec exercere se ad bellicos usus multitudo curabit nec arma possidere volet, cum liceat per legem impune illis carere, nec magistratum geret pauper, si id putabit damnosum, cum sit in eius arbitrio gerere vel non gerere. Onus quoque iudicandi saepe vitabit, si nequeat compelli, ac tempus rebus suis libentius impendet quam publicis consiliis. Atque ita fit ut tenuiores quidem homines sub praetextu ac velamento remissionis poenarum sensim ac latenter a re publica excludantur, apud divites autem et opulentos remaneant administratio et arma et peritia proeliandi. Ex quibus potentiores facti quodammodo tenuioribus dominentur".
Haec est Aristotelis sententia, quam prolixius explicare volui, quo clarius intelligeretur illius mens. Nunc autem eius verba praeclare et eleganter in Graeco scripta quemadmodum hic interpres in Latinum converterit animadverte. Ex hoc enim modus et forma traductionis, qua ubique usus in transferendo est, manifestissime deprehendetur. Inquit enim interpres noster hoc modo: "Adhuc autem, quaecumque prolocutionis gratia in politiis sapienter loquuntur ad populum, sunt quinque numero: circa congregationes, circa principatus, circa praetoria, circa armationem, circa exercitia". Deus immortalis, quis haec intelliget? quis hanc interpretationem ac non potius delirationem ac barbariem vocitabit? Veniant, quaeso, defensores huius interpretis et istos, si possunt, defendant errores vel desinant mihi irasci, si illum reprehendi. Primum enim, quod inquit "prolocutionis gratia sapienter loquuntur ad populum", quid est, quaeso, "prolocutionis gratia loqui"? Si enim loquuntur homines ad populum sapienter gratia prolocutionis, magnum profecto aliquid debet esse "prolocutio". Doce me ergo, quid tandem sit. Nam ego id verbum numquam audivi hactenus neque legi nec, quid importet, intelligo. Si in extrema barbarie id verbum in usu est, doce me, quid apud barbaros significet "prolocutionis gratia loqui". Nam ego Latinus istam barbariem tuam non intelligo. Si "prolocutio" est ut "prologus" et "prooemium", congruere non potest. Non enim loquuntur homines ad populum gratia prooemii vel prologi, sed prooemium et prologus adhibetur gratia locutionis. Quodsi forsan dicerevis "prolocutionis gratia", idest "gratia deceptionis" et "simulationis", quodnam tandem malum est haec tan dura inusitataque locutio tua, ut "simulalionem" appelles "prolocutionem" et "dolose confingere" interpreteris "sapienter loqui". Haec enim omnia sunt absurdissima. Atqui quod inquit "sapienter loquuntur", in Graeco non est "loquuntur", sed id verbum ex se ipso interpres adiunxit. Deinde quod inquit "sapienter", male capit. "Sophisma" enim non "sapientiam", sed "deceptionem et cavillationem" significat. Itaque partim adiungit ipse de suo, partim male capit ex Graeco, partim male reddit in Latino, cum "prolocutionis gratia" dixerit, quod dicendum fuit "sub praetextu aliquo et simulatione". Praetexitur enim causa et dolose confingitur, cum aliud agitur, aliud simulatur. Agitur enim re vera, ut tenuiores excludantur a rei publicae gubernatione; simulatur vero pro eorum commodis illa fieri propter quae excluduntur.
Quod autem postea subicit "circa congregationem", absurdissimum est; verbum enim Graecum "contionem" significat, non "congregationem". Differunt autem plurimum inter se. Nam "congregatio" est etiam bestiarum, unde "gregem" dicimus; "contio" autem proprie est multitudo populi ad decernendum de re publica convocata; et ita verbum in Graeco significat. Itaque non recte transtulit, cum aliud pro alio posuerit nec vim servaverit Graeci verbi. Sed hoc veniale peccatum est. Ast illud nequaquam venia dignum, quod subicit circa "praetoria". Quod enim "praetoria" inquit, "iudicia" debuit dicere. "Iudicium" enim "furti" dicimus, non "praetorium furti", et "res iudicata", non "praetoriata", et "probationes in iudicio factas", et "iudicium de dolo malo". Denique "dicastis" Graece, Latine "iudex"; "dicastirion" Graece, Latine "iudicium". Hoc est verbum e verbo. Iste vero delirat et ea nescit quae pueri etiam sciunt.
