Olympia (certamina)
Olympia sunt internationales ludi aestivi et hiemales, in quibus multa milia athletarum variorum certaminum generibus contendunt. Olympia hodierna alternis annis fiunt, cum Olympia aestiva et hiberna in vicem altera alteris succedant. Itaque aestiva et hiemalia Olympia quinto quoque anno utraque fiunt. Olympia antiqua Olympiae in Graecia saeculo octavo a.C.n. orta usque ad saeculum quintum p.C.n. continuata sunt. Anno 1894, Petrus de Coubertin Baro Consilium Olympicum internationale (COI) condidit, quod mox consociatio moderatrix Motus Olympici facta est, cuius conformatio actionesque Charta Olympica definiuntur. Motus Olympicus ex foederationibus athleticis internationalibus et consiliis Olympicis nationalibus consistit. Insuper homines sunt, qui urbem hospitem ludo cuique faciendo deligant.
Saeculis vicensimo et uno et vicensimo ludi Olympici mutati sunt aliquibus renovationibus, quae ludis certaminum copiam et varietatem addiderunt, exempli gratia
ludi hiberni anno 1924 instituti athletismo glaciali et nivali dedicati,
ludi paralympici anno 1960 (aestivi) et anno 1976 (hiberni) instituti athletis debilitationibus physicis praeditis dedicati,
Olympia iuventutis anno 2010 orta ad athletas vicesimo anno minores pertinentia.
Aliae quoque his temporibus mutatae sunt rerum condiciones, simul et oeconomicae et politicae et technologicae, ad quas COI sua consilia accommodare debuit. Itaque non solum voluptuariis athletis, ut voluerat Coubertin, sed etiam professionalibus licet ludis interesse. Publicae communicationis instrumentis magis magisque proficientibus et praevalentibus, factum est, ut etiam ludi Olympici commerciandi spem inicerent mercatoribus horumque consociationibus. Ludi annorum 1916 et 1940 et 1944 revocati sunt propter bella mundana. Etiam magnae repudiationes sive boicotizationes bello frigido adlatae numerum athletarum participum diminuerunt anno 1980 (Moscuae) et 1984 (Angelopoli).
Index
1 Antiquitas
2 Origines Olympiorum novorum
3 Olympia nova
3.1 Index novorum Olympiorum
4 Nexus interni
5 Notae
6 Bibliographia
7 Nexus externi
Antiquitas |
Si plus cognoscere vis, vide Olympia antiqua
Graeci ab ultima antiquitate ludos sollemnes ad honorem deorum heroumque instituerant. Quaterni erant hi ludi: Pythii, Isthmii, Nemei, Olympici. Olympiorum ludicrum ab omnibus Graeciae populis et civitatibus concelebratum est. Hoc in ludicro, praemia cursoribus, athletis, equorum, et quadrigarum cursibus fuerunt proposita; nec deerant musicae et poeticae certamina inter discipulos Musarum. Victores, in publico Graeciae conventu laureati, redierunt triumphantes in patriam, quorum nomina in marmoribus publicis incisa erant, et carminibus laudata. Vivit adhuc memoria victorum, quos celeberrime cecinit Pindarus, poeta Thebanus, princeps lyricorum Graecorum. Ab anno 776 a.C.n. usque ad annum 393 p.C.n. quoque quinto anno in sacro luco Olympiae regionis Elidis celebrabantur.
Origines Olympiorum novorum |
Rebus novis Francicis nuper gestis "Olympia Rei Publicae" (Olympiade de la République) anno 1796 coepta sunt et quotannis usque ad 1798 peracta in Campo Martio Lutetiano. Systema mensurarum metricum, nuper iussu gubernii republicani adhibitum, in ludos athleticos ibi primum anno 1798 introductum est.
In Graecia ludi sub nomine Olympiorum anno 1859 celebrati sunt, suadente poeta Panagiota Sutso sed adiuvante praesertim philanthropo Euangele Zappa, mercatore e stirpe Graeco ortus divitissimus, qui pecuniam ad restructionem stadii Panathenaici antiqui iuxta Athenas praebuit. Olympia rursus annis 1870 et 1875 Athenis peracta sunt. Eisdem fere annis Olympia in Anglia celebrabantur, anno 1850 (et annuatim usque hodie) ad oppidum Much Wenlock Salopiensis comitatus, etiam inter annos 1862 et 1867 Liverpolii. Semel anno 1866 Olympia Nationalia iuxta Londinium ad Palatium Crystallinum gesta sunt, suadente imprimis Gulielmo Penny Brookes, qui iam ludos Salopienses incipere curaverat Consociationemque Olympicam Nationalem condiderat.
