Cerasus (urbs)





Vide etiam paginam discretivam: Cerasus





Situs Cerasuntis in Turcia.


Cerasus[1] (Graece, Κερασοῦς; Turcice Giresun) est oppidum Turciae ad litus Maris Pontici. Cerasus a Graecis e Sinope condita est ante annum 400 a.C.n., quo tempore Xenophon huc advenit cum militum decem milibus et nomen urbis refert ille primus scriptorum hodie servatorum.[2] Hic esse dicitur insula qua Iason ad Colchidem cum Argonautis navigans avibus sit oppugnatus et Marti sacrificavissit.[3] Hinc quoque Romam L. Lucullus arborem fructiferam nominis cerasi advexit.[4]


Cerasus est sedes episcopalis titularis Ecclesiae Catholicae Romanae.



Notae |




  1. Cĕrăsūs; acc. Cerasunta (Pomponius Mela, De situ orbis 1.108); gen. Cerasuntis (secundum Charlton T. Lewis, Carolus Short, A Latin dictionary (Oxonii, 1879) textus).


  2. Xenophon, Anabasis 5.3-5.


  3. Apollonius Rhodius, Argonautica 2.1030-1230.


  4. Ammianus Marcellinus 22.8.16.



Bibliographia |


  • "Cerasus" in William Smith, ed., Dictionary of Greek and Roman Geography (Londinii, 1854) textus


Nexus externi |


  • "Kerasous/Pharnakeia" apud Pleiades (situs a Rogero Bagnall et Ricardo Talbert editus) .mw-parser-output .existinglinksgray a,.mw-parser-output .existinglinksgray a:visited{color:gray}.mw-parser-output .existinglinksgray a.new{color:#ba0000}.mw-parser-output .existinglinksgray a.new:visited{color:#a55858}
    (Anglice)

.mw-parser-output .stipula{padding:3px;background:#F7F8FF;border:1px solid grey;margin:auto}.mw-parser-output .stipula td.cell1{background:transparent;color:white}




Terra

Haec stipula ad urbem spectat. Amplifica, si potes!



Popular posts from this blog

Callistus I

Tabula Rosettana

How to label and detect the document text images