Circa "principatus" inquit. Haec est alia absurditas. Debuit enim "magistratus" dicere. Nam principatus est imperatoris vel regis; praetores vero et consules et tribunos plebis et aediles curules et praefectos annonae et alios huiusmodi numquam diceremus "principatum habere", sed "magistratum gerere". Est enim magistratus potestas uni vel pluribus hominibus a populo vel a principe commissa, principatus autem est maior quaedam supereminentia, cui ceterae omnes potestates parent. Sic Octavianum et Claudium et Vespasianum principes fuisse dicimus, Senecam vero, qui consul fuit temporibus Neronis, nemo principem appellasset. Erat enim tunc Nero "princeps", non Seneca; neque consulatus Senecae "principatus" erat, sed "magistratus"; neque imperium Neronis "magistratus" diceretur, sed "principatus". Haec sunt luce clariora. Nec quisquam Latinorum, qui litteras noverit, huiusmodi officia et potestates civibus commissa "principatus" vocavit. Dicimus etiam "principem" per translationem, ut "princeps senatus", idest primarius homo in senatu, "princeps iuventutis", qui inter adolescentes fama et honore primarius habetur. Haec est consuetudo Latini sermonis. Hic autem interpres noster in aliis forsan non indoctus erat; litterarum certe penitus fuit ignarus. Deinde subicit "circa armationem", "circa exercitia". Haec etiam duo puerilia sunt; "armationem" enim non satis usitate dicimus; "exercitia" vero cuncta penitus opera sine ulla distinctione important. Aristoteles autem hoc ita ponit, ut exercitationes corporum ad bellicos usus designet.
Post haec resumens, quae prius enumeraverat, in hunc modum verba subicit:
"Circa congregationem quidem: licere omnibus congregationi interesse, damnum aurem imponi divitibus, si non intersint congregationi, vel solis vel multo maius. Circa principatus autem: habentibus quidem honorabilitatem non licere abiurare, egenis autem licere. Circa praetoria vero: divitibus quidem esse damnum, si non discutiant, egenis autem licentiam, vel his quidem magnum damnum, his autem parvum. Eodem modo et de possidendo arma et de exercitari leges ferunt: egenis quidem licet non possidere, divitibus autem damnosum non possidentibus. Et si non exerceantur, his quidem nullum damnum, divitibus autem damnosum, ut hi quidem propter damnum participent, hi autem propter non timere non participent. Haec quidem igitur sunt oligarchica sophistica legislationis."
O Aristotelis elegantiam, qui tanto studio de arte rhetorica scripsit, qui tanto splendore tantoque ornatu libros suos refersit! Istane tam balbutientia, tam absurda, tam muta in Latino illi redduntur, ut "prolocutiones", ut "honorabilitates", ut "propter non discuti" et "propter non scribi", ut "oligarchica sophistica legislationis" et huiusmodi portenta verborum dicantur, quae vix in pueris primas diseentibus litteras tolerabilia forent?
