Adiunctio (musica)

Multi tool use
Multi tool use






Usitatum adiunctionis exemplar in concerto vel aria Mozartiana. Sono Audire info




Travis picking.?[1]




Initium Sonatae pro Clavile 16 in C maiore, K. 545 Wolfgangi Amadei Mozart. Sono Audire info


Adiunctio,[2] vel subtilius succentus,[3] recentiore autem Latinitate etiam comitatus[4] sive concentus instrumentalis,[5] in musica est ars solitario instrumentali vel vocali sive gregi musico concinendi, saepe ductui appellato, modo sustinendo. Adiunctio ab exsecutore singulo (clavicene, organario, citharista) vel a grege integro—orchestra symphonica sive quadricinio fidium (in genere classico) sive grege faventi sive sectione rhythmica (in musica populari) sive magno grege sive concentu trium organorum (in iaz)—confieri potest.


Adiunctio haberi potest scaena, vel parte postica, qua melodia in parte antica fulcitur. Verbum adiunctio etiam adhiberi potest ad describendam musicam compositam, dispositionem, vel confectionem improvisam quae solitarium sustinet. In plurimis modis classicis, pars adiunctionis a compositore praeparata exsecutoribus partitura datur; sed tamen in iaz et quibusdam generibus musicae popularis, grex favens vel sectio rhythmica adiunctionem secundum exemplaribus quotidianis ex tempore componere potest—in casu parvi gregis caerulei vel gregis iazzici qui progressum caeruleum mensurarum duodecim canit—vel musici in magno grege iazzico, vel in spectaculo theatri musici, ex dispositione scripta canere possunt.


Ceterum adiunctor sive succentor est qui adiunctionem musicam agat. Nonnulli clavicenes?classici clari adiunctores facti sunt, non solitarii; quorum clarissimus a nonnullis Geraldus Moore existimatur, adiunctor carminum generis Lieder bene notus. In quibusdam scholis vel conservatoriis in Civitatibus Foederatis, nomen clavicen conlaborativus (Anglice collaborative pianist) vel artifex conlaborativus in locum nominis adiunctoris substituitur.


Nexus interni







Wiktionary-ico-de.png
Vide Adiunctio (musica) in Victionario.




  • Comping (Anglice)

  • Contramelodia

  • Figura (musica)


  • Guitar picking (Anglice)


  • Hauptstimme (Theodisce)


  • Strum (Anglice)



Notae |




  1. Happy Traum, Fingerpicking Styles for Guitar (Oak Publications, 1974), 12. ISBN 0-8256-0005-7. Hardcover (2005): ISBN 0-8256-0343-9.


  2. Latinitate classica; "accompaniment . . . in music, adiunctio fidium voci." D. P. Simpson, ed., Cassell's Latin Dictionary, ed. 5a (Novi Eboraci: Wiley Publishing, 1968), p. 652).


  3. Mart. Cap. 1.11.


  4. Saeculo 19; HELF., in Morgan.


  5. Eichenseer in Morgan.







f6Ftvc2c aoNcY4pPNzODM BooKlMqQ6t1Y ePM1KyIdFHWG3yY5Ds0,6Ldyc,dCQ2 VIX 7FnELMqxmMHPE VeHIhkp,n,65sE4r4TPzcUf
bzzWu53N24tLi1,HWUhefaC0qCjNCu1Wec

Popular posts from this blog

Tabula Rosettana

How to label and detect the document text images

LSTM sequence prediction: 3d input to 2d output