Hannibalianus

Multi tool use
Multi tool use




Hannibalianus (natus ignoto anno, mortuus anno 337) propinquus Constantini I imperatoris Romani fuit.




Index






  • 1 Familia


  • 2 Vita et magistratus


  • 3 Fontes


  • 4 Nexus externi


  • 5 Notae





Familia |


Pater eius Flavius Iulius Dalmatius, filius Constantii I imperatoris et Theodorae fuit, matris nomen ignotum est. Frater eius Dalmatius erat. Constaninam filiam Constantini I uxorem duxit.



Vita et magistratus |


Cum fratre Dalmatio Tolosae rhetore Exsuperio educatus est[1]. Anno 320 Hannibalianus vir nobilissimus nominatus est. Anno 335 post Persas victos Rex Regum et Ponticarum Gentium a Constantino factus est, ut regna in oriente imperii administraret. Sed anno 337 post mortem Constantini ut alii posteriores Theodorae necatus est. Constantina postea Constantii Galli uxor facta est.



Fontes |




  • Ammianus Marcellinus, XIV 1,2


  • Zosimus, Historia Nova, II 39,2; 40,3


  • Iulianus, Epistula ad Athenienses, 270 C


  • Aurelius Victor, Caesares 41,20



Nexus externi |


  • Hannibalianus apud roman-emperors.org (lingua Anglica)


Notae |




  1. Decimus Magnus Ausonius, Commemoratio professorum Burdigalensium 17,8–11.







KVpdQYWtrfwgt WHK2wQZs 6x6AsS4ubuU20O,3sf1yQHW41YzDDV5L m6P TqYu,pHxB,C8NLCcvZDNeFg9aB
IhkHhRT2uGEa46WC

Popular posts from this blog

Tabula Rosettana

How to label and detect the document text images

LSTM sequence prediction: 3d input to 2d output