Sed missas faciamus querelas et in illa ineptitudine loquendi errores insuper videamus. Quo inquit "damnum imponi divitibus, si non intersint congregationi", non "damnum", sed "poenam" dicendum fuit. Licet enim damnatio poenam importet, tamen aliud est "damnum", aliud "poena". Nam damnum et fures afferunt et aves et quadrupedes, poena vero a lege imponitur, si contra quis faciat, quam iussit. Nec etiam "congregationi" dicendum fuit, sed "contioni". Quod vero postea subicit "habentibus honorabilitatem non licere abiurare principatus": tria hic sunt, "honorabilitas" et "principatus" et "abiurare", quorum singula vitiose sunt posita. De "principatu" ostensum est supra evidentissimis probationibus: non "principatus", sed "magistratus" esse dicendum. Nunc autem de "honorabilitate" et "abiuratione" videamus. Quaero igitur, quid velit dicere "honorabilitatem habentibus non licere abiurare". Utrum, si sint personae honorabiles ceu equites et nobiles, abiurare non possunt, mercatores autem et populares possunt, licet ditiores sint equitibus et nobilibus? Vel quomodo se haec habent? Nam si ad honorem lex respicit, non ad divitias, nobiles etiam, si sint egeni, magistratus gerere compellentur, ignobiles vero, quamvis sint ditissimi, renuntiare poterunt. Nam licet divites sint, non habent honorabilitatem. Vel dicemus: pauperem quidem habere honorabilitatem, si bonus sit, divitem autem, si sit improbus, non habere? Atqui honorabilem esse constat bonum virum, quamvis sit pauper, vituperabilem autem malum, quamvis sit dives. Qui vero honorabilis est, eum honorabilitatem habere negari non potest. Quod si haec ita sunt, cur inquit "habentibus honorabilitatem non licere, egenis autem licere", quasi contrarii sint honorabiles et egeni?
Quid ad haec respondebit interpres noster? Nihil profecto, quod rectum sit. Nam dato uno inconveniente plura sequuntur. Interpres enim noster propter ignorantiam linguae "honorabilitatem" dixit, quod "censum" dicere debebat. Est autem census valor patrimonii, quem iste stulto et imperito et inusitato vocabulo "honorabilitatem" nuncupavit. Ex hoc autem verbo, quod inconvenienter ab "honore" traxit, mille, ut ita dixerim, inconvenientia sequerentur. Sed non "honorabilitas" dicendum fuit, sed "census"; hoc est enim conveniens nomen et Graeco proprie correspondens, "honorabilitas" autem inconveniens ac penitus alienum. Civitates enim Graecorum ferme omnes censu moderabantur. Romae quoque census fuit a Servio Tullio rege constitutus. Divisit enim civitatem non secundum regiones, sed secundum censum, faciens unum corpus eorum civium, qui habebant censum supra centum milia aeris, aliud corpus habentium censum a centum milibus ad septuaginta quinque, tertium eorum qui habebant censum a septuaginta quinque milibus ad quinquaginta, et ita descendens usque ad quinque milia pervenit. Infra eum numerum sine censu reliquit, quasi tenues et impotentes. Ex censu autem, quae domi et militiae subeunda forent onera, constituit. Quia vero patrimonia vel minuuntur vel augentur, de quinquennio in quinquennium recenseri constituit. Id quinquennium "lustrum" appellarunt; magistratus vero, qui censui praeessent "censores" dicti sunt. Apud Graecos vero censores dicuntur "timitae" et census "timima" vocatur. Sed bonus ille interpres ista non legerat. Verum pro censu "honorabilitatem" somniavit, novum faciens verbum a se ipso quod nemo ante posuerat.
Quod autem inquit "licere abiurare magistratum", dubito ne verbum "abiurare" non recte sit positum; praepositio enim ad verbum "iuro" addita "falsum iuramentum" significare videtur, ut periurare, deierare, abiurare. Sallustius de Sempronia creditum "abiuraverat"; caedis conscia fuerat. "Abiurare creditum" est: falso iuramento se a pecunia credita defendere. Itaque "abiurare magistratum" esset: falso iuramento magistratum negare, quod non cadit in praesenti sententia.
Illud autem, quod subdit circa praetoria, "divitibus esse damnum, si non discutiant, egenis vero licentiam", satis ostendimus supra: non "praetoria", sed "iudicia", neque "damnum", sed "poenam" esse dicendum. In quibus adeo turpis est error, ut pueros etiam qui primas discunt litteras pudere deberet tantae ignorantiae ac ruditatis. Deinde, quod inquit "si non discutiant" imperitissimum est. Nam et iudices parum diligentes interdum non "discutiunt" ea de quibus "iudicant". Hoc autem pauperi non permittitur, ut "iudex" sit et non "discutiat", sed excusare se potest ab onere "iudicandi".
