Brassica oleracea









































Brassica oleracea



Taxinomia

Regnum:

Plantae


Divisio:

Magnoliophyta


Classis:

Magnoliopsida


Ordo:

Brassicales


Familia:

Brassicaceae


Genus:

Brassica


Species:

B. oleracea
L.

Binomen

Brassica oleracea L.

Varietates

Vide textus inferus


Brassica oleracea, in aliis linguis brassica silvestris appellata (Hispanice col silvestre; Anglice wild cabbage) sive vulgaris (Francogallice chou common), est herba edulis nativa? meridionalium ac occidentalium orarum Europaearum, familiae Brassicacearum adpertinens. Haec est planta biannua cuius folia structuram circularem faciunt inter evolutionis primum annum. Cultura sua ac varietatum quam vegetalia aetatibus antiquissimis coepit.


Brassica oleracea humos salem carbonatumque calcii nimis continentes tolerat, sed eidem alia circumiecta intoleranda sunt et sic contendere debet cum aliis plantis in statibus inferioribus. Ergo biotopium suum ad humos siliceas maritimasque, ac rupes reductum est.


Folia Brassicae oleraceae carnosa semper sunt, et proteina habent quae easdem plantas sinent aquam alimentumque servare. Secundo vitae anno, alimenta servata inflorescentias flavas generant, quae unum sive duo metra longae sunt.



Cultura et usus |


B. oleracea culta est per centurias, cum nonnullis varietatibus productis brassicam, herbas caulifloras aliasque eiusdem species plantas includentibus. Haec est planta nobilissima in nutrimento humano inclusa. Ex U Trianguli Theoria, B. oleracea affinis est cum aliis quinque speciebus Brassicae generis.


Eadem planta magnorum subsidiariorum ciborum causa essa, qui hieme in foliis servantur. Hi cibi pleni sunt nutrimentis essentialibus vitaminum C continentibus.


Brassicae oleraceae varietates septem Culturae Classes congregantur, e quibus Acephalae Classi varietates cum aspecto magis silvestre sunt:



  • Brassica oleracea Acephala Culturae Classis — brassica viridis

  • Brassica oleracea Alboglabra Culturae Classis

  • Brassica oleracea Botrytis Culturae Classis

  • Brassica oleracea Capitata Culturae Classis — brassica

  • Brassica oleracea Gemmifera Culturae Classis — brassica Bruxellarum

  • Brassica oleracea Gongylodes Culturae Classis

  • Brassica oleracea Italica Culturae Classis — Brassica oleracea var. italica


Aliqui — praesertim brassica Bruxellarum ac Brassica oleracea var. italica — copiosi sunt sinigrina, quae ad vitandum duodeni cancrum adiuvat.




Brassicarum hortus varietates diversas monstrans



Varietates |


Catalogus sequens est inventarium breve omnium varietatum brassicarum.





Popular posts from this blog

How to label and detect the document text images

Vallis Paradisi

Tabula Rosettana