Quae Zappas in Graecia, Brookes in Anglia coeperunt, Petrus de Coubertin perficere conatus est, qui, a Zappa inspiratus et a Brookes adiutus anno 1894 Consilium Olympicum internationale constituit, cuius primus praeses fuit Demetrius Bicelas Graecus. Coubertin a secretis meruit, sed ab anno 1896 usque ad 1925 ipse praeses fuit. Consilii sodales Olympia non nationalia sed internationalia praeparabant, quae primum anno 1896 Athenis in stadio Panathenaico celebrata sunt; quod stadium, olim a Zappa restauratum, nunc rursus munificentia Georgii Averoff renovatum est.
Die 6 Aprilis 1896 ludi instaurati sunt; inter 40 000 et 70 000 hominum in stadio spectabant. Princeps Constantinus patrem regem Georgium adlocutus est, qui respondens ludos inauguravit.[1] Usque ad tempus nostru rex, regina, praeses, aut alius summus magistratus civitatis ludos inaugurat, ut fecit Londinii Elisabetha, regina Britannica, 27 Iulii 2012. Hymnus Olympicus, cuius musicam Spirus Samaras, verba Costis Palamas scripserunt, hoc die primum cantatus est. Primum certamen fuit cursus centum metrorum.
Olympia nova |
Elogium ludorum est: Citius, altius, fortius.
Index novorum Olympiorum |
Olympia Aestiva | Olympia Hiemalia | |||||
---|---|---|---|---|---|---|
Annus | Ludus | Urbs | Civitas | Ludus | Urbs | Civitas |
1896 | I | Athenae | Graecia | |||
1900 | II | Lutetia | Francia | |||
1904 | III | Urbs Sancti Ludovici Missuriae | Civitates Foederatae Americae | |||
1906 | IV[2] | Athenae | Graecia | |||
1908 | IV | Londinium | Britanniarum Regnum | |||
1912 | V | Holmia | Suecia | |||
1916 | VI | Berolinum[3] | Germania | |||
1920 | VII | Antverpia | Belgia | |||
1924 | VIII | Lutetia II | Francia II | I | Campus Munitus | Francia |
1928 | IX | Amstelodamum | Nederlandia | II | Sanctus Mauritius | Helvetia |
1932 | X | Angelopolis | Civitates Foederatae Americae II | III | Lacus Placidus civitatis Novi Eboraci | Civitates Foederatae Americae |
1936 | XI | Berolinum | Germania | IV | Garmiscum et Parthanum [de] | Germania |
1940 | XII | Helsingia[4] | Finnia | (V) | Garmiscum et Parthanum [de][4] | Germania |
1944 | XIII | Londinium[4] | Britanniarum Regnum | (V) | Cortina Ampecanorum[4] | Italia |
1948 | XIV | Londinium II | Britanniarum Regnum II | V | Sanctus Mauritius II | Helvetia II |
1952 | XV | Helsingia | Finnia | VI | Asloa | Norvegia |
1956 | XVI | Melburnia[5] | Australia | VII | Cortina Ampecanorum | Italia |
1960 | XVII | Roma | Italia | VIII | Squaw Valley Californiae | Civitates Foederatae Americae II |
1964 | XVIII | Tokium | Iaponia | IX | Pons Aeni | Austria |
1968 | XIX | Mexicopolis[6] | Mexicum | X | Gratianopolis | Francia II |
1972 | XX | Monacum[7] | Germania II | XI | Sapporia | Iaponia |
1976 | XXI | Mons Regius[8] | Canada | XII | Pons Aeni II[9] | Austria II |
1980 | XXII | Moscua[10] | Russia | XIII | Lacus Placidus II[11] | Civitates Foederatae Americae III |
1984 | XXIII | Angelopolis II[12] | Civitates Foederatae Americae III | XIV | Seraium[13] | Iugoslavia |
1988 | XXIV | Seulum | Respublica Coreana | XV | Calgaria[14] | Canada I |
1992 | XXV | Barcino | Hispania | XVI | Albertville[15] | Francia III |
1994 | XVII | Lillehammer | Norvegia | |||
1996 | XXVI | Atlanta | Civitates Foederatae Americae IV | |||
1998 | XVIII | Naganum | Iaponia II | |||
2000 | XXVII | Sydneium | Australia II | |||
2002 | XIX | Urbs Lacus Salsi | Civitates Foederatae Americae IV | |||
2004 | XXVIII | Athenae II | Graecia II | |||
2006 | XX | Taurinum | Italia II | |||
2008 | XXIX | Pechinum[16] | Respublica Populi Sinarum | |||
2010 | XXI | Vancuverium | Canadia II | |||
2012 | XXX | Londinium III | Britanniarum Regnum III | |||
2014 | XXII | Sotzium | Russia | |||
2016 | XXXI | Urbs Fluminensis | Brasilia | |||
2018 | XXIII | Pyeongchang | Respublica Coreana | |||
2020 | XXXII | Tokium | Iaponia |
Nexus interni
- Olympionices
- Quinquertium
Notae |
↑ Descriptio apud Young (1996), p. 143-145.