Sequitur deinde cetera barbaries usque ad praeclaram illam conclusionem, cum inquit "haec quidem igitur sunt oligarchica sophistica legislationis". Quae dum lego, partim ingemisco, partim rideo. Ingemisco enim elegantiam illorum librorum in tantam barbariem fuisse conversam; rideo vero, quod verba illius conclusionis tamquam medicinalia quaedam mihi videntur. Perinde est enim dicere "oligarchica sophistica legislationis" ac si quis dicat "aromatica styptica primae decoctionis". O me simplicem!, qui cola et commata et periodos et dicendi figuras ac verborum sententiarumque ornamenta servari postulem ab huiusmodi hominibus, qui nedum ista non sentiunt, sed ne primas quidem litteras tenere videantur: tanta sunt ignorantia ruditateque loquendi.
Quid de verbis in Graeco relictis dicam, quae tam multa sunt, ut semigraeca quaedam eius interpretatio videatur? Atqui nihil Graece dictum est quod Latine dici non possit! Et tamen dabo veniam in quibusdam paucis admodum peregrinis et reconditis, si nequeant commode in Latinum traduci. Enim vero, quorum optima habemus vocabula, ea in Graeco relinquere ignorantissimum est. Quid enim tu mihi "politiam" relinquis in Graeco, cum possis et debeas Latino verbo "rem publicam" dicere? Cur tu mihi "oligarchiam" et "democratiam" et "aristocratiam" mille locis inculcas et aures legentium insuasissimis ignotissimisque nominibus offendis, cum illorum omnium optima et usitatissima vocabula in Latino habeamus? Latini enim nostri "paucorum potentiam" et "popularem statum" et "optimorum gubernationem" dixerunt. Utrum igitur hoc modo Latine praestat dicere an verba illa, ut iacent, in Graeco relinquere? "Epiichia" est iustitiae pars quam nostri iurisconsulti "ex bono et aequo" appellant. "Ius scriptum sic habet – inquit iurisconsultus –, debet tamen ex bono et aequo sic intelligi, et aliud ex rigore iuris, aliud ex aequitate". Et alibi inquit: "Ius est ars boni et aequi". Cur tu ergo mihi "epiichiam" relinquis in Graeco, verbum mihi ignotum, cum possis dicere "ex bono et aequo", ut dicunt iurisconsulti nostri? Hoc non est interpretari, sed confundere, nec lucem rebus, sed caliginem adhibere.
Quid dicam de suavitate ac rotunditate orationis, qua quidem in re plurimum laborasse Aristoteles in Graeco videtur? Hic autem interpres ita dissipatus delumbatusque est, ut miserandum videatur tantam confusionem intueri. Taedet me plura referre. Est enim plena interpretatio eius talium ac maiorum absurditatum et delirationum, per quas omnis intellectus et claritas illorum librorum miserabiliter transformatur fiuntque ii libri ex suavibus asperi, ex formosis deformes, ex elegantibus intricati, ex sonoris absoni et pro palaestra et oleo lacrimabilem suscipiunt rusticitatem, ut, si quis apud inferos sensus sit rerum nostrarum, indignetur et doleat Aristoteles libros suos ab imperitis hominibus ita lacerari, ac suos esse neget quos isti transtulerunt, ac suum illis nomen inscribi molestissime ferat. Haec igitur ego tunc reprehendi et nunc etiam reprehendo.
Cap. III
Quod autem non alienae sint reprehensiones meae a consuetudine doctissimorum hominum, et Hieronymus et M. Cicero probant. Quorum reprehensiones si in similibus legantur, videbuntur meae tanto clementiores esse quanto aures nostrae ad huiusmodi corruptiones propter saeculi ignorantiam quodammodo iam occalluerunt. Illis vero tamquam monstra et inaudita prodigia viderentur.