Sara Wagenknecht






Wikidata-logo.svg Sara Wagenknecht

Res apud Vicidata repertae:

Sara Wagenknecht: imago




Nativitas: 16 Iulii 1969; Iena
Patria: Germania

Officium



Officium: Socius Concilii Federalis Germanici, Socius Concilii Federalis Germanici, legatus ad Parlamentum Europaeum
Munus: Politicus, Oeconomus, non-fiction writer, diurnarius




Consociatio



Factio: Sinistra
Religio: Religio Christiana



Familia



Coniunx: Anscharius Lafontaine







Sara Wagenknecht anno 2014


Sara (Theod. Sahra) Wagenknecht (nata die 16 Iulii 1969 Ienae) diurnaria et rerum politicarum perita Theodisca atque sodalis factionis Sinistrae est.




Index






  • 1 Iuventus et munus


  • 2 Familia


  • 3 Cursus honorum


  • 4 Consilia


  • 5 Nexus externi


  • 6 Notae





Iuventus et munus |


Wagenknecht ex matre Theodisca, patre Iranico nata, anno 1975 una cum cum matre, quae in artefactis negotiandis versabatur, Berolinum orientalem iit, ubi scholam frequentabat et ad Iuventutem Theodiscam Liberam (FDJ), congregationem iuvenum Communistarum Rei publicae Democraticae Germanicae, recepta est. Anno 1988 accepto maturitatis testimonio Ienae, Berolini atque Groningae litteris Germanicis atque philosophiae studebat. Anno 1996 magistrae titulo decorata anno 2005 dissertationem coepit scribendam.



Familia |


Wagenknecht anno 1996 matrimonium inierat, sed mense Novembri 2011 Anscharius Lafontaine promulgavit se eam amare et ab ea amari[1]. Die 22 Decembris 2014 Wagenknecht ei nupsit[2].



Cursus honorum |


Anno 1989, paulo antequam res in RDG mutate sunt, ad factionem communisticam SED recepta, ab anno 1990 sodalis novae Factionis Democratici Socialismi (PDS) facta est et foederis communistarum eius factionis princeps erat. Nunc autem ad factionem Sinistram pertinet. Anno 1998 primo Dietam Foederalem Germaniae petiit neque electa est. Anno autem 2004 legata ad Parlamentum Europaeum electa est, quo munere usque ad annum 2009 fungebatur, cum ad Dietam Foederalem delegata est. Ab anno 2007 praeses vicaria factionis Sinistrae est. A die 7 Novembris 2011 vicaria Gregorii Gysi praesidis fractionis Dietae Foederalis est[3]. Die 1 Decembris nuntiavit se non praesidem factionis fieri velle[4]. Die 3 Iunii 2012 praeses vicaria factionis electa est[5]. Et anno 2017 iterum legata ad Dietam Foederalem electa est.



Consilia |


Capitalismum semper castigabat et consortia regnandi causa cum factionibus SPD et Viridibus ineunda negabat. Saepe RDG pristinam ut meliorem Germaniam extollebat. Fidelem Castro, ducem revolutionis Cubanae, et Hugonem Chávez, praesidem pristinum Venetiolanum, ab aliis tanquam dictatores habitos laudat.



Nexus externi |







Commons-logo.svg

Vicimedia Communia plura habent quae ad Sahram Wagenknecht spectant.



  • Pagina personalis (lingua Theodisca)

  • Biographia in pagina Dietae Foederalis Germaniae (lingua Theodisca)



Notae |




  1. Welt Online die 14 Novembris 2011


  2. Der Spiegel die 9 Martii 2015


  3. Frankfurter Allgemeine Zeitung Online (8 Novembris 2011, lingua Theodisca)


  4. Focus online die 1 Decembris 2011


  5. FAZ.net die 3 Iunii 2012








Popular posts from this blog

Callistus I

Tabula Rosettana

How to label and detect the document text images