Basilius Trediacovensis






Wikidata-logo.svg Basilius Trediacovensis

Res apud Vicidata repertae:

Basilius Trediacovensis: imago




Nativitas: 22 Februarii 1703; Astrachanum
Obitus: 6 Augusti 1769; Petropolis
Patria: Imperium Russicum

Officium



Munus: Poëta, Scriptor, Interpres




Familia



Proles: Q4462332




Memoria



Sepultura: Smolensky Cemetery





Basilius Cyrilli filius Trediacovensis[1] (Russice Василий Кириллович Тредиаковский (Тредьяковский), tr. Vasilij Kirillovič Trediakovskij (Tred'jakovskij); 5 Martii 1703 – 17 Augusti 1769) erat poeta et scriptor, interpres atque theoreticus litterarum Russicus.


Filius sacerdotis, Basilius Trediacovensis annis 1723–1726 in Academia Slavo-Graeco-Latina Moscuensi, et annis 1727–1730 in Universitate Parisiensi studebat. Ab anno 1732 interpres apud Academiam Scientiarum Petropolitanam, annis 1745–1759 academicus illius erat.


Trediacovensis, una cum Michaele Lomonosov, conditor fuit versus accentualis-syllabici Russici, cuius regula elaboravit et descripsit in tractatu suo nomine Nova et brevis via ad compositionem versuum Russicorum («Новый и краткий способ к сложению стихов Российских»), anno 1735 in lucem edito. Dialogus de orthographia («Разговор об ортографии») eius, quem anno 1748 publicavit, est primum studium phoneticae linguae Russicae. Les aventures de Télémaque, mythistoriam a Francisco Fénelon oratione soluta scriptam, hexametris vertit et Tilemachidem[2] nomen dedit, quae Tilemachis carmen epicum Russicum hexametricum primum fuit.



Notae |




  1. La revue russe, p. 45


  2. Tilemachis de nomine "Τηλέμαχος" secundum Reuchlinem lecto.



Nexus externi |







Commons-logo.svg

Vicimedia Communia plura habent quae ad Basilium Trediacovensem spectant.






Wikidata-logo.svg

Lexici biographici:  • Большая российская энциклопедия • Encyclopædia Britannica


  • Pagina de Basilio Trediacovensi Encyclopaediae Sovieticae Magnae editionis tertiae .mw-parser-output .existinglinksgray a,.mw-parser-output .existinglinksgray a:visited{color:gray}.mw-parser-output .existinglinksgray a.new{color:#ba0000}.mw-parser-output .existinglinksgray a.new:visited{color:#a55858}
    (Russice)

.mw-parser-output .stipula{padding:3px;background:#F7F8FF;border:1px solid grey;margin:auto}.mw-parser-output .stipula td.cell1{background:transparent;color:white}




David's face

Haec stipula ad scriptorem spectat. Amplifica, si potes!



Popular posts from this blog

How to label and detect the document text images

Vallis Paradisi

Tabula Rosettana