Schizophrenia
Schizophrenia[1][2] (Graece σχιζοφρένεια < σχίζειν scindere + φρήν mens) est confusio mentis, cuius maiores proprietates sunt dissolutio processuum cogitandi et minima animi motuum facilitas.[3]Symptomata solita sunt delusiones paranoicae vel inexplicabiles, cogitatio confusa, alucinationes auditoriae, conversatio socialis infracta, motús animi deminuti, atque inertia generalis. Impetus symptomatum plerumque aetate adolescentiae vel primorum annorum maioritatis fit. Praevalentia per vitam in orbe terrarum est circa 0.3–0.7 centesima incolarum.[4]Diagnosis in moribus observatis relatisque patientis conditur. Hic morbus, olim simpliciter insania dictus, ab Eugenio Bleuler medico Helvetico anno 1911 nominatus est.[5]
Genetica, circumiectus in pueritia, neurobiologia, et processus psychologiae et societatis videntur factores contribuentes; nonnulla praeterea medicamenta vel recreationis vel praescriptanis symptomata efficere vel exaggerare possunt. Investigationes hodiernae personas a neurobiologia actas vehementius dicunt, quamquam singula causa organica inventa non est. Multae symptomatum mixturae, quae fieri possunt, disceptationes incitaverunt, utrum unam diagnosim confusam an nonnullas syndromas separatas repraesentant. Contra etymologiam nominis ex radicibus Graecis deductam, schizophrenia nec "personalitatem diffissam" nec "confusionem personalitatum multiplicium" significat, quarum altera hodie dissociativa identitatis perturbatio appellatur, condicio, cum qua schizophrenia in perceptione publica saepe permiscetur.[6] Nomen potius "diffisionem actionum mentis" significat ob symptomaticam morbi praesentationem.
Nexus interni
- Antipsychoticum
- Apophenia
- Dementia
- Hypokinesia (symptoma)
- Paranoia
Notae |
↑ Arnaudov, G.D. (1964). Terminologia medica polyglotta. Latinum-Bulgarski-Russkij-English-Français-Deutsch. Serdicae: Editio medicina et physcultura.
↑ LRL, in Morgan citatum.
↑ "Schizophrenia," Concise Medical Dictionary (Oxford University Press, 2010), Oxford Reference Online, 29 Iunii 2010, (situs lucrativus)
↑ Jim van Os, S. Kapur (2009): Schizophrenia. In: Lancet, vol. 374, pagg. 635–45 [1]
↑ Jim van Os, S. Kapur (2009): Schizophrenia. In: Lancet, vol. 374, pagg. 635–45 [2]
↑ M. M. Picchioni, R. M. Murray (2007): Schizophrenia. In: British Medical Journal, vol. 335, pag. 91–95
Nexus externi |
Vicimedia Communia plura habent quae ad schizophreniam spectant. |
.mw-parser-output .stipula{padding:3px;background:#F7F8FF;border:1px solid grey;margin:auto}.mw-parser-output .stipula td.cell1{background:transparent;color:white}
Haec stipula ad medicinam spectat. Amplifica, si potes! |