↑ Ludi extra seriem celebrati
↑ Ludi ob primum bellum mundanum abrogati
↑ 4.04.14.24.3 Ludi ob secundum bellum mundanum abrogati
↑ Ludi equestres Holmiae in Suecia peracti sunt
↑ Ludi Paralympici Telavivi Israelis peracti sunt.
↑ Ludi Paralympici Heidelbergae peracti sunt
↑ Ludi Paralympici Toronti peracti sunt
↑ Ludi Paralympici apud Örnsköldsvik Sueciae peracti sunt
↑ Ludi Paralympici Arnhemii Nederlandiae peracti sunt
↑ Ludi Paralympici apud Geilo Norvegiae peracti sunt
↑ Ludi Paralympici partim ad Stoke Mandeville Angliae, partim in urbe Novo Eboraco peracti sunt
↑ Ludi Paralympici ad Pontem Aeni Austriae peracti sunt
↑ Ludi Paralympici ad Pontem Aeni Austriae peracti sunt
↑ Ludi Paralympici partem Albertvillae, partim ad Tignes peracti sunt
↑ Ludi equestres Hongcongi peracti sunt
Bibliographia |
- Boniface, Pascal. 2012. JO Politiques. Lutetiae: Gawsewitch. ISBN 9782350133461.
- Dromgoole, Erin A. 2005. "For the honors of the cinderpath": the Women's Olympic Games and the struggle for control of women's competitive sport, 1890-1929. Thesis, Universitas Tuftensis, M.A. (historiae). OCLC 190835308.
- Goff, Barbara, et Michael Simpson. 2011. Thinking the Olympics: The Classical Tradition and the Modern Games. Londinii: Bristol Classical Press. ISBN 9780715639306.
- Gold, John R., et Margaret Gold, edd. 2011. Olympic Cities: City Agendas, Planning and the World's Games, 1896-2016. Londinii: Routledge. ISBN 9780415486576.
- Kitroeff, Alexander. 2004. Wrestling with the Ancients: Modern Greek Identity and the Olympics. Novi Eboraci: Greekworks.com. ISBN 0974766003.
- Leder, Jane, et Siobhan Drummond et Elizabeth Rathburn, edd. 1996. Grace and Glory: A Century of Women in the Olympics. Vasingtoniae: Multi-Media Partners, Ltd. ISBN 1572431164.
- Miller, David. 2003. Athens to Athens: The Official History of the Olympic Games and the IOC, 1894-2004. Edinburgi: Mainstream. ISBN 1840185872.
- Miller, David. 2008. The Official History of the Olympic Games and the IOC, 1894-2008: Athens to Beijing. Edinburgi: Mainstream. ISBN 9781845961596.
- Ruggiero, Bartolomeo. 2012. Racconti olimpionici: da Monaco 1972 a Pechino 2008: dieci olimpiadi attraverso le testimonianze di chi le ha vinte. Florentiae: M. Pagliai. ISBN 9788856401813.
- Schaus, Gerald P., et Steven R. Wenn, edd. 2007. Onward to the Olympics: Historical Perspectives on the Olympic Games. Waterloo: Wilfred Laurier University Press. ISBN 978-0-88920-505-5.
- Sugier, Annie. 2012. Femmes voilées aux jeux Olympiques. Waterloo: Jourdain. ISBN 9782874661969.
- Young, David C. 1984. The Olympic Myth of Greek Amateur Athletics. Sicagi: Ares Publishers. ISBN 0-89005-523-8.
- Young, David C. 1996. The Modern Olympics: A Struggle for Revival. Baltimorae: Johns Hopkins University Press. ISBN 0-8018-5374-5.
Nexus externi |
Vicicitatio habet citationes quae ad Olympia (certamina) spectant. |
Vicimedia Communia plura habent quae ad Olympia spectant. |
Situs publicus, www.olympic.org (Consilium Olympicorum Internationale)
Hymnus Olympicus, verba, versiones, et musica, www.nationalanthems.us
"New York Times Interactive of all the medals in the Modern Olympics," www.nytimes.com
Nuntii de Olympiis, Paralympiis, et Ludis Consortionis Populorum, www.insidethegames.biz
"Around the Rings," de commercio Olympiorum, www.aroundtherings.com
De commercio Olympiorum, www.gamesbids.com
"Database Olympics," www.databaseolympics.com
Historia olympiorum usque ad hodie, ezine.pk
Dictionarium de Olympiis ab Olympia ad Sochi anno 2014, www.dicolympic.com (Dicolympic)
De omnibus Olympic Medalists, www.olympicgameswinners.com
Olympionicae · Consilium Olympicorum Internationale · Signum Olympicum
| ||||