Terra Ignium






Tabula geographica





Ushuaia urbs, quae in Terra Ignium sita est.


Terra Ignium (adiectivum fuegianus[1], Hispanice Tierra del fuego) corona insularum est in australissima parte Americae Meridionalis sita, inter fretum Magellanicum et Fretum Drake. Eius promontorium australe dicitur Cap de Horn (Hispanice Cabo de Hornos). Haec corona insularum ex una insula maiore (saepe etiam Terra Ignium sive Tierra del fuego vocata) et aliquot insulis minoribus consistit.


Anno 1520 Ferdinandus Magellanus primus eas insulas detexit ubi orbem terrarum circumnavigavit. Ei nomen Terra Ignium dedit cum ignia aboriginum videre crederet. Putavit eos naves eius igne perdere velle. Hodie putatur ea ignia causa naturali facta fuisse.


Iacobus Le Maire (ca. 1585-1616), marinus Nederlandicus, primum promontorium Horn circumnavigavit sic probans Terram Ignium non esse continentem.


Anno 1881 Terra Ignium a Argentina Chiliaque in duas partes divisa est. Pars occidentalis maximae insulae et omnes insulae meridionales et occidentales Chiliae provinciae Regioni Magellani (hispanice Región de Magallanes y de la Antártica Chilena) est. Regio orientalis maximae insulae Argentinae est (pars provinciae Tierra del Fuego).



Notae |




  1. Etymologisches Wörterbuch der Botanischen Pflanzennamen









Popular posts from this blog

How to label and detect the document text images

Vallis Paradisi

Tabula Rosettana