Cassandra

Multi tool use
Vide etiam paginam discretivam: Cassandra (discretiva)

Aiax Oileus Cassandram a signo Minervae rapit (opus tectorium in pariete atrii domus Menandri Pompeiorum pictum).
Cassandra (Κασσάνδρα) in mythologia Graeca fuit filia Priami et Hecubae ac vates illustra. Cassandra primo apud Homerum in Iliade reperitur.
In fabula vulgatissima Cassandra, cum ob formae venustatem ab Apolline amaretur, iussa quamcumque vellet concubitûs mercedem petere, vaticinandi peritiam sibi dari postulavit, quam cum credulus amator ei concessisset, neque illa promissis staret, indignatus deus, quoniam munus iam datum eripere non protuerat, essecit, ut vaticiniis eius fides nulla haberetur. Quare exempli gratia apud Virgilium cum equi Troiani insidias detexisset, eumque moenibus minime recipiendum clamaret, neminem tamen invenit, qui berbis eius fidem adhibendam putaret:[1]
- Tunc etiam fatis aperit Cassandra futuris
- ora, dei iussu non umquam credita Teucris.[2]
Hanc Virgilius postremis Troiani belli temporibus, Coroebo iuveni desponsatam fuisse tradit, qui cum extremâ illâ nocte, quâ Ilium cecidit, sponsam captivam abduci vidert, eique suppetias ferre conaretur, a Peneleo quodam confoditur, virgoque ipsa ab Aiace Oileo in Minervae templo vitiatur. Haec postea, in praedae divisione, Agamemnoni cessit, qui cum identidem ab illâ admoneretur, ut Clytemnestrae uxoris suae insidias caveret, nihilo tamen minus eius montia, velut vesanae mulierculae deliramenta contempsit. Cuius postea securitatis poenas dedit, una cum Cassandrâ, uxoris, Aegisthique insidiis in convivio obtruncatus.[1] Scripsit Vergilius:
- Ecce trahebatur passis Priameïa virgo
- crinibus a templo Cassandra adytisque Minervae[3]
Et postea:
- Tum memorat: “Nate, Iliacis exercite fatis,
- sola mihi talis casus Cassandra canebat.[4]
Homerus autem in Iliade de vaticinationibus Cassandrae nihil dicit; tantum describit eam pulcherrimam Priami filiarum esse, quae prima videt ut pater corpus Hectori domum ducat. Nec de raptu mentionem facit, quamquam dicit fortasse propter hoc Minervam Aiaci succensere.[5]
Notae |
↑ 1.01.1 Hi paragraphi in commentatione Hofmanni Lexici Universalis fundantur.
↑ Virg. Aen. 2.246–47.
↑ Virg. Aen. 2.403–4.
↑ Virg. Aen. 3.182–83.
↑ Oxford Classical Dictionary, s.v. "Cassandra".
VX4 wlTWgozm34N
Popular posts from this blog
Tabula multilinguis Rosettana in Museo Britannico ostenditur. Tabula Rosettana, [1] etiam titulo OGIS 90 agnita, est stela decreto de rebus sacris in Aegypto anno 196 a.C.n. lato inscripta. Tabula iuxta Rosettam Aegypti, urbem in delta Nili et ad oram maris Mediterranei iacentem, anno 1799 a milite Francico reperta est. Inventio stelae, linguis duabus scripturisque tribus inscriptae, eruditis Instituti Aegypti statim nuntiata est; ibi enim iussu imperatoris Napoleonis eruditi omnium scientiarum (sub aegide Commissionis Scientiarum et Artium) properaverant cum expeditione Francica. Qua a Britannis mox debellata, tabula Rosettana Londinium missa hodie apud Museum Britannicum iacet. Textus Graecus cito lectus interpretationi textuum Aegyptiorum (in formis hieroglyphica et demotica expressorum) gradatim adiuvit. Denique textum plene interpretatus est Ioannes Franciscus Champollion. Ab opere eruditorum cumulativo coepit hodiernus scripturae hieroglyphicae linguaeque Aegyptiae a...
1
$begingroup$
This is what I mean as document text image: I want to label the texts in image as separate blocks and my model should detect these labels as classes. NOTE: This is how the end result should be like: The labels like Block 1, Block 2, Block 3,.. should be Logo, Title, Date,.. Others, etc. Work done: First approach : I tried to implement this method via Object Detection, it didn't work. It didn't even detect any text. Second approach : Then I tried it using PixelLink. As this model is build for scene text detection, it detected each and every text in the image. But this method can detect multiple lines of text if the threshold values are increased. But I have no idea how do I add labels to the text blocks. PIXEL_CLS_WEIGHT_all_ones = 'PIXEL_CLS_WEIGHT_all_ones' PIXEL_C...
1
$begingroup$
I have this LSTM model model = Sequential() model.add(Masking(mask_value=0, input_shape=(timesteps, features))) model.add(LSTM(100, dropout=0.2, recurrent_dropout=0.2, return_sequences=False)) model.add(Dense(features, activation='softmax')) model.compile(loss='categorical_crossentropy', optimizer='adam', metrics=['accuracy']) and shapes X_train (21, 11, 5), y_train (21, 5) . Each timestep is represented by 5 features and return_sequences is set to False because I want to predict one 5D array (the next timestep) for each input sequence of 11 timesteps. I get the error ValueError: y_true and y_pred have different number of output (5!=1) If I reshape the data as X_train (21, 11, 5), y_train (21, 1, 5) instead I get the error ValueError: Inva...