Gustavus Radbruch
Gustavus Radbruch
Nativitas: 21 Novembris 1878; Lubeca
Obitus: 23 Novembris 1949; Puebla de Don Fadrique
Patria: Germania
Officium
Officium: Administer Foederalis Iustitiae, member of the Reichstag of the Weimar Republic
Munus: jurist, Politicus, professor
Patronus: Academia Holsatorum Chiloniensis, Universitas Ruperto-Carola Heidelbergensis
Consociatio
Factio: Socialis Democratica Factio Germaniae
Familia
Genitores: Heinrich Radbruch;
Memoria
Sepultura: Bergfriedhof
Gustavus (23 Novembris 1949 Heidelbergae) iuris peritus atque vir publicus Germaniae et sodalis SPD fuit.
Index
1 Iuventus et munus
2 Familia
3 Cursus honorum
4 Nexus externi
Iuventus et munus |
Pater eius mercator fuit. Radbruch ipse Lubecae gymnasium frequentavit atque ibi Ericum Mühsam condiscipulum cognovit. Primus omnium maturitatem adeptus est. Deinde patre sudaente ab anno 1898 Monachii, Lipsiae, Berolini iurisprudentiae studebat, quamquam artibus tum magis favebat. Anno 1900 primam probationem accepit et 1902 doctor promotus, anno 1903 Heidelbergae habilitatus est. Ab anno 1904 ad 1910 professor iurisprudentiae in unversitate Hamburgi docuit. Anno 1914 professor Regiomontium iit. primo bello mundano coepto in statione ferroviaria saepe sauciatos adiuvit. Anno 1915 voluntarius miles factus est et ad finem belli 1918 mansit. Ab anno 1919 ad 1926 Kielia, ab anno 1926 ad 1933 Heidelbergae professor erat. Cum nazistae rerum Germaniae potiti sunt, Radbruch professor dimissus est et scripta iuris historiae clara composuit. Anno 1935/1936 in Universitate Oxoniensi studebat. Post secundum bellum mundanum iterum Heidebergae professor factus est.
Familia |
Gustavus Radbruch bis (anno 1907/08 et ab anno 1914) maritus erat. Filia anno 1939 casu nartarum, filius anno 1943 pugna Stalingradensi caesi sunt.
Cursus honorum |
Anno 1919 Radbruch sodalis SPD factus acriter pro re publica condenda certavit. Anno 1920 legatus Dietae Imperii Germanici electus est et ad annum 1924 mansit. Solus iurisprudens in fractione SPD anno 1921 legem rogavit, qua abortus artificialis liceret. Sed haec rogatio recusata est. Ab anno 1921 ad 1922 consilio ministrororum Wirth II et anno 1923 consiliis ministrorum Stresemann I et II Administer Imperii Iustitiae interfuit. Administer contra supplicium capitale vertavit?.
Nexus externi |
- Curriculum vitae in pagina Musei Historici Germanici (lingua Theodisca)
- Pagina Instituti Gustavus Radbruch (lingua Theodisca)
Ministri Iustitiae Imperii Germanici
Otto Landsberg (SPD) | Eugenius Schiffer (DDP) | Otto Georgius Thierack (NSDAP) | |
Carolus Iosephus Wirth (Centrum) | Gustavus Bauer (SPD) | Ioannes Giesberts (Centrum) | |
Gustavus Stresemann (DVP) | Robertus Schmidt (SPD) | Ioannes Fuchs (Centrum) | | |
Gustavus Stresemann (DVP) | Robertus Schmidt (SPD) | Ioannes Fuchs (Centrum) | |