Ethica normativa






Aristotelis Ethica Nicomachea, opus magnum ethicae virtutis. Prima pagina editionis bilinguis (1566).


Ethica normativa est philosophiae pars moralis, quae hanc proponit quaestionem: Quae sunt praecepta ethica omnibus observanda? Quae praecepta etiam normae appellantur. Theoriis ethicis certae normae et dignationes morales semper creantur, declarantur, defenduntur. In aestimandis autem theoriis cogitationes in primis ad actum vel actionem diriguntur, parumque ad actorem eiusque bonitatem aut malitiam, excepta tamen ethica virtutis. Sed hoc proprium est ethicae normativae, praecepta dare ad dirigendas vias et rationes hominibus utilia. Itaque eas tractat res, quas credere debemus rectas aut pravas esse, cum in ethica descriptiva eae tractentur res, quas rectas aut pravas esse re vera credimus. Ethica normativa etiam differt a metaëthica, in qua moralium propositionum natura tractatur, et ab ethica practica, quae praecepta normativa ad usum convertit.


Ethica normativa in partes tres dividi solet, quae sunt consequentialismus, deontologia, ethica virtutis. Consequentialismus recentissimus est, antiquissima autem doctrina in ingenii virtutibus posita.




Index






  • 1 De consequentialismo


  • 2 De ethica deontologica


  • 3 De ethica virtutis


  • 4 Nexus interni


  • 5 Notae


  • 6 Bibliographia





De consequentialismo |


Consequentialismus refertur ad bonitatem earum rerum, quae ex actibus consequuntur. Itaque rectum ad bonum reducere videtur. Ut nunc est, exstitit saeculo XIX ex utilitarismo Anglico, cuius auctores Ieremias Bentham, Iacobus Mill et Iohannes Stuart Mill habentur. Utilitarismus in hoc principio positus est: recte agit qui actu suo quam maximam utilitatem parit respectu incommodi eodem actu ad unum omnibus adlati.[1]
Hodie variae et multae formae consequentialismi sunt, nam varios habent intellectus Boni ac differentes opiniones de relatione, quae inter actum et consecutionem est.



De ethica deontologica |


Deontologia sive ethica deontologica praecipue cum consequentialismo aemulatur. Itaque recte agere non est rectum finem respicere sed potius officium sive rectum praeceptum observare. Cum consequentialistae Rectum ad Bonum reducant, deontologi e contra Bonum ad Rectum reducunt.


Ethica deontologica altis defixa est radicibus, namque orta est opinionibus theologorum Christianorum, qui rectas actiones ex voluntate Dei fieri dixerunt. Sed ad deontologiam informandam plurimum contulit Immanuel Kant, qui officium dixit non extrinsecus sed potius a mentis intimo proficisci. Imperativum categoricum, recte agendi iussum absolutum, proposuit: ita age, ut quidquid tua voluntate agas, semper possit lex universalis fieri.[2]


Inter recentiores doctrinas deontologicas numerandae sunt Georgii Habermas ethica discursus[3] et Iohannis Rawls theoria iustitiae.[4] Cum enim cives simus et variis sermonum discursibus communicativis intersimus, certis obligamur officiis, quibus exactiores normae ethicae socialesque fundantur.



De ethica virtutis |


Ethica virtutis a Socrate (sive Platone) et Aristotele profecta esse videtur. De ingenii virtutibus boni hominis agitur, quas Graeci aretas appellabant. Aristoteles libris, quos de moribus ad Nicomachum scripsit, actus singulos dicit non satis esse ad eudaemoniam sive vitam beatam adipiscendam. Magni enim momenti est in virtutibus se exercere, nam ita bene facta ultro consequentur, et ex bene factis vita beata. Aristoteles etiam condiciones rerum profert, nam quilibet actus, qui aliquo loco rectus esse videtur, alibi pravus esse potest. Huius doctrinae contraria est ethica Kantiana, in qua de singulis actibus agitur.


Nexus interni


  • The Methods of Ethics


Notae |




  1. Mill 1879.


  2. Kantius Fundamentum metaphysicae moralitatis, 1785.


  3. Habermas 1983: 53-125.


  4. Rawls 1971.



Bibliographia |



  • Fieser, James. 2005. Ethics. The Internet Encyclopedia of Philosophy.

  • Foot, Philippa. 2002. Natural Goodness. Oxford: Clarendon Press.

  • Habermas, Jürgen. 1983. Moralbewusstsein und kommunikatives Handeln. Frankfurt am Main.

  • Kant, Immanuel. 1785/1999. Grundlegung zur Metaphysik der Sitten. Mit einer Einleitung, Sachanmerkungen, Personen- und Sachregister sowie einer aktualisierten Bibliographie neu herausgegeben von Bernd Kraft und Dieter Schönecker. Meiner: Hamburg.

  • Korsgaard, Christine. 2008. The Constitution of Agency. Essays on Practical Reason and Moral Psychology. Oxford: Oxford University Press.

  • McDowell, John. 1979. Virtue and Reason. Monist 62: 331–50.


  • Mill, John Stuart. 1879. Utilitarianism. 7th edition. New York: Longmans, Green & Co.


  • Rawls, John. 1971. A Theory of Justice. Cambridge, Massachusetts: Belknap Press of Harvard University Press.

  • Ross, William David. 1930. The Right and the Good. Oxford: Oxford University Press.









Popular posts from this blog

How to label and detect the document text images

Vallis Paradisi

Tabula Rosettana