Demeter
Vide etiam paginam discretivam: Demeter (discretiva)
Demeter (-tris, f.) (Attice Δημήτηρ; Dorice Δαμάτηρ) in religione et mythologia Graeca antiqua est dea messis, quae frumentis fertilitatique terrae praesidet, telluris vegetationem alens. Inter eius nomina culta sunt Sito (Graece σίτος 'triticum') ut victús vel frumenti dator,[1] atque Thesmophoros (Graece θεσμός 'ordo divinus, ius non scriptum') ut signum continuationis civilizatae societatis rusticae.[2]
Demeter praeterea sanctitati matrimonii, legibus sacris, et circulo vitae mortisque praesidet. Ea et filia Persephone erant figurae maximi momenti in Mysteriis Eleusinis, quae pantheon Olympicum anteerant. In tabulis Graecis Mycenaeis Linearibus B ex tempore circa 1400–1200 a.C.n. Pyli inventis, "duae dominae et rex" eidem esse Demetri, Persephonae, Posidonique putantur.[3]Romani Demetrem Cererem vocaverunt.
Index
1 Alia nomina
2 Coniuges et liberi
3 Nexus interni
4 Notae
5 Bibliographia
Alia nomina |
Anesidora, quae dona praebet
Chloe, quae significat 'virgam tenerem' (Pausanias, Descriptio Graeciae 1.22.3)
Potnia, quae significat 'dominam', apud carmen Homericum ad Demetrem
Coniuges et liberi |
Zeus
- Persephone
Posidon
- Despoina
- Arion
Iasion
- Pluto
- Philomelus
Karmanor
- Eubuleus
- Chrysothemis
Triptolemus
- Amphitheus I
Oceanus
- Dmia[4]
- Dmia[4]
Nexus interni
1108 Demeter, asteroides praecipui cinguli diametro 26 chiliometrorum, a Carolo Glielmo Reinmuth Heidelbergae anno 1929 inventus
Dapidodigma demeter, papilio
- Demeter (nota)
- Despoina
- Isis et Osiris
- Mysius
- Mythologia Graeca in cultura populari
- Phytalus
Notae |
↑ Eustathius Thessalonicensis, scholia de Homero, 265.
↑ Themis fuit dea Geca antiqua, corpus ordinis divini. Rempublicam ordinavit, ordinemque socialem evocavit. Finley, The World of Odysseus, rev. ed. (Viking Press, 1978), p. 78, nota 82.
↑ John Chadwick, The Mycenean World (Cantabrigiae: Cambridge University Press, 1976).
↑ Hesychius Alexandrinus s.v. Dmia.
Bibliographia |
- Burkert, Walter. 1985 Greek Religion. Cantabrigiae Massachusettae: Harvard University Press.
- Parin d'Aulaire, Ingri, et Edgar Parin d'Aulaire. 1962. D'Aulaire's Book of Greek Myths.
- Harrison, Jane Ellen. 1903. Prolegomena to the Study of Greek Religion.
Hesiodus. 1914. Theogonia et Works and Days in The Homeric Hymns and Homerica with an English Translation by Hugh G. Evelyn-White. Cantabrigiae Massachusettae: Harvard University Press; Londinii: William Heinemann Ltd.- Kerenyi, Karl. 1967. Eleusis: archetypal image of mother and daughter.
- Kerenyi, Karl. 1976. Dionysos: Archetypal Image of Indestructible Life.
- Nilsson, Martin P. 1940. Greek Popular Religion. sacred-texts.com.
Pausanias. 1918. Pausanias Description of Greece with an English Translation by W. H. S. Jones, Litt.D., and H. A. Ormerod, M.A., in 4 Volumes. Cantabrigiae Massachusettae: Harvard University Press; Londinii: William Heinemann Ltd.- Ruck, Carl A. P., et Danny Staples. 1994. The World of Classical Myth: Gods and Goddesses, Heroines and Heroes. Durham: Carolina Academic Press. ISBN 0